IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 2.20 › E. Schrader, ed. minor

I. 2.20 · E. Schrader, ed. minorDE LEGATIS

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

20

pr.Post haec videamus de legatis. Quae pars iuris extra. propositam quidem materiam videtur: nam loquimur de his iuris figuris, quibus per universitatem res nobis acquiruntur. sed cum omnino de testamentis, deque heredibus, qui testamento instituuntur, locuti sumus, non sine causa sequenti loco potest haec iuris materia tractari.

1Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto relicta.

2Sed olim quidem erant legatorum genera quatuor: per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, per praeceptionem; et certa quaedam verba cuique generi legatorum assignata erant, per quae singula genera legatorum significabantur. sed ex constitutionibus divorum principum sollemnitas huiusmodi verborum penitus sublata est. nostra autem constitutio, quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates validiores esse cupientes, et non verbis, sed voluntatibus eorum faventes, disposuit, ut omnibus legatis una sit natura, et, quibuscumque verbis aliquid derelictum sit, liceat legatariis id persequi, non solum per actiones personales, sed etiam per in rem, et per hypothecariam: cuius constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore perfectissime accipere possibile est.

3Sed non usque ad eam constitutionem standum esse existimavimus. cum enim antiquitatem invenimus legata quidem stricte concludentem, fideicommissis autem, quae ex voluntate magis descendebant defunctorum, pinguioren anturam indulgentem: necessarium esse duximus, omnia legata fideicommissis exaequare, ut nulla sit inter ea differentia, sed, quod deest legatis, hoc repleatur ex natura fideicommissorum, et, si quid amplius est in legatis, per hoc crescat fideicommissi natura. sed, ne in primis legum cunabulis, permixte de his exponendo, studiosis adolescentibus quandam introducamus difficultatem, operae pretium esse duximus, interim separatim prius de legatis, et postea de fideicommissis tractare, ut, natura utriusque iuris cognita, facile possint permixtionem eorum eruditi, subtilioribus auribus, accipere.

4Non solum autem testatoris vel heredis res, sed et aliena legari potest: ita, ut heres cogatur redimere eam et praestare, vel, si non potest redimere, aestimationem eius dare. sed si talis res sit, cuius non est commercium, nec aestimatio eius debetur, sicuti, si campum Martium, vel basilicas, vel templa, vel quae publico usui destinata sunt, legaverit: nam nullius momenti legatum est. Quod autem diximus, alienam rem posse legari, ita intellegendum est, si defunctus sciebat, alienam rem esse, non et, si ignorabat: forsitan enim, si scisset alienam, non legasset. et ita divus Pius rescripsit, et verius esse, ipsum, qui agit, id est legatarium, probare oportere, scisse alienam rem legare defunctum, non heredem probare oportere, ignorasse alienam, quia semper necessitas probandi incumbit illi, qui agi.

5Sed et, si rem obligatam creditori aliquis legaverit, necesse habet heres luere. et hoc quoque casu idem placet, quod in re aliena, ut ita demum luere necesse habeat heres, si sciebat defunctus rem obligatam esse: et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt. si tamen defunctus voluit legatarium luere, et hoc expressit, non debet heres eam luere.

6Si res aliena legata fuerit, et eius vivo testatore legatarius dominus factus fuerit: si quidem ex causa emptionis, ex testamento actione pretium consequi potest; si vero ex causa lucrativa, veluti ex donatione, vel ex alia simili causa, agere non potest. nam traditum est, duas lucrativas causas in eundem hominem et in eandem rem concurrere non posse. hac ratione, si ex duobus testamentis eadem res eidem debeatur, interest, utrum rem, an aestimationem ex testamento consecutus est: nam si rem, agere non potest, quia habet eam ex causa lucrativa, si aestimationem, agere potest.

7Ea quoque res, quae in rerum natura non est, si modo futura est, recte legatur, veluti fructus, qui in illo fundo nati erunt, aut quod ex illa ancilla natum erit.

8Si eadem res duobus legata sit, sive coniunctim, sive disiunctim: si ambo perveniant ad legatum, scinditur inter eos legatum; si alter deficiat, quia aut spreverit legatum, aut vivo testatore decesserit, aut alio quolibet modo defecerit, totum ad collegatarium pertinet. coniunctim autem legatur, veluti si quis dicat: Titio et Seio hominem Stichum do lego; disiunctim ita: Titio hominem Stichum do lego, Seio Stichum do lego. sed et, si expresserit, eundem hominem Stichum, aeque disiunctim legatum intellegitur¹.

