D. 2 de cons.De consecratione, Distinctio II
Abrir no leitor do IusCommune →D. 2 d.a.c. 1 de cons.
D. 2 c. 1 de cons. · Panis, et uinum, et aqua in sacramentis sunt offerenda
¶Alexander, Urbis Romae Episcopus, omnibus orthodoxis. [epist. I. c. 4.] In sacramentorum oblationibus, que inter missarum solempnia Domino offeruntur, panis tantum et uinum aqua permixtum in sacrificium offerantur. Non enim debet in calice Domini aut uinum solum, aut aqua sola offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque ex latere eius in passione sua profluxisse legitur.
D. 2 c. 2 de cons. · Vinum sine aqua, uel e conuerso in sacramentis offerri non licet · Item Ciprianus [lib. II. epist. 2.] Cecilio fratri salutem.
¶Sic in sanctificando calicem Domini offerri sola aqua non potest, quomodo nec uinum solum potest. Nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine Christo. Quando enim utrumque miscetur, et adunatione confusa sibi inuicem copulantur, tunc sacramentum spirituale et celeste efficitur. Sic uero calix Domini non est aqua sola, et uinum solum, nisi utrumque misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum, et panis unius conpage solidatum.
D. 2 c. 3 de cons. · Idem de eodem
¶Scriptura dicit: ut quotiescumque calicem in conmemorationem Domini et passionis eius offerimus, id quod constat Dominum fecisse, faciamus. Sed uide, frater karissime, si quis de antecessoribus nostris uel ignoranter uel simpliciter non hoc obseruauit et tenuit, quod nos Dominus facere exemplo et magisterio docuit, potest simplicitati eius de indulgentia Domini uenia concedi; nobis uero non potest ignosci, qui nunc a Domino ammoniti et instructi sumus, ut calicem Domini cum uino mixtum, secundum quod Dominus obtulit, offeramus.
D. 2 c. 4 de cons. · Preter uinum et aquam et panem in sacramento nichil debet offerri · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 45.]
¶Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri preter uinum et aquam, que in tipo Christi benedicuntur, quia dum in cruce penderet, de corpore eius effluxit sanguis et, aqua. Hec tria unum sunt in Christo Iesu; hec hostia et oblatio Dei in odorem suauitatis.
D. 2 c. 5 de cons. · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 24.]
¶In sacramento corporis et sanguinis Domini nichil amplius offeratur, quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est panis et uinum aqua mixtum. § 1. Nec amplius in sacrificiis offeratur, quam de uuis et frumentis.
D. 2 c. 6 de cons. · Oblationis sacrificio uuas nemo coniungat · Item ex VI. Sinodo. [c. 28.]
¶Didicimus, quod in quibusdam ecclesiis sacerdotes sacrificio oblationis coniungant uuas, que secundum usum in altario offeruntur, et sic simul utraque populo dispensent. Precipimus igitur, ut nullus sacerdos hoc ulterius faciat, sed in remissionem peccatorum populo oblationem solam distribuat, et uuas seorsum benedictas populus, qui petierit, accipiat, et fructuum gratias agat.
D. 2 c. 7 de cons. · De his, qui sacrificando uarie errabant
¶Iulius Papa Episcopis per Egiptum. Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audiuimus enim, quosdam scismatica ambitione detentos contra diuinos ordines et apostolicas institutiones lac pro uino in diuinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam eucharistiam populis pro conplemento communionis porrigere; quosdam etiam expressum uinum in sacramento dominici calicis offerre, alios uero pannum lineum musto intinctum per totum annum reseruare, et in tempore sacrificii aqua partem eius lauare, et sic offerre. Quod quam sit euangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae aduersum, non difficile ab ipso fonte ueritatis probabitur, a quo ordinata ipsa sacramentorum misteria processerunt. Cum enim magister ueritatis uerum salutis nostrae sacrificium suis conmendaret discipulis, nulli lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus dedisse. Legitur enim in euangelica ueritate: "Accepit Iesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis." Cesset ergo lac sacrificando offerri, quia manifestum et euidens exemplum euangelicae ueritatis illuxit, quod preter panem et uinum aliud offerri non liceat. § 1. Illud uero, quod pro conplemento conmunionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex euangelio testimonium receperunt, ubi Apostolis corpus suum et sanguinem conmendauit. Seorsum enim panis, et seorsum calicis conmendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum prebuisse non legimus, excepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non que sacramenti huius institutionem signaret. Nam quod de expresso botro, id est de uuarum granis, populus communicat, ualde est omnino confusum; sed si necesse fuerit, botrus in calice conprimatur, et aqua misceatur, quia calix dominicus iuxta canonum preceptum uino et aqua permixtus debet offerri, quia uidemus in aqua populum intelligi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. Ergo, cum in calice uino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei, in quem credit, copulatur et iungitur. Que copulatio et coniunctio aquae et uini sic miscetur in calice Domini, ut illa mixtio non possit separari. Nam si uinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis. Si uero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo, quando botrus solus offertur, in quo uini efficientia tantum designatur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod aqua significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut uinum solum, nisi utrumque misceatur. § 2. Et ideo, quia ex hoc iam plurima et multiplex maiorum manauit sentencia, deinceps omnis talis error atque presumptio cessare debet, ne peruersorum inordinata conpago statum ueritatis eneruet. Et ideo nulli deinceps licitum erit aliud in diuinis sacrificiis offerre, nisi iuxta antiquorum sentenciam conciliorum panem tantum et calicem uino et aqua permixtum. De cetero aliter quam preceptum est faciens tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima penitenciae satisfactione correptus ad gradus sui offitium redeat, quod amisit.
