I. 3.2 · E. Schrader, ed. minorDE LEGITIMA ADGNATORUM SUCCESSIONE
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
2
pr.Si nemo suus heres, vel eorum, quos inter suos heredes praetor vel constitutiones vocant, extat, et qui successionem quoquo modo amplectatur: tunc ex lege duodecim tabularum ad agnatum proximum hereditas pertinet.
1Sunt autem agnati, ut primo quoque libro tradidimus, cognati per virilis sexus personas cognatione iuncti, quasi a patre cognati. itaque eodem patre nati fratres agnati sibi sunt, qui et consanguinei vocantur, nec requiritur, an etiam eandem matrem habuerint. item patruus fratris filio, et invicem is illi agnatus est. eodem numero sunt fratres patrueles, id est qui ex duobus fratribus procreati sunt, qui etiam consobrini vocantur. qua ratione etiam ad plures gradus agnationis pervenire poterimus. Hi quoque, qui post mortem patris nascuntur, iura consanguinitatis nanciscuntur. Non tamen omnibus simul agnatis dat lex hereditatem, sed his, qui tunc proximiore gradu sunt, cum certum esse coeperit, aliquem intestatum decessisse.
2Per adoptionem quoque agnationis ius consistit, veluti inter filios naturales, et eos, quos pater eorum adoptavit ( nec dubium est, quin proprie consanguinei appellentur; item, si quis ex ceteris agnatis, veluti frater, aut patruus, aut denique is, qui longiore gradu est, aliquem adoptaverit, agnatos inter suo esse non dubitatur.
3Ceterum inter masculos quidem, agnationis iure hereditas etiam longissimo gradu ultro citroque capitur. Quod ad feminas vero, ita placebat, ut ipsae consanguinitatis iure tantum capiant hereditatem, si sorores sint, ulterius non capiant; masculi vero ad earum hereditates, etiamsi longissimo gradu sint, admittantur. qua de causa fratris tui aut patrui tui filiae, vel amitae tuae hereditas ad te pertinet, tua vero ad illas non pertinebat. quod ideo ita constitutum erat, quia commodius videbatur, ita iura constitui, ut plerumque hereditates ad masculos confluerent. sed quia sane iniquum erat, in universum eas, quasi extraneas, repelli, praetor eas ad bonorum possessionem admittit ea parte, qua proximitatis nomine bonorum possessionem pollicetur; ex qua parte ita scilicet admittuntur, si neque agnatus ullus, nec proximior cognatus interveniat.
3aEt haec quidem lex duodecim tabularum nullo modo introduxit, sed simplicitatem legibus amicam amplexa simili modo omnes agnatos, sive masculos sive feminas, cuiuscumque gradus, ad similitudinem suorum, invicem ad successionem vocabat; media autem iurisprudentia, quae erat lege quidem duodecim tabularum iunior, imperiali autem dispositione anterior, subtilitate quadam excogitata, praefatam differentiam inducebat, et penitus eas a successione agnatorum repellebat, omni alia successione incognita, donec praetores, paulatim asperitatem iuris civilis corrigentes, sive quod deest adimplentes, humano proposito, alium ordinem suis edictis addiderunt, et cognationis linea, proximitatis nomine, introducta, per bonorum possessionem eas adiuvabant, et pollicebantur his bonorum possessionem, quae unde cognati appellatur.
3bnos vero, legem duodecim tabularum sequentes, et eius vestigia in hac parte conservantes, laudamus quidem praetores suae humanitatis, non tamen eos in plenum causae mederi invenimus: quare etenim, uno eodemque gradu naturali concurrente, et agnationis titulis tam in masculis quam in feminis aequa lance constitutis, masculis quidem dabatur ad successionem venire omnium agnatorum, ex agnatis autem mulieribus nullis penitus, nisi soli sorori, ad agnatorum successionem patebat aditus? ideo in plenum omnia reducentes et ad ius duodecim tabularum eandem dispositionem exaequantes nostra constitutione sanximus, omnes legitimas personas, id est per virilem sexum descendentes, sive masculini sive feminini generis sunt, simili modo ad iura successionis legitimae ab intestato vocari, secundum gradus sui praerogativam, nec ideo excludendas, quia consanguinitatis iura, sicuti germanae, non habent.
4Hoc etiam addendum nostrae constitutioni existimavimus, ut transferatur unus tantummodo gradus a iure cognationis in legitimam successionem, ut non solum fratris filius et filia, secundum quod iam definivimus, ad successionem patrui sui vocentur, sed etiam germanae consanguineae vel sororis uterinae filius et filia soli, et non deinceps personae una cum his ad iura avunculi sui perveniant, et mortuo eo, qui patruus quidem est fratris sui filiis, avunculus autem sororis suae soboli, simili modo ab utroque latere succedant, tamquam […]