IusCommune
IusCommune › Textos › Institutas › I. 1.8 › E. Schrader, ed. minor

I. 1.8 · E. Schrader, ed. minorDE HIS QUI SUI VEL ALIENI IURIS SUNT

Abrir no leitor do IusCommune →

E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original

8

pr.Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt; rursus earum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate parentum, aliae in potestate dominorum sunt. videamus itaque de his, quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognoverimus, quae istae personae sunt, simul intellegemus, quae sui iuris sunt. Ac prius dispiciamus de his, quae in potestate dominorum sunt.

1In potestate itaque dominorum sunt servi. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necisque potestatem esse. et quodcumque per servum acquiritur, id domino acquiritur.

2Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperio nostro sunt, licet, sine causa legibus cognita, et supra modum in servos suos saevire. Nam ex constitutione divi Pii Antonini, qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui servum alienum occiderit. Sed et maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutione coërcetur. nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis, qui ad aedem sacram n, vel ad statuas principum confugiunt, praecepit, ut, si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis daretur. et recte: expedit enim reipublicae, ne quis rem suam male utatur. cuius rescripti, ad Aelium Marcianum emissi, verba haec sunt: Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet, nec cuiquam hominum ius suum detrahi. sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam, vel famem, vel intolerabilem iniuriam denegetur his, qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querelis eorum, qui ex familia Iulii Sabini ad statuam confugerunt; et, si vel durius habitos, quam aequum est, vel infami iniuria affectos cognoveris, veniri iube, ita ut in potestatem domini non revertantur. qui Sabinus, si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet, me admissum severius executurum..