D. 2 c. 8 de cons. · Nulla oblatio corpori et sanguini Christi conparari ualet · Item Alexander Papa V. a Petro. [epist. I.]
¶Nichil in sacrificiis maius esse potest, quam corpus et sanguis Christi, nec ulla oblatio hac potior est, sed hec omnes precellit, que pura conscientia Domino offerenda est, et pura mente sumenda, atque ab omnibus ueneranda, et sicut potior est ceteris, ita potius excoli et uenerari debet.
D. 2 c. 9 de cons. · Ante confecta misteria pacem non debemus offerre · Item Innocentius Papa Decentio, Eugubino Episcopo, salutem. [epist. I. c. 1.]
¶Pacem igitur asseris ante confecta misteria quosdam populis inperare, uel sibi sacerdotes inter se tradere, cum post omnia (que aperire non debeo) pax sit necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia, que in misteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur, prebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.
D. 2 c. 10 de cons. · Ecclesiasticis liminibus careat minister, qui post consecrationem conmunicare contempnit · Item Anacletus Papa. [epist. I.]
¶Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus. Sic enim et Apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet ecclesia.
D. 2 c. 11 de cons. · Quisque sacerdos, quociens missam celebrat, tociens sacram communionem percipiat · Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 5.]
¶Relatum est nobis, quosdam de sacerdotibus non tot uicibus communionis sanctae gratiam sumere, quot sacrificia in uno die uidentur offerre; sed si in uno die plurima deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communione suspendunt, et in sola tantum extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumunt, quasi non sit tociens illi uero et singulari sacrificio participandum, quociens corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi inmolatio facta constiterit. Nam ecce Apostolus dicit: "Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris?" Certum est, quod hi, qui sacrificantes non edunt, rei sunt dominici sacramenti. Quicumque ergo sacerdotum deinceps diuino altario sacrificium oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab ipsa, qua se indecenter priuauit, gratia communionis anno uno repulsum se nouerit. Nam quale erit sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse dinoscitur? Ergo modis omnibus tenendum est, ut, quocienscumque sacrificans corpus et sanguinem Iesu Christi Domini nostri in altario inmolat, tociens perceptionis corporis et sanguinis Christi participem se prebeat.
D. 2 c. 12 de cons. · Corpus Christi sine eius sanguine sacerdos non debet accipere · Item Gelasius Papa Maiorico et Iohanni Episcopis.
¶Conperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo sacri corporis portione a calice sacrati cruoris abstineant. Qui proculdubio (quoniam nescio qua superstitione docentur astringi) aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia diuisio unius eiusdemque misterii sine grandi sacrilegio non potest prouenire.
D. 2 c. 13 de cons. · Eucharistiae communionem qui cottidie accipit, nec reprehenditur, nec laudatur · Item Augustinus. [de ecclesiasticis dogmatibus, c. 53.]
¶Cottidie eucharistiae communionem accipere nec laudo, nec uitupero, omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor; si tamen mens in affectu peccandi est. Grauari magis dico eucharistiae perceptione, quam purificari. Et ideo, quamuis quis peccato mordeatur, peccandi tamen de cetero non habeat uoluntatem, et communicaturus satisfaciat lacrimis et orationibus, et confidens de Domini miseratione, accedat ad eucharistiam intrepidus et securus. Sed hoc de illo dico, quem mortalia peccata non grauant. Idem: [epist. 118. c. 3.] § 1. Dixerit quispiam, non cottidie accipiendam eucharistiam, alius affirmat cottidie: faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigauerunt inter se, aut quisquam eorum alteri se preposuit, Zacheus et ille centurio, cum alter eorum gaudens in domo sua susceperit Dominum, alter dixerit: "Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum." Ambo Saluatorem honorificantes quamuis non uno modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. Ad hoc ualet quod manna secundum propriam uoluntatem in ore cuiusque sapiebat.
