IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 2.17 › E. Schrader, ed. minor

I. 2.17 · E. Schrader, ed. minorQUIBUS MODIS TESTAMENTA INFIRMANTUR

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

17

pr.Testamentum iure factum usque eo valet, donec rumpatur, irritumve fiat.

1Rumpitur autem testamentum, cum, in eodem statu manente testatore, ipsius testamenti ius vitiatur. Si quis enim post factum testamentum adoptaverit sibi filium per imperatorem, eum, qui sui iuris est, aut per praetorem, secundum nostram constitutionem, eum, qui in potestate parentis fuerit: testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis.

2Posteriore quoque testamento, quod iure perfectum est, superius rumpitur. nec interest, an extiterit aliquis heres ex eo, an non extiterit: hoc enim solum spectatur, an aliquo casu existere potuerit. ideoque, si quis aut noluerit heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem eius ante quam hereditatem adiret, decesserit, aut condicione, sub qua heres institutus est, defectus sit, in his casibus paterfamilias intestatus moritur: nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore; et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres extiterit.

3sed si quis priore testamento iure perfecto, posterius aeque iure fecerit, etiamsi ex certis rebus in eo heredem instituerit, superius testamentum sublatum esse, divi Severus et Antoninus rescripserunt. cuius constitutionis verba inseri iussimus, cum aliud quoque praeterea in ea constitutione expressum est. Imperatores Severus et Antoninus Cocceio Campano. Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, iure valere perinde, ac si rerum mentio facta non esset, sed teneri heredem scriptum, ut contentus rebus sibi datis, aut suppleta quarta ex lege Falcidia, hereditatem restituat his, qui in priore testamento scripti fuerant, propter inserta verba secundo testamento, quibus, ut valeret prius testamentum, expressum est, dubitari non oportet. Et ruptum quidem testamentum hoc modo efficitur.

4Alio quoque modo testamenta iure facta infirınantur, veluti, cum is, qui fecerit testamentum, capite deminutus sit. quod quibus modis accidit, primo libro retulimus.

5Hoc autem casu irrita fieri testamenta dicuntur, cum alioquin, et quae rumpantur, irrita fiunt; et quae statim ab initio non iure fiunt, irrita sunt, et ea, quae iure facta sunt, postea propter capitis deminutionem irrita fiunt, possumus nihilominus rupta dicere. sed quia sane commodius erat, singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure facta dicuntur, quaedam iure facta rumpi, ( vel irrita fieri.

6Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta, quae, ab initio iure facta, propter capitis deminutionem irrita facta sunt. nam si septem testium signis signata sunt, potest scriptus heres secundum tabulas testaamenti bonorum possessionem agnoscere, si modo defunctus et civis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit: nam si ideo irritum factum sit testamentum, quod civitatem, vel etiam libertatem testator amisit, aut quia in adoptionem se dedit, et mortis tempore in adoptivi patris potestate sit, non potest scriptus heres secundum tabulas ( bonorum possessionem petere.

7Ex eo autem solo non potest infirmari testamentum, quod postea testator id noluit valere: usque adeo ut, et si quis post factum prius testamentum posterius facere coeperit, et, aut mortalitate praeventus, aut quia eum eius rei poenituit, non perfecisset, divi Pertinacis oratione cautum est, ne alias tabulae priores iure factae irritae fiant, nisi sequentes iure ordinatae et perfectae fuerint. nam imperfectum testamentum sine ( dubio nullum est.

8Eadem oratione expressit, non admissurum se hereditatem eius, qui litis causa principem heredem reliquerit, neque tabulas non legitime factas, in quibus ipse ob eam causam heres institutus erat, probaturum, neque ex nuda voce heredis nomen admissurum, neque ex ulla scriptura, cui iuris auctoritas desit, aliquid adepturum. secundum haec divi quoque Severus et Antoninus saepissime rescripserunt: licet enim ( inquiunt legibus soluti sumus, uttamen legibus vivimus.