I. 2.9 · E. Schrader, ed. minorPER QUAS PERSONAS NOBIS ADQUIRITUR
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
9
pr.Acquiritur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam. per eos, quos in potestate habemus; item per eos servos, in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos, et servos alienos, quos bona fide possidemus. de quibus singulis diligentius dispiciamus.
1Igitur liberi vestri utriusque sexus, quos in potestate habetis, olim quidem, quicquid ad eos pervenerat ( exceptis videlicet castrensibus peculii, hoc parentibus suis acquirebant, sine ulla distinctione; et hoc ita parentum fiebat, ut esset eis licentia, quod per unum vel unam eorum acquisitum est, alii, vel extraneo, donare, vel vendere, vel, quocumque modo voluerant, applicare. quod nobis inhumanum visum est, et generali constitutione emissa, et liberis pepercimus, et patribus debitum reservavimus. sancitum etenim a nobis est, ut, si quid ex re patris ei obveniat, hoc, secundum antiquam observationem, totum parenti acquirat ( quae enim invidia est, quod ex patris occasione profectum est, hoc ad eum reverti?; quod autem ex alia causa sibi filiusfamilias acquisivit, huius usumfructum quidem patri acquirat, dominium autem apud eum remaneat, ne, quod ei ex suis laboribus vel prospera fortuna accessit, hoc, in alium perveniens, luctuosum ei procedat.
2Hoc quoque a nobis dispositum est et in ea specie, ubi parens, emancipando liberum, ex rebus, quae acquisitionem effugiunt, sibi partem tertiam retinere, si voluerat, licentiam ex anterioribus constitutionibus habebat, quasi pro pretio quodammodo emancipationis, et inhumanum quiddam accidebat, ut filius rerum suarum, ex hac emancipatione, dominio pro parte defraudetur, et, quod honoris ei ex emancipatione additum est, quod sui iuris effectus est, hoc per rerum deminutionem decrescat. ideoque statuimus, ut parens pro tertia bonorum parte dominii, quam retinere poterat, dimidiam, non dominii rerum, sed ususfructus retineat: ita etenim et res intactae apud filium remanebunt, et pater ampliore summa fruetur, pro tertia dimidia potiturus.
3Item vobis acquiritur, quod servi vestri ex traditione nanciscuntur: sive quid stipulentur, vel ex qualibet alia causa acquirunts. hoc etenim vobis et ignorantibus et invitis obvenit. ipse enim servus, qui in potestate alterius est, nihil suum habere potest. sed si heres institutus sit, non alias, nisi iussu vestro, hereditatem adire potest; et, si iubentibus vobis adierit, vobis hereditas acquiritur, perinde ac si vos ipsi heredes instituti essetis. et convenienter scilicet legatum per eos vobis acquiritur. Non solum autem proprietas per eos, quos in potestate habetis, acquiritur vobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id vos possidere videmini. unde etiam per eos usucapio vel longi temporis possessio vobis accedit.
4De his autem servis, in quibus tantum usumfructum habetis, ita placuit, ut, quicquid ex re vestra, vel ex operibus suis acquirant, id vobis adiiciatur, quod vero extra eas causas persecuti sunt, id ad dominum proprietatis pertineat. itaque si is servus heres institutus sit, legatumve quid ei aut donatum fuerit, non usufructuario, sed domino proprietatis acquiritur. Idem placet et de eo, qui a vobis bona fide possidetur, sive is liber sit, sive alienus servus: quod enim placuit de usufructuario, idem placet et de bona fide possessore. itaque quod extra duas istas causas acquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus est. Sed bonae fidei possessor cum usuceperit servum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi acquirere potest; fructuarius vero usucapere non potest, primum, quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi, deinde, quia scit, servum alienum esse. Non solum autem proprietas per eos servos, in quibus usumfructum habetis, vel quos bona fide possidetis, vel per liberam personam, quae bona fide vobis servit, acquiritur vobis, sed etiam possessio: loquimur autem in utriusque persona secundum definitionem, quam proxime exposuimus, id est si quam possessionem ex re vestra, vel ex operibus suis adepti fuerint.
5Ex his itaque apparet, per liberos homines, quos neque iuri vestro subiectos habetis, neque bona fide possidetis, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habetis, neque iustam possessionem, nulla ex causa vobis acquiri posse. et hoc est, quod dicitur, per extraneam personam nihil acquiri posse: excepto eo, quod per liberam personam, veluti per procuratorem, placet, non solum scientibus, sed etiam ignorantibus vobis acquiri possessionem, secundum divi Severi constitutionem, et per hanc possessionem etiam dominium, si dominus fuit, qui tradidit, vel usucapionem, aut longi temporis praescriptionem, si dominus non sit.
6Hactenus tantisper admonuisse sufficit, quemadmodum singulae res acquiruntur: nam legatorum ius, quo et ipso singulae res vobis acquiruntur, item fideicommissorum, ubi singulae res vobis relinquuntur, opportunius inferiore loco referemus. Videamus itaque nunc, quibus modis per universitatem res vobis acquiruntur. si cui ergo heredes facti sitis, sive cuius bonorum possessionem petieritis, vel si quem arrogaveritis, vel si cuius bona libertatum conservandarum causa vobis addicta fuerint, eius res omnes ad vos transeunt. Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam vel ex testamento, vel ab intestato ad vos pertinent. Et prius est, ut de his dispiciamus, quae vobis ex testamento obveniunt. qua in re necessarium est initium, de ordinandis testamentis exponere..