IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 3.1 › E. Schrader, ed. minor

I. 3.1 · E. Schrader, ed. minorDE HEREDITATIBUS QUAE AB INTESTATO DEFERUNTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

1

pr.Intestatus decedit, qui aut omnino testamentum non fecit, aut non iure fecit, aut id, quod fecerat, ruptum irritumve factum est, aut nemo ex eo heres extitit.

1Intestatorum autem hereditates, ex lege duodecim tabularum, primum ad suos heredes pertinent.

2Sui autem heredes existimantur, ut et supra diximus, qui in potestate morientis fuerunt: veluti filius filiave, nepos neptisve ex filio, pronepos proneptisve ex nepote, ex filio nato, prognatus prognatave. Nec interest, utrum naturales sint liberi, an adoptivi.

2aQuibus connumerari necesse est etia า eos, qui ex legitimis quidem matrimoniis non sunt progeniti, curiis tamen civitatium dati secundum divalium constitutionum, quae super his positae sunt, tenorem, suorum iura nanciscuntur. nec non eos, quos nostrae amplexae sunt constitutiones, per quas iussimus, si quis mulierem in suo contubernio copulaverit, non ab initio affectione maritali, eam tamen, cum qua poterat habere coniugium, et ex ea liberos sustulerit, postea vero, affectione procedente, etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit, filiosque vel filias habuerit: non solum eos liberos, qui post dotem editi sunt, iustos et in potestate esse patribus, sed etiam anteriores, qui et his, qui postea nati sunt, occasionem legitimi nominis praestiterunt; quod obtinere censuimus, etiamsi non progeniti fuerint post dotale instrumentum confectum liberi, vel etiam nati ab hac luce subtracti fuerint.

2bIta demum tamen nepos neptisve, et pronepos proneptisve, suorum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit in potestate parentis esse, sive morte id acciderit, sive alia ratione, veluti emancipatione: nam si per id tempus, quo quis moriatur, filius in potestate eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest. idque et in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegimus. Postumi quoque, qui, si vivo parente nati essent, in potestate futuri forent, sui heredes sunt.

3Sui autem, etiam ignorantes, fiunt heredes, et, licet furiosi sint, heredes possunt existere: quia, quibus ex causis ignorantibus acquiritur nobis, ex his causis et furiosis acquiri potest. et statim morte parentis quasi continuatur dominium: et ideo nec tutoris auctoritate opus est in pupillis, cum etiam ignorantibus acquiritur suis heredibus hereditas; nec curatoris consensu acquiritur furioso, sed ipso iure.

4Interdum autem, licet in potestate mortis tempore suus heres non fuit, tamen suus heres parenti efficitur, veluti si ab hostibus quis reversus fuerit post mortem patris: ius enim postliminii hoc facit.

5Per contrarium evenit, ut, licet quis in familia defuncti sit mortis tempore, tamen suus heres non fiat, veluti si post mortem suam pater iudicatus fuerit reus perduellionis, ac per hoc memoria eius damnata fuerit: suum enim heredem habere non potest, cum fiscus ei succedit. sed potest dici, ipso iure esse suum heredem, sed desinere.

6Cum filius filiave, et ex altero filio nepos neptisve extant, pariter ad hereditatem vocantur, nec, qui gradu proximior est, ulteriorem excludit: aequum enim esse videtur, nepotes neptesve in patris sui locum succedere. pari ratione et, si nepos neptisve sit ex filio, et ex nepote pronepos proneptisve, simul vocantur. Et quia placuit, nepotes neptesve, item pronepotes proneptesve in parentis sui locum succedere: conveniens esse visum est, non in capita, sed in stirpes hereditatem dividi, ut filius partem dimidiam hereditatis habeat, et ex altero filio duo pluresve nepotes alteram dimidiam. item, si ex duobus filiis nepotes extant, ex altero unus forte aut duo, ex altero tres aut quatuor, ad unum aut ad duos dimidia pars pertinet, ad tres aut ad quatuor altera dimidia.

7Cum autem quaeritur, an quis suus heres existere potest: eo tempore quaerendum est, quo certum est, aliquem sine testamento decessisse, quod accidit et destituto testamento. hac ratione, si filius exheredatus fuerit, et extraneus heres institutus, et, filio mortuo postea, certum fuerit, heredem institutum ex testamento non fieri heredem, aut quia noluit esse heres, aut quia non potuit, nepos avo suus heres existet: quia, quo tempore certum est, intestatum decessisse patremfamilias, solus invenitur nepos. et hoc certum est.