D. 2 c. 14 de cons. · Qui semper peccat celestis sacramenti medicinam semper accipiat · Item Ambrosius. [lib. IV. de sacramentis, c. ult.]
¶Si, quocienscumque effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere. Qui semper pecco, debeo semper habere medicinam.
D. 2 c. 15 de cons. · Non abstineat a corpore Domini, nisi qui excommunicari meretur · Item Hylarius Episcopus.
¶Si non sunt tanta peccata, ut excommunicetur quis, non se debet a medicina corporis Domini separare.
D. 2 c. 16 de cons. · Ter in anno quisque fidelium communicet · Item Fabianus Papa ait:
¶Etsi non frequentius, saltim ter in anno communicent homines, nisi forte quis maioribus criminibus quibuslibet inpediatur; in Pasca uidelicet, et Pentecosten, et Natale Domini.
D. 2 c. 17 de cons. · Etiam in cena Domini sacram communionem debemus accipere · Item Sother Papa:
¶In cena Domini perceptio eucharistiae a quibusdam negligitur, que quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus (exceptis his, quibus pro grauibus criminibus inhibitum est) percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam penitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconcilientur.
D. 2 c. 18 de cons. · Proiciatur ab ecclesia qui a communione sacramenti se pro luxuria auertit · Item ex Concilio Martini Papae. c. 83.
¶Si quis intrat in ecclesiam Dei, et sacras scripturas audit, et pro luxuria sua auertit se a communione sacramenti, et in obseruandis misteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum esse de ecclesia catholica decernimus, donec penitenciam agat, et ostendat fructum penitenciae suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.
D. 2 c. 19 de cons. · Non habeantur catholici qui his tribus temporibus communicare despiciunt · Item ex Concilio Agatensi. [c. 18.]
¶Seculares, qui in Natale Domini, Pasca, Pentecosten non communicauerint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur.
D. 2 c. 20 de cons. · Corripiantur qui in ecclesia communicare contempnunt · Ex Concilio Tolletano. [I. c. 13.]
¶Hii, qui intrant ecclesiam, et deprehenduntur numquam communicare, ammoneantur. Ut si non communicant, ad penitenciam accedant. Si communicant, non semper abstineant; si non fecerint, abstineant.
D. 2 c. 21 de cons. · Ante sanctam communionem a propria uxore quisque contineat · Item ex Concilio Elibertano.
¶Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet tribus, aut quatuor, aut septem diebus, nec inter catholicos connumerabitur qui in istis uidelicet temporibus, Pasca, Pentecosten, Natale Domini non communicauerit.
D. 2 c. 22 de cons. · Quare tres partes fiant ex corpore Christi · Item Sergius Papa:
¶Triforme est corpus Domini. Pars oblatae, in calicem missa, corpus Christi, quod iam resurrexit, monstrat. Pars comesta, ambulans adhuc super terram. Pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus in sepulchro, quia usque in finem seculi corpora sanctorum in sepulchris erunt.
D. 2 c. 23 de cons. · A quibus sunt contrectanda sacramenta dominica · Clemens: [epist. II.]
¶Tribus gradibus conmissa sunt sacramenta diuinorum secretorum, id est presbitero, diacono, et ministro, qui cum tremore et timore clericorum reliquias corporis domini custodire debent fragmentorum. Idem: § 1 Tanta in altario certe holocausta offerantur, quanta populo sufficere debeant. Quod si remanserint in crastinum non reseruentur, sed cum timore et tremore clericorum et diligentia consumantur. Qui autem residua corporis Domini, que in sacrario relicta sunt, consumunt, non statim ad accipiendos communes cibos conueniant, ne putent sanctae portioni miscere cibum, qui per aqualiculos digestus in secessum diffunditur. Si ergo mane dominica portio editur, usque ad sextam ieiunent ministri, qui eam consumpserunt, et, si tertia uel quarta hora acceperint, ieiunent usque ad uesperum. Sic secreta sanctificatione eterna custodienda sunt sacramenta. § 2. Precipimus etiam, ne umquam extero clerico ecclesiae siue laico de fragmentis oblationum Domini ad mensam donatur. Unde scis tu, qui passim sanctuarii panes indignis inpendis, unde nosti, si mundi sunt a mulieribus? Hinc et Dauid ab Abimelech sacerdote interrogatus, cum panem sibi ad comedendum posceret, cum se mundum ante triduum profiteretur, panes propositionis manducauit.