9Si cui fundus alienus legatus fuerit, et emerit proprietatem detracto usufructu, et ususfructus ad eum pervenerit, et postea ex testamento agat: recte eum agere, et fundum petere Iulianus ait, quia ususfructus in petitione servitutis locum obtinet, sed officio iudicis contineri, ut deducto usufructu iubeat aestimationem praestari.

10Sed si rem legatarii quis ei legaverit, inutile legatum est, quia, quod proprium est ipsius, amplius eius fieri non potest; et, licet alienaverit eam, non debetur nec ipsa, nec aestimatio eius.

11Si quis rem suam quasi alienam legaverit, valet legatum: nam plus valet, quod in veritate est, quam quod in opinione. sed et si legatarii putavit, valere constat, quia exitum voluntas defuncti potest habere.

12Si rem suam legaverit testator, posteaque eam alienaverit, Celsus existimat, si non adimendi animo vendidit, nihilominus deberi, idque divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunt, eum qui post testamentum factum praedia, quae legata erant, pignori dedit, ademisse legatum non videri, et ideo legatarium cum herede agere posse, ut praedia a creditore luantur. si vero quis partem rei legatae alienaverit, pars, quae non est alienata, omnimodo debetur, pars autem alienata ita debetur, si non adimendi animo alienata sit.

13Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est; et neque ab ipso debitore, neque ab herede eius potest heres petere, nec ab alio, qui heredis loco est, sed et potest a debitore conveniri, ut liberet eum. potest autem quis vel ad tempus iubere, ne heres petat.

14Ex contrario, si debitor creditori suo, quod debet, legaverit, inutile est legatum, si nihil plus est in legato, quam in debito, quia nihil amplius habet per legatum. quodsi in diem vel sub condicione debitum ei pure legaverit, utile est legatum propter repraesentationem. quodsi vivo testatore dies venerit, aut condicio extiterit, Papinianus scripsit, utile esse nihilominus legatum, quia semel constitit. quod et verum est: non enim placuit sententia existimantium, extinctum esse legatum, quia in eam causam pervenit, a qua incipere non potest.

15Sed si uxori maritus dotem legaverit, valet legatum, quia plenius est legatum, quam de dote actio. sed si, quam non acceperit, dotem legaverit, divi Severus et Antoninus rescripserunt, si quidem simpliciter legaverit, inutile esse legatum; si vero certa pecunia, vel certum corpus, aut instrumentum dotis in praelegando demonstrata sunt, valere legatum.

16Si res legata sine facto heredis perierit, legatario decedit. Et si servus alienus legatus sine facto heredis manumissus fuerit, non tenetur heres. si vero heredis servus legatus fuerit, et ipse eum manumiserit, teneri eum Iulianus scripsit, nec interest, scierit, an ignoraverit, a se legatum esse. sed et, si alii donaverit servum, et is, cui donatus est, eum manumiserit, tenetur heres, quamvis ignoraverit, a se eum legatum esse.

17Si quis ancillas cum suis natis legaverit, etiamsi ancillae mortuae fuerint, partus legato cedunt. idem est, etsi ordinarii servi cum vicariis legati fuerint, et, licet mortui sint ordinarii, tamen vicarii legato cedunt. Sed si servus cum peculio fuerit legatus, mortuo servo, vel manumisso, vel alienato, et peculii legatum extinguitur. idem est, si fundus instructus vel cum instrumento legatus fuerit: nam fundo alienato et instrumenti legatum extinguitur.

18Si grex legatus fuerit, posteaque ad unam ovem pervenerit, quod superfuerit, vindicari potest. Grege autem legato, etiam eas oves, quae post testamentum factum gregi adiiciuntur, legato cedere, Iulianus ait ( est enim gregis unum corpus, ex distantibus capitibus, sicuti aedium unum corpus est, ex cohaerentibus lapidibus;

19aedibus denique legatis, columnas et marmora, quae post testamentum factum adiecta sunt, legato cedere %.

20Si peculium legatum fuerit, sine dubio quicquid peculio accedit, vel decedit vivo testatore legatarii lucro, vel damno est. quodsi post mortem testatoris, ante aditam hereditatem, servus acquisierit, Iulianus ait, si quidem ipsi manumisso peculium legatum fuerit, omne, quod ante aditam hereditatem acquisitum est, egatario cedere, quia dies huius legati ab adita hereditate cedit; sed si extraneo peculium legatum fuerit, non cedere ea legato, nisi ex rebus peculiaribus auctum fuerit. peculium autem, nisi legatum fuerit, manumisso non debetur, quamvis, si vivus manumiserit, sufficit, si non adimatur; et ita divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunt, peculio legato, non videri id relictum, ut petitionem habeat pecuniae, quam in rationes dominicas impendit. iidem rescripserunt, peculium videri legatum, cum rationibus redditis liber esse iussus est, et ex eo reliquas inferre.

21Tam autem corporales res quam incorporales legari possunt. et ideo et, quod defuncto debetur, potest alicui legari, ut actiones suas heres legatario praestet, nisi exegerit vivus testator pecuniam: nam hoc casu legatum extinguitur. sed et tale legatum valet: damnas esto heres domum illius reficere, vel illum aere alieno liberare.

22Si generaliter servus vel alia res legetur, electio legatarii est, nisi aliud testator dixerit.

23Optionis legatum, id est ubi testator ex servis suis vel aliis rebus optare legatarium iusserat, habebat in se condicionem, et ideo, nisi ipse legatarius vivus optaverat, ad heredem legatum non transmittebat. sed ex constitutione nostra et hoc ad meliorem statum reformatuin est, et data est licentia et heredi legatarii optare, licet vivus legatarius hoc non fecit. et diligentiore tractatu habito, et hoc in nostra constitutione additum est, ut, sive plures legatarii existant, quibus optio relicta est, et dissentiant in corpore eligendo, sive unius legatarii plures heredes, et inter se circa optandum dissentiant, alio aliud corpus eligere cupiente, ne pereat legatum ( quod plerique prudentium contra benivolentiam introducebant, fortunam esse huius optionis iudicem, et sorte esse hoc dirimendum, ut, ad quem sors perveniat, illius sententia in optione praecellat.

24Legari autem illis solis potest, cum quibus testamenti factio est.

25Incertis vero personis neque legata, neque fideicommissa olim relinqui concessum erat: nam nec miles quidem incertae personae poterat relinquere, ut divus Hadrianus rescripsit. incerta autem persona videbatur, quam incerta opinione animo suo testator subiiciebat, veluti si quis ita dicat: quicumque filio meo in matrimonium filiam suam dederit, ei heres meus illum fundum dato; illud quoque, quod his relinquebatur, qui post testamentum scriptum primi consules designati erunt, aeque incertae personae legari videbatur; et denique multae aliae huiusmodi species sunt. libertas quoque non videbatur posse incertae personae dari, quia placebat nominatim servos liberari. tutor quoque certus dari debebat. sub certa vero demonstratione, id est ex certis personis incertae personae, recte legabatur, veluti: ex cognatis meis, qui nunc sunt, si quis filiam meam ихогет duxerit, ei heres meus illam rem dato. incertis autem personis legata vel fideicommissa relicta et per errorem soluta repeti non posse, sacris constitutionibus cautum erat.

26postumo quoque alieno inutiliter legabatur: est autem alienus postumus, qui, natus, inter suos heredes testatoris futurus non est; ideoque ex emancipato filio conceptus nepos extraneus erat postumus avo.

27Sed nec huiusmodi species penitus est sine iusta emendatione derelicta, cum in nostro codice constitutio posita est, per quam et huic parti medevimus, non solum in hereditatibus, sed etiam in legatis et fideicommissis; quod evidenter ex ipsius constitutionis lectione clarescit. tutor autem nec per nostram constitutionem incertus dari debet, quia certo iudicio debet quis pro tutela suae posteritati cavere.

28postumus autem alienus heres institui et antea poterat, et nunc potest, nisi in utero eius sit, quae iure nostro uxor esse non potest.

29Si quis in nomine, cognomine, praenomine legatarii erraverit testator, si de persona constat, nihilominus valet legatum; idemque in heredibus servatur, et recte: nomina enim significandorum hominum gratia reperta sunt, qui si quolibet alio modo intellegantur, nihil interest.

30Huic proxima est illa iuris regula, falsa demonstratione legatum non perimi. veluti si quis ita legaverit, Stichum servum meum vernam do lego: licet enim non verna, sed emptus sit, de servo tamen constat, utile est legatum. et convenienter, si ita demonstraverit, Stichum servum, quem a Seio emi, sitque ab alio emptus, utile est legatum, si de servo constat.

31Longe magis legato falsa causa non nocet. veluti cum ita quis dixerit, Titio, quia absente me negotia mea curavit, Stichum do lego; vel ita, Titio, quia patrocinio eius capitali crimine liberatus sum, Stichum do lego: licet enim neque negotia testatoris unquam gessit Titius, neque patrocinio eius liberatus est, legatum tamen valet. sed si condicionaliter enuntiata fuerit causa, aliud iuris est, veluti hoc modo: Titio, si negotia mea curaverit, fundum do lego.

32An servo heredis recte legamus, quaeritur. et constat, pure inutiliter legari, nec quicquam proficere, si vivo testatore de potestate heredis exierit, quia, quod inutile foret legatum, si statim post factum testamentum decessisset testator, hoc non debet ideo valere, quia diutius testator vixerit. sub condicione vero recte legatur, ut requiramus, an, quo tempore dies legati cedit, in potestate heredis non sit.

33Ex diverso, herede instituto servo, quin domino recte etiam sine condicione legetur, non dubitatur. Nam et, si statim post factum testamentum decesserit testator, non tamen apud eum, qui heres sit, dies legati cedere intellegitur, cum hereditas a legato separata sit, et possit per eum servum alius heres effici, si prius, quam iussu domini adeat, in alterius potestatem translatus sit, vel manumissus ipse heres efficitur: quibus casibus utile est legatum; quodsi in eadem causa permanserit, et iussu legatarii adierit, evanescit legatum.

34Ante heredis institutionem inutiliter antea legabatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredum accipiunt, et ob id veluti caput atque fundamentum intellegitur totius testamenti heredis institutio. pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari poterat. Sed quia incivile esse putavimus, ordinem quidem scripturae sequi ( quod et ipsi antiquitati vituperandum fuerat visum, sperni autem testatoris voluntatem: per nostram constitutionem et hoc vitium emendavimus, ut liceat, et ante heredis institutionem, et inter medias heredum institutiones, legatum relinquere, et multo magis libertatem, cuius usus favorabilior est.

35Post mortem quoque heredis aut legatarii simili modo inutiliter legabatur: veluti si quis ita dicat, cum heres meus mortuus erit, do lego; item, pridie, quam heres aut legatarius morietur. sed simili modo et hoc correximus, firmitatem huiusmodi legatis ad fideicommissorum similitudinem praestantes, ne vel in hoc casu deterior causa legatorum, quam fideicommissorum inveniatur.

36Poenae quoque nomine inutiliter legabatur et adimebatur vel transferebatur poenae autem nomine legari videtur, quod coërcendi heredis causa relinquitur, quo magis is aliquid faciat, aut non faciat: veluti si quis ita scripserit, heres meus, si filiam suam in matrimonium Titio collocaverit ( vel ex diverso, si non collocaverit, dato decem aureos Seio, aut si ita scripserit, heres meus, si servum Stichum alienaverit ( vel ex diverso, si non alienaverit, Titio decem aureos dato. et in tantum haec regula observabatur, ut perquam pluribus principalibus constitutionibus significetur, nec principem quidem agnoscere, quod ei poenae nomine legatum sit. nec ex militis quidem testamento talia legata valebant, quamvis aliae militum voluntates in ordinandis testamentis valde observantur. quin etiam nec libertatem poenae nomine dari posse placebat. eo amplius nec heredem poenae nomine adiici posse, Sabinus existimabat, veluti si quis ita dicat, Titius heres esto, si Titius filiam suam Seio in matrimonium collocaverit, Seius quoque heres esto: nihil enim intererat, qua ratione Titius coërceatur, utrun legati datione, an coheredis adiectione. Sed huiusmodi scrupulositas nobis non placuit, et generaliter ea, quae relinquuntur, licet poenae nomine fuerint relicta, vel adempta, vel in alios translata, nihil distare a ceteris legatis constituimus, vel in dando, vel in adimendo, vel in transferendo; exceptis his videlicet, quae impossibilia sunt, vel legibus interdicta, aut alias probrosa: huiusmodi enim testatorum dispositiones valere, secta temporum meorum non patitur.