8Et licet post mortem avi natus sit, tamen avo vivo conceptus, mortuo patre eius, posteaque deserto avi testamento, suus heres efficitur. Plane, si et conceptus et natus fuerit post mortem avi, mortuo patre suo, desertoque postea avi testamento, suus heres avo non existit, quia nullo iure cognationis patrem sui patris tetigit. sic nec ille est inter liberos avo, quem filius emancipatus adoptaverat. hi autem, cum non sunt quantum ad hereditatem liberi, neque bonorum possessionem petere possunt quasi proximi cognati. Haec de suis heredibus.

9Emancipati autem liberi iure civili nihil iuris habent: neque enim sui heredes sunt, qui in potestate esse desierunt parentis, neque alio ullo iure per legem duodecim tabularum vocantur. Sed praetor, naturali aequitate motus, dat eis bonorum possessionem unde liberi, perinde acsi in potestate parentis mortis tempore fuissent; sive soli sint, sive cum suis heredibus concurrant. itaque duobus liberis extantibus, emancipato et qui mortis tempore in pote state fuerit: sane quidem is, qui in potestate fuerit, solus iure civili heres est, id est solus suus heres est; sed cum emancipatus beneficio praetoris in partem admittitur, evenit, ut suus heres pro parte heres fiat.

10At hi, qui emancipati a parente in adoptionem se dederunt, non admittuntur ad bona naturalis patris, quasi liberi, si modo, cum is moreretur, in adoptiva familia sint. nam vivo eo emancipati ab adoptivo patre perinde admittuntur ad bona naturalis patris, acsi emancipati ab ipso essent, nec umquam in adoptiva familia fuissent; et convenienter, quod ad adoptivum patrem pertinet, extraneorum loco esse incipiunt. post mortem vero naturalis patris emancipati ab adoptivo, et quantum ad hunc, aeque extraneorum loco fiunt, et quantum ad naturalis parentis bona pertinet, nihilo magis liberorum gradum nanciscuntur: quod ideo sic placuit, quia iniquum erat, esse in potestate patris adoptivi, ad quos bona naturalis patris pertinerent, utrum ad liberos eius, an ad agnatos.

11Minus ergo iuris habent adoptivi quam naturales. namque naturales emancipati beneficio praetoris gradum liberorum retinent, licet iure civili perdunt; adoptivi vero emancipati et iure civili perdunt gradum liberorum, et a praetore non adiuvantur. et recte: naturalia enim iura civilis ratio perimere non potest; nec, quia desinunt sui heredes esse, desinere possunt filii filiaeve, aut nepotes neptesve esse; adoptivi vero emancipati extraneorum loco incipiunt esse, quia ius nomenque filii filiaeve, quod per adoptionem consecuti sunt, alia civili ratione, id est emancipatione, perdunt.

12Eadem haec observantur et in ea bonorum possessione, quam contra tabulas testamenti parentis liberis praeteritis, id est neque heredibus institutis, neque ut oportet exheredatis, praetor pollicetur. nam eos quidem, qui in potestate parentis mortis tempore fuerunt, et emancipatos vocat praetor ad eam bonorum possessionem; eos vero, qui in adoptiva familia fuerunt per hoc tempus, quo naturalis parens moreretur, repellit. item adoptivos liberos emancipatos ab adoptivo patre, sicut ab intestato, ita longe minus contra tabulas testamenti ad bona eius admittit, quia desinunt in liberorum numero esse.

13Admonendi tamen sumus, eos, qui in adoptiva familia sunt, quive post mortem naturalis parentis ab adoptivo patre emancipati fuerint, intestato parente naturali mortuo, licet ea parte edicti, qua liberi ad bonorum possessionem vocantur, non admittantur, alia tamen parte vocari, id est qua cognati defuncti vocantur. ex qua parte ita admittuntur, si neque sui heredes liberi, neque emancipati obstent, neque agnatus quidem ullus interveniat: ante enim praetor liberos vocat tam suos heredes, quam emancipatos, deinde legitimos heredes, deinde proximos cognatos.

