IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 2.10 › E. Schrader, ed. minor

I. 2.10 · E. Schrader, ed. minorDE TESTAMENTIS ORDINANDIS

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

10

pr.Testamentum ex eo appellatur, quod testatio mentis sit.

1Sed ut nihil antiquitatis penitus ignoretur, sciendum est, olim quidem duo genera testamentorum in usu fuisse, quorum altero in pace et in otio utebantur, quod calatis comitiis appellabant, altero, cum in proelium exituri essent, quod procinctum dicebatur. accessit deinde tertium genus testamentorum, quod dicebatur per aes et libram, scilicet, quia per emancipationem, id est imaginariam quandam venditionem, agebatur, quinque testibus et libripende, civibus Romanis puberibus, praesentibus, et eo, qui familiae emptor dicebatur. sed illa quidem priora duo genera testamentorum ex veteribus temporibus in desuetudinem abierunt; quod vero per aes et libram fiebat, licet diutius permansit, attamen partim et hoc in usu esse desiit.

2Sed praedicta quidem nomina testamentorum ad ius civile referebantur. postea vero ex edicto praetoris alia forma faciendorum testamentorum introducta est: iure enim honorario nulla emancipatio desiderabatur, sed septem testium signa sufficiebant, cum iure civili signa testium non erant necessaria.

3Sed cum paulatim, tam ex usu hominum, quam ex constitutionum emendationibus, coepit in unam consonantiam ius civile et praetorium iungi, constitutum est, ut uno eodemque tempore ( quod ius civile quodammodo exigebat septem testibus adhibitis, et subscriptione testium ( quod ex constitutionibus inventum est, et ( ex edicto praetoris signacula testamentis imponerentur: ut hoc ius tripertitum esse videatur, ut testes quidem et eorum praesentia uno contextu testamenti celebrandi gratia a iure civili descendant, subscriptiones autem testatoris et testium ex sacrarum constitutionum observatione adhibeantur, signacula autem et numerus testium ex edicto praetoris.

4Sed his omnibus ex nostra constitutione, propter testamentorum sinceritatem, ut nulla fraus adhibeatur, hoc additum est, ut per manum testatoris vel testium nomen heredis exprimatur, et omnia secundum illius constitutionis tenorem procedant.

5Possunt autem testes omnes et uno anulo, signare testamentum ( quid enim, si septem anuli una sculptura fuerint?, secundum quod Pomponio visum est. sed et alieno quoque anulo licet signare.

6Testes autem adhiberi possunt hi, cun quibus testamenti factio est. sed neque mulier, neque impubes, neque servus, neque mutus, neque surdus, neque furiosus, nec cui bonis interdictum est, nec is, quem leges iubent improbum intestabilemque esse, possunt in numero testium adhiberi.

7Sed cum aliquis ex testibus testamenti quidem faciendi tempore liber existimabatur, postea vero servus apparuit, tam divus Hadrianus Catonio Vero, quam postea divi Severus et Antoninus rescripserunt, subvenire se ex sua liberalitate testamento, ut sic habeatur, atque si, ut oportet, factum esset, cum co tempore, quo testamentum signaretur, omnium consensu hic testis liberorum loco fuerit, nec quisquam esset, qui ei status quae- & stionem moveat.

8Pater, nec non is, qui in potestate eius est, item duo fratres, qui in eiusdem patris potestate sunt, utrique testes in unum testamentum fieri possunt: quia nihil nocet, ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi.

9In testibus autem non debet esse, qui in potestate testatoris est. sed si filiusfamilias de castrensi peculio post missionem faciat testamentum, nec pater eius recte testis adhibetur, nec is, qui in potestate eiusdem patris est: reprobatum est enim in ea re domesticum testimonium.

10Sed neque heres scriptus, neque is, qui in potestate eius est, neque pater eius, qui habet eum in potestate, neque fratres, qui in eiusdem patris potestate sunt, testes adhiberi possunt: quia totum hoc negotium, quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur hodie inter heredem et testatorem agi. licet enim totum ius tale conturbatum fuerat, et veteres, qui familiae emptorem, et eos, qui per potestatem ei coadunati fuerant, testamentariis testimoniis repellebant, heredi, et his, qui coniuncti ei per potestatem fuerant, concedebant testimonia in testamentis praestare, licet hi, qui id permittebant, hoc iure minime abuti debere eos suadebant: tamen nos, eandem observationem corrigentes, et, quod ab illis suasum est, in legis necessitatem transferentes, ad imitationem pristini familiae emptoris, merito nec heredi, qui imaginem vetustissimi familiae emptoris obtinet, nec aliis personis, quae ei, ut dictum est, coniunctae sunt, licentiam concedimus, sibi quodammodo testimonia praestare; ideoque nec huiusmodi veterem constitutionem nostro codici inseri permisimus.

11Legatariis autem et fideicommissariis, quia non iuris successores sunt, et aliis personis eis coniunctis testimonium non denegamus imo in quadam nostra constitutione et hoc specialiter concessimus et multo magis his, qui in eorum potestate sunt, vel qui eos habent in potestate, huiusmodi licentiam damus.

12Nihil autem interest, testamentum in tabulis, an in chartis membranisve, vel in alia materia fiat.

13Sed et unum testamentum pluribus codicibus conficere quis potest, secundum obtinentem tamen observationem omnibus factis. quod interdum et necessarium est, si quis navigaturus et secum ferre, et domi relinquere iudiciorum suorum contestationem velit, vel propter alias innumerabiles causas, quae humanis necessitatibus imminent.

14Sed haec quidem de testamentis, quae in scriptis conficiuntur. Si quis autem voluerit sine scriptis ordinare iure civili testamentum, septem testibus adhibitis, et sua voluntate coram eis nuncupata, sciat hoc perfectissimum testamentum iure civili firmumque constitutum.