IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 2.16 › E. Schrader, ed. minor

I. 2.16 · E. Schrader, ed. minorDE PUPILLARI SUBSTITUTIONE

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

16

pr.Liberis suis impuberibus, quos in potestate quis habet, non solum ita, ut supra diximus, substituere potest, id est, ut, si heredes ei non extiterint, alius ei sit heres, sed eo amplius, ut et, si heredes ei extiterint, et adhuc impuberes mortui fuerint, sit eis aliquis heres. veluti si quis dicat hoc modo: Titius filius meus mihi heres esto; si filius meus mihi heres non erit, sive heres erit, et prius mоriatur, quam in suam tutelam venerit ( id est pubes factus sit, tunc Seius heres esto. quo casu, siquidem non extiterit heres filius, tunc substitutus patri fit heres; si vero extiterit heres filius, et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. Nam moribus institutum est, ut, cum eius aetatis sunt, in qua ipsi sibi testamentum facere non possunt, parentes eis faciant.

1Qua ratione excitati, etiam constitutionem in nostro posuimus codice, qua prospectum est, ut, si mente captos habeant filios, vel nepotes, vel pronepotes, cuiuscumque sexus, vel gradus, liceat eis, etsi puberes sint, ad exemplum pupillaris substitutionis, certas personas substituere. sin autem resipuerint, eandem substitutionem infirmari, et hoc ad exemplum pupillaris substitutionis, quae, postquam pupillus adoleverit, infirmatur.

2Igitur in pupillari substitutione, secundum praefatum modum ordinata, duo quodammodo sunt testamenta, alterum patris, alterum filii, tamquam si ipse filius sibi heredem instituisset; aut certe unum est testamentum duarum causarum, id est duarum hereditatum.

3Sin autem quis ita formidolosus sit, ut timeret, ne filius eius, pupillus adhuc, ex eo, quod palam substitutum accepit, post obitum eius periculo insidiarum subiiceretur: vulgarem quidem substitutionem palam facere, et in primis testamenti partibus, debet; illam autem substitutionem, per quam, etsi heres extiterit pupillus, et intra pubertatem decesserit, substitutus vocatur, separatim in inferioribus partibus scribere, eamque partem proprio lino propriaque cera consignare, et in priore parte testamenti cavere, ne inferiores tabulae vivo filio et adhuc impubere aperiantur. illud palam est, non ideo minus valere substitutionem impuberis filii, quod in hisdem tabulis scripta sit, quibus sibi quisque heredem instituisset, quamvis hoc pupillo periculosum sit.

4Non solum autem heredibus institutis impuberibus liberis ita substituere parentes possunt, ut, et si heredes eis extiterint, et ante pubertatem mortui fuerint, sit eis heres is, quem ipsi voluerint, sed etiam exheredatis. itaque eo casu, si quid pupillo ex hereditatibus legatisve aut donationibus propinquorum atque amicorum acquisitum fuerit, id omne ad substitutum pertineat. Quaecumque diximus de substitutione impuberum liberorum, vel heredum institutorum, vel exheredatorum, eadem etiam de postumis intellegimus.

5Liberis autem suis testamentum facere nemo potest, nisi et sibi faciat: nam pupillare testamentum pars et sequela est paterni testamenti, adeo ut, si patris testamentum non valeat, nec filii quidem valebit.

6Vel singulis autem liberis, vel qui eorum novissimus impubes morietur, substitui potest. singulis quidem, si neminem eorum intestato decedere voluerit; novissimo, si ius legitimarum hereditatum integrum inter -7 eos custodiri velit.

7Substituitur autem impuberi aut nominatim, veluti Titius; aut generaliter, ut, quisquis mihi heres erit: quibus verbis vocantur ex substitutione, impubere filio mortuo, qui et ei scripti sunt heredes et extiterunt, et pro qua parte heredes facti sunt.

8Masculo igitur usque ad quatuordecim annos substitui potest, feminae usque ad duodecim annos. et si hoc tempus excesserit, substitutio evanescit.

9Extraneo vero vel filio puberi heredi instituto ita substituere nemo potest, ut, si heres extiterit, et intra aliquod tempus decesserit, alius ei sit heres. sed hoc solum permissum est, ut eum per fideicommissum testator obliget, alii hereditatem eius, vel totam, vel pro parte restituere; quod ius quale sit, suo loco trademus.