IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 1.9 › E. Schrader, ed. minor

I. 1.9 · E. Schrader, ed. minorDE PATRIA POTESTATE

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

9

pr.In potestate nostra sunt liberi nostri, quos ex iustis nuptiis procreaverimus.

1Nuptiae autem sive matrimonium est viri et mulieris coniunctio, individuam consuetudinem vitae continens.

2Ius autem potestatis, quod in liberos habemus, proprium est civium Romanorum: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus.

3Qui igitur ex te et uxore tua nascitur, in tua potestate est. item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis, et deinceps ceteri. Qui tamen ex filia tua nascitur, in tua potestate non est, sed in patris eius.