I. 1.12 · E. Schrader, ed. minorQUIBUS MODIS IUS POTESTATIS SOLVITUR
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
12
pr.Videamus nunc, quibus modis hi, qui alieno iuri sub - Pe lecti sunt, eo iure liberantur. Et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus, quae de servis manumittendis superius exposuimus. Hi vero, qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. Sed hoc distinctionem recipit. Nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo, non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in potestatem patris sui recasuri non sunt: itaque si moriente avo pater eorum et vivit, et in potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt; si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est, aut exiit de potestate patris, tunc hi, quia in potestatem eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.
1Cum autem is, qui ob aliquod maleficium in insulam deportatur, civitatem amittit: sequitur, ut, qui eo modo ex numero civium Romanorum tollitur, perinde acsi mortuo eo, desinant liberi in potestate eius esse. pari ratione et si is, qui in potestate parentis sit, in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse. Sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt.
2Relegati autem patres in insulam, in potestate sua liberos retinent. et ex contrario liberi relegati in potestate parentum remanent.
3Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. Servi autem poenae efficiuntur, qui in metallum damnantur, et qui bestiis subiiciuntur.
4Filiusfamilias si militaverit, vel si senator, vel consul fuerit factus, manet in patris potestate. militia enim, vel consularias dignitas de patris potestate filium non liberat. Sed ex constitutione nostra summa patriciatus dignitas, illico ab imperialibus codicillis praestitis, a patria potestate liberat. quis enim patiatur, patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum, quem sibi patrem elegit, ab aliena eximere potestate¹º?
5Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum, propter ius postliminii: quia hi, qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. idcirco reversus et liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum, qui captus est, semper in civitate fuisse. si vero ibi decesserit, exinde, ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus propter ius postliminii, ius quoque potestatis parentis in suspenso esse. Dictum est autem postliminium a limine et post, ut eum, qui ab hostibus captus in fines nostros postea pervenit, postliminio reversum recte dicimus. nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt. ( hinc et limes dictus est, quasi finis quidam et terminus. Ab eo postliminium dictum, quia eodem limine revertebatur, quo amissus erat. Sed et qui victis hostibus recuperatur, postliminio rediisse existimatur.
6Praeterea emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentum esse. Sed ea emancipatio antea quidem vel per antiquam legis observationem procedebat, quae per imaginarias venditiones et intercedentes manumissiones celebrabatur, vel ex imperiali rescripto. Nostra autem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavit, ut, fictione pristina explosa, recta via apud competentes iudices vel magistratus parentes intrent, et filios suos vel filias, vel nepotes vel neptes, ac deinceps, sua manu dimitterent. et tunc ex edicto praetoris in huius filii vel filiae, nepotis vel neptis bonis, qui vel quae a parente manumissus vel manumissa fuerit, eadem iura praestantur parenti, quae tribuuntur patrono in bonis liberti; et praeterea si impubes sit filius vel filia, vel ceteri, ipse parens ex manumissione tutelam eius nanciscitur.
7Admonendi autem sumus, liberum esse arbitrium ei, qui filium et ex eo nepotem vel neptem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem vero vel neptem retinere; et ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero vel neptem manumittere ( eadem et de pronepote vel pronepte dicta esse intellegantur, vel omnes sui iuris efficere.
8Sed s et, si pater filium, quem in potestate habet, avo vel proavo naturali, secundum nostras constitutiones super his habitas, in adoptionem dederit, id est, si hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestaverit, praesente eo, qui adoptatur, et non contradicente, nec non eo, qui adoptat, solvitur quidem ius potestatis patris naturalis, transit autem in huiusmodi parentem adoptivum, in cuius persona et adoptionem plenissimam esse antea diximus.
9Illud autem scire oportet, quod, si nurus tua ex filio tuo conceperit, et filium postea emancipaveris, vel in adoptionem dederis, praegnante nuru tua, nihilominus quod ex ea nascitur, in potestate tua nascitur; quod, si post emancipationem, vel adoptionem fuerit conceptus, patris sui emancipati, vel avi adoptivi potestati subiicitur;
10et quod neque naturales liberi, neque adoptivi ullo paene modo possunt cogere parentem, de potestate sua eos dimittere.