I. 1.11 · E. Schrader, ed. minorDE ADOPTIONIBUS
Abrir no leitor do IusCommune →E. Schrader, Imperatoris Iustiniani Institutionum libri quattuor, editio minor (stereotypa), Berlim 1874; texto do OCR da BSB, não revisado. Texto original
11
pr.Non solum tamen naturales liberi, secundum ea, quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam hi, quos adoptamus.
1Adoptio autem duobus modis fit, aut principali rescripto, aut imperio magistratus. Imperatoris auctoritate adoptare quis potest eos easve, qui quaeve sui iuris sunt. quae species adoptionis dicitur arrogatio. Imperio magistratus adoptare licet eos easve, qui quaeve in potestate parentum sunt, sive primum gradum liberorum obtineant, qualis est filius, filia, sive inferiorem, qualis est nepos, ⅰ ἄπατρος qu., ἀπάτορες qu., S. P. qu. - nec def.; n. d. neptis, pronepos, proneptis.
2Sed hodie ex nostra constitutione, cum filiusfamilias a patre naturali extraneae personae in adoptionem datur, iura potestatis naturalis patris minime dissolvuntur, nec quicquam ad patrem adoptivum transit, nec in potestate eius est, licet ab intestato iura successionis ei a nobis tributa sunt. si vero pater naturalis non extraneo, sed avo filii sui materno, vel, si ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam avo paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno, filium suum dederit in adoptionem: in hoc casu, quia in unam personam concurrunt et naturalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum, et legitimo adoptionis nodo constrictum, ut et in familia et potestate huiusmodi patris adoptivi sit.
3Cum autem & impubes per principale rescriptum arrogatur: causa cognita arrogatio permittitur, et exquiritur causa arrogationis, an honesta sit, expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus arrogatio fit, id est, ut caveat arrogator personae publicae, hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. item non alias emancipare eos potest arrogator, nisi, causa cognita, digni emancipatione fuerint, et tunc sua bona eis reddat?. sed etsi decedens pater eum exheredaverit, vel vivus sine iusta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonorum relinquere, videlicet praeter bona, quae ad patrem adoptivum transtulit, et quorum commodum ei acquisivit postea.
4Minorem natu non posse maiorem adoptare, placet: adoptio enim naturam imitatur, et pro monstro est, ut maior sit filius, quam pater. debet itaque is, qui sibi per arrogationem vel adoptionem filium facit, plena pubertate, id est decem et octo annis, praecedere.
5Licet autem et in locum nepotis vel pronepotis, vel in locum neptis vel proneptis, vel deinceps, adoptare, quamvis filium quis non habeat.
6Et tam filium alienum quis in locum nepotis potest adoptare, quam nepotem in locum filii.
7Sed si quis nepotis loco adoptet, vel quasi ex eo filio, quem habet iam adoptatum, vel quasi ex illo, quem naturalem in sua potestate habet: in eo casu et filius consentire debet, ne ei invito suus heres agnascatur. sed ex contrario, si avus ex filio nepotem dat in adoptionem, non est necesse, filium consentire.
8In plurimis autem causis assimilatur is, qui adoptatus vel arrogatus est, ei, qui ex legitimo matrimonio natus est. et ideo, si quis per imperatorem, sive apud praetorem, vel apud praesidem provinciae non extraneum adoptaverit, potest eundem alii in adoptionem dare.
9Sed et illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi, qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt; castrati ro autem non possunt.
10Feminae quoque adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent21: sed ex indulgentia principis ad solatium liberorum anissorum adoptare possunt.
11Illud proprium est illius adoptionis, quae per sacrum oraculum fit: quod is, qui liberos in potestate habet, si se arrogandum dederit, non solum ipse potestati arrogatoris subiicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate, tamquam nepotes. sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavit, quam is Germanicum adoptavit: ut protinus adoptione facta, incipiat Germanicus Augusti nepos esse.
12Apud Catonem bene scriptum refert antiquitas, servi si a domino adoptati sint, ex hoc ipso posse liberari. unde et nos eruditi in nostra constitutione etiam eum servum, quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaverit, liberum esse constituimus, licet hoc ad ius filii accipiendum ei non sufficit.