14Sed ea omnia antiquitati quidem placuerunt: aliquam autem emendationem a nostra constitutione acceperunt, quam super his personis posuimus, quae a patribus suis naturalibus in adoptionem aliis dantur. Invenimus etenim nonnullos casus, in quibus filii et naturalium parentum successionem propter adoptionem amittebant, et adoptione facile per emancipationem soluta, ad neutrius patris successionem vocabantur. Hoc solito more corrigentes, constitutionem scripsimus, per quam definivimus, quando parens naturalis filium suum adoptandum alii dederit, integra omnia iura ita servari, atque si in patris naturalis potestate permansisset, nec penitus adoptio fuerit subsecuta; nisi in hoc tantummodo casu, ut possit ab intestato ad patris adoptivi venire successionem. testamento autem ab eo facto, neque iure civili, neque praetorio, aliquid ex hereditate eius persequi potest, neque contra tabulas bonorum possessione agnita, neque inofficiosi querela instituta, cum nec necessitas patri adoptivo imponitur, vel heredem eum instituere, vel exheredatum facere, utpote nullo naturali vinculo copulatum. neque si ex Sabiniano senatusconsulto ex tribus maribus fuerit adoptatus: nam et in huiusmodi casu neque quarta ei servatur, nec ulla actio ad eius persecutionem ei competit. nostra autem constitutione exceptus est is, quem parens naturalis adoptandum susceperit: utroque enim iure, tam naturali quam legitimo, in hanc personam concurrente, pristina iura tali adoptione servavimus, quemadmodum si qaterfamilias sese dederit arrogandum. quae specialiter et singillatim ex praefatae constitutionis tenore possunt colligi.

15Item vetustas, ex masculis progenitos plus diligens, solos nepotes vel neptes, qui quaeve ex virili sexu descendunt, ad suorum vocabat successionem, etiuri agna toruin eos anteponebat; nepotes autem, qui ex filiabus nati sunt, et pronepotes ex neptibus cognatorum loco numeraus, post agnatorum lineam eos vocabat, tam in avi vel proavi materni, quam in aviae vel proaviae, sive paternae sive maternae, successionem. Divi autem principes non passi sunt, talem contra naturam iniuriam sine competenti emendatione relinquere: sed cum nepotis et pronepotis nomen commune est utrisque, qui tam ex masculis quam ex feminis descendunt, ideo eundem gradum et ordinem successionis eis donaverunt; sed ut aliquid amplius sit eis, qui non solum naturae, sed etiam veteris iuris s.ffragio muniuntur, portionem nepotum et neptum, vel deinceps, de quibus supra diximus, paulo minuendam esse existimaverunt, ut minus tertiam partem acciperent, quam mater eorum vel avia fuerat acceptura, vel pater eorum, vel avus paternus, sive maternus, quando femina mortua sit, cuius de hereditate agitur, hisque, licet soli sint, adeuntibus, agnatos minime vocabant. et quemadmodum lex duodecim tabularum, filio mortuo, nepotes vel neptes, pronepotes vel proneptes in locum patris sui ad successionem avi vocat: ita et principalis dispositio in locum matris suae vel aviae eos cum iam designata partis tertiae deminutione vocat.

16Sed nos, cum adhuc dubitatio manebat inter agnatos et memoratos nepotes, partem quartam defuncti substantiae agnatis sibi vindicantibus ex cuiusdam constitutionis auctoritate: memoratam quidem constitutionem a nostro codice segregavimus, neque inseri eam ex Theodosiano codice in eo concessimus. nostra autem constitutione promulgata, toti iuri eius derogatum est; et sanximus, talibus nepotibus ex filia, vel pronepotibus ex nepte, et deinceps, superstitibus, agnatos nullam partean mortui successionis sibi vindicare, ne hi, qui ex transversa linea veniunt, potiores his habeantur, qui recto iure descendunt, quam constitutionem nostram obtinere secundum sui vigorem et tempora et nunc sancimus: ita tamen, ut, quemadmodum inter filios et nepotes ex filio antiquitas statuit, non in capita, sed in stirpes dividi hereditatem, similiter nos inter filios et nepotes ex filia distributionem fieri iubemus, vel inter omnes nepotes et neptes, et alias deinceps personas, ut utraque progenies matris suae vel patris, aviae vel avi, portionem sine ulla deminutione consequantur, ut, si forte unus vel duo ex una parte, ex altera tres aut quatuor extent, unus aut duo dimidiam, alteri tres aut quatuor alteram dimidiam hereditatis habeant..