D. 2 c. 24 de cons. · Inficiuntur, non mundantur scelerosi, qui communicare non desinunt · Item Ysidorus. [lib. I. de summo bono, c. 24.]
¶Qui scelerate uiuunt in ecclesia, et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant nil ad emundationem proficere sibi, dicente Propheta: "Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctae auferent a te malicias tuas?" et Apostolus: "Probet," inquit, "se homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat." Item ex VIII. Sinodo.
D. 2 c. 25 de cons. · Dampnationem, non salutem acquirit qui indigne sacramentis Christi communicat · Basilius Episcopus dixit:
¶Timorem quidem docet nos Apostolus, dicens: "Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Fidem uero edocet nos sermo Domini, dicens: "Hoc est, quod pro multis datur, corpus meum. Hoc facite in meam conmemorationem." § 1. Et Apostolus de unigenito Dei filio: "Humiliauit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis." Cum ergo anima fidem habet his dictis, et considerat magnificentiam gloriae ipsius, et admiratur nimietatem humilitatis, quomodo tantus ac talis obediens patri fuit usque ad mortem pro uita nostra: puto, quia possit prouocari ad affectum, et dilectionem ipsius, et Dei patris, qui unico filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. § 2. Talem ergo fidem uel affectum preparare debet in animo suo is, qui panem et calicem Domini percipit.
D. 2 c. 26 de cons. · Non a quo, sed ante quem offeratur, considerandum est · Item Augustinus in libro questionum Numeri. [quest. XX.]
¶Et dixit Dominus ad Moysem, et ad Eleazarum filium Aaron sacerdotem: "Tollite thuribula erea e medio exustorum, et ignem alienum hunc semina ibi, quia sanctificauerunt thuribula peccatorum horum in animabus suis; et facies laminas ductiles, circumpositionem altari, quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata sunt, et facta sunt in signum filiis Israel." Sed notandum, nouo modo dicta sanctificata pena eorum, a quibus hoc peccatum fuerat perpetratum, quia per eos exemplum datum est ceteris, quo timerent. Circumpositionem autem altari cur ex eis fieri uoluit, addidit dicens: "quoniam oblata sunt ante Dominum, et sanctificata facta sunt in signum filiis Israel." Non ergo in eis reprobari uoluit, quod a talibus oblata sunt, sed potius hoc cogitare et attendi, ante quem oblata sint, id est, quia ante Dominum, ut plus in eis ualeret nomen Domini, ante quem oblata sunt, quam pessimum meritum eorum, a quibus oblata sunt.
D. 2 c. 27 de cons. · Penitencia eius, cuius negligentia de Christi sanguine aliquid stillat · Item ex Decreto Papae Pii.
¶Si per negligentiam aliquid de sanguine stillauerit in terram, linguabitur, tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur, et igne consumetur, et cinis intra altare condetur, et sacerdos XL. diebus peniteat. Si super altare stillauerit calix, sorbeat minister stillam, et III. diebus peniteat. Si super linteum altaris, et ad aliud stilla peruenerit, IV. diebus peniteat. Si usque ad tercium, IX. diebus peniteat. Si usque ad quartum, XX. diebus peniteat, et lintheamina, que tetigerint stillam, tribus uicibus minister abluat calice subter posito, et aqua ablutionis sumatur, et iuxta altare recondatur.
D. 2 c. 28 de cons. · Que penitencia sit inponenda ei qui sacrificium euomit · Item ex Penitenciali Bedae Presbiteri. [c. de ebrietate]
¶Si quis per ebrietatem uel uoracitatem eucharistiam euomuerit, XL. diebus peniteat; clerici, uel monachi, seu diaconi, presbiteri LXX. diebus peniteant; episcopi XC. Si pro infirmitatis causa euomuerit, VII. diebus peniteant.
D. 2 c. 29 de cons. · Sacerdotes non nisi per se diuina sacramenta ministrent · Item ex Concilio Remensi, c. 2.
¶Peruenit ad notitiam nostram, quod quidam presbiteri in tantum paruipendant diuina misteria, ut laico aut feminae sacrum corpus Domini tradant ad deferendum infirmis, et quibus prohibetur, ne sacrarium ingrediantur, nec ad altare appropinquent, illis sancta sanctorum conmittuntur. Quod quam sit horribile quam que detestabile, omnium religiosorum animaduertit prudentia. Igitur interdicit per omnia sinodus, ne talis temeraria presumptio ulterius fiat; sed omnimodis presbiter per semetipsum infirmum communicet. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo subiacebit.
D. 2 c. 30 de cons. · Quando celebratur missa, presbiterium laici ingredi non presumant · Item Clemens Papa.
¶Sacerdotum aliorumque clericorum ecclesiis seruientium honores a laicorum discrete apparere conueniunt. Quamobrem nulli laicorum liceat in eo loco, ubi sacerdotes et reliqui clerici consistunt (quod presbiterium nuncupatur), quando missa celebratur, consistere, ut libere ac honorifice possint sacra offitia exerceri.
D. 2 c. 31 de cons. · Sicut in metropolitana ecclesia, ita ubique missarum solempnia celebrentur · Item ex Concilio Gerundensi. [c. 1.]
¶Institutio missarum, sicut in metropolitana ecclesia agitur, ita in Dei nomine in omnibus prouinciis tam ipsius missae ordo, quam psallendi uel ministrandi consuetudo seruetur.
D. 2 c. 32 de cons. · Quid sit sacrificium, quid sacramentum · Item Augustinus in libro X. de ciuitate Dei. [c. 5.]
¶Sacrificium est uisibile inuisibile sacramentum, id est sacrum signum. Item alibi: § 1. Sacramentum est inuisibilis gratiae uisibilis forma.
D. 2 c. 33 de cons. · Quid sit signum · Idem in libro II. de doctrina Christiana. [c. 1.]
¶Signum est res preter speciem, quam ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cognitionem uenire.
D. 2 c. 34 de cons. · Post consecrationem non substantia, sed species remanet · Item Gregorius in omelia pascali:
¶Specie et similitudo illarum rerum uocabula sunt, que ante fuerunt, scilicet panis et uini. Unde in fine cuiusdam missae oratur et dicitur: "Perficiant in nobis, quesumus Domine, tua sacramenta quod continent, ut que nunc specie gerimus rerum ueritate capiamus." Postulat quippe sacerdos, ut corpus Christi, quod sub specie panis et uini nunc geritur, manifesta uisione, sicuti reuera est, quandoque capiatur. De qua uisione Dominus in euangelio secundum Iohannem: "Qui diligit me diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum." Quamuis non inprobabiliter quidam exponant hoc loco carnis et sanguinis ueritatem ipsam eorundem efficientiam, id est peccatorum remissionem.
D. 2 c. 35 de cons. · Visibiles creaturae in Christi corpus et sanguinem inuisibiliter conuertuntur · Item Eusebius Emisenus.
¶Quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis, et illaturus sideribus, necessarium erat, ut die cenae sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur iugiter per misterium, quod semel offerebatur in precium, ut quia cottidiana, et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetua esset redemptionis oblatio, et perhennis uictima illa uiueret in memoria, et semper presens esset in gratia uere unica et perfecta hostia, fide estimanda, non specie, nec exteriori censenda uisu, sed interiori affectu. Unde celestis confirmat auctoritas, quia "caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus." § 1. Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris ipse etiam est testis ueritatis. Nam et inuisibilis sacerdos uisibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui uerbo suo secreta potestate conuertit, ita dicens: "Accipite et comedite, hoc est corpus meum;" et sanctificatione repetita: "Accipite, et bibite, hic est sanguis meus." Ergo ad nutum precipientis Domini repente ex nichilo substiterunt excelsa celorum, profunda fluctuum, uasta terrarum: pari potestate in spiritualibus sacramentis, ubi precipit uirtus, seruit effectus. § 2. Quanta itaque et quam celebranda beneficia uis diuinae benedictionis operetur, et, quomodo tibi nouum et inpossibile esse non debeat, quod in Christi substantiam terrena et mortalia conuertuntur, te ipsum, qui in Christo es regeneratus, interroga. Dudum alienus a uita, peregrinus a misericordia, a salutis uia intrinsecus mortuus exulabas; subito initiatus Christi legibus, et salutaribus misteriis innouatus, in corpus ecclesiae non uidendo, sed credendo transsiluisti, et de filio perditionis adoptiuus Dei fieri occulta puritate meruisti; in mensura uisibili permanens maior factus es te ipso inuisibiliter sine quantitatis augmento; cum idem atque ipse esses, multo alter fidei processibus extitisti; in exteriori nichil additum est, et totum in interiori mutatum est, ac sic homo Christi filius effectus, et Christus in mente hominis est formatus. Sicut ergo sine corporali sensu, uilitate preterita deposita, subito indutus es dignitatem nouam, et sicut hoc, quod Deus lesa in te curauit, infecta diluit, maculata detersit, non oculis, