I. 2.19 · E. Schrader, ed. minorDE HEREDUM QUALITATE ET DIFFERENTIA
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
19
pr.Heredes autem aut necessarii dicuntur, aut sui et necessarii, aut extranei.
1Necessarius heres est servus heres institutus, ideo sic appellatus, quia, sive velit, sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber et necessarius heres fit. Unde, qui facultates suas suspectas habent, solent servum suum primo, aut secundo, vel etiam ulteriore gradu heredem instituere, ut, si creditoribus satis non fiat, potius eius heredis bona, quam ipsius testatoris a creditoribus possideantur, vel distrahantur, vel inter eos dividantur. pro hoc tamen incommodo illud ei commodum praestatur, ut ea, quae post mortem patroni sui sibi acquisierit, ipsi reserventur; et, quamvis non suffecerint bona defuncti creditoribus, iterum ex ea causa res eius, quas sibi acquisierit, non veneunt.
2Sui autem et necessarii heredes sunt, veluti filius filiave, nepos neptisve ex filio, et deinceps ceteri liberi, qui modo in potestate morientis fuerint. sed ut nepos neptisve sui heredes sint, non sufficit, eum eamve in potestate avi mortis tempore fuisse, sed opus est, ut pater eius vivo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus, aut qualibet alia ratione liberatus potestate: tunc enim nepos neptisve in locum patris sui succedit. Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt, et vivo quoque patre quodammodo domini existimantur. unde etiam, si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. Necessarii vero ideo dicuntur, quia omnimodo, sive velint, sive nolint, tam ab intestato, quam ex testamento heredes fiunt. sed his praetor permittit volentibus abstinere se ab hereditate, ut potius parentis quam ipsorum bona similiter a creditoribus possideantur.
3Ceteri, qui testatoris iuri subiecti non sunt, extranei heredes appellantur. itaque liberi quoque nostri, qui in potestate nostra non sunt, heredes a nobis instituti, extranei heredes videntur. qua de causa et qui heredes a matre instituuntur, eodem numero sunt, quia feminae in potestate liberos non habent. servus quoque a domino heres institutus, et post testamentum factum ab eo manumissus, eodem numero habetur.
4In extraneis heredibus illud observatur, ut sit cum eis testamenti factio, sive ipsi heredes instituantur, sive hi, qui in potestate eorum sunt. Et id duobus temporibus inspicitur, testamenti quidem facti, ut constiterit institutio, mortis vero testatoris, ut effectum habeat. hoc amplius, et cum adierit hereditatem, esse debet cum eo testamenti factio, sive pure, sive sub condicione heres institutus sit: nam ius heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est, quo acquirit hereditatem. medio autem tempore inter factum testamentum, et mortem testatoris, vel condicionem institutionis existentem, mutatio iuris heredi non nocet, quia, ut diximus, tria tempora inspicimus. Testamenti autem factionem non solum is habere videtur, qui testamentum facere potest; sed etiam, qui ex alieno testamento vel ipse capere potest, vel alii acquirere, licet non potest facere testamentum. et ideo furiosus, et mutus, et postumus, et infans, et filiusfamilias, et servus alienus testamenti factionem habere dicuntur: licet enim testamentum facere non possunt, attamen ex testamento vel sibi, vel alii acquirere possunt.
5Extraneis autem heredibus deliberandi potestas est de adeunda hereditate, vel non adeunda. Sed sive is, cui abstinendi potestas est, immiscuerit se bonis hereditariis, sive extraneus, cui de adeunda hereditate deliberare licet, adierit, postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi minor sit annis vigintiquinque. nam huius aetatis hominibus, sicut in ceteris omnibus causis deceptis, ita et, si temere damnosam hereditatem susceperint, praetor succurri.
6Sciendum tamen est, divum Hadrianum etiam maiori vigintiquinque annis veniam dedisse, cum post aditam hereditatem grande aes alienum, quod aditae hereditatis tempore latebat, emersisset. sed hoc divus quidem Hadrianus speciali beneficio cuidam praestavit; divus autem Gordianus postea in militibus tantummodo hoc extendit: sed nostra benivolentia commune omnibus subiectis imperio nostro hoc praestavit beneficium, et constitutionem tam aequissimam quam nobilem scripsit, cuius tenorem si observaverint homines, licet eis et adire hereditatem, et in tantum teneri, in quantum valere bona hereditatis contigerit; ut ex hac causa neque deliberationis auxilium eis fiat necessarium, nisi, omissa observatione nostrae constitutionis, et deliberandum existimaverint, et sese veteri gravamini aditionis supponere ma- 7luerint¹º.
7Item extraneus heres, testamento institutus, aut ab intestato ad legitimam hereditatem vocatus, potest, aut pro herede gerendo, vel etiam nuda voluntate suscipiendae hereditatis, heres fieri. pro herede autem gerere quis videtur, si rebus hereditariis tamquam heres utatur, Vel vel vendendo res hereditarias, aut praedia colendo locandove, et quoquo modo si voluntatem suam declaret, vel re vel verbis de adeunda hereditate, dummodo sciat, eum, in cuius bonis pro herede gerit, testato intestatove obiisse, et se ei heredem esse. pro herede enim gerere, est pro domino gerere: veteres enim heredes pro dominis appellabant. Sicut autem nuda voluntate extraneus heres fit: ita et contraria destinatione statim ab hereditate repellitur. Eum, qui mutus vel surdus natus est, vel postea factus, nihil prohibet, pro herede gerere, et acquirere sibi hereditatem, si tamen intellegit, quod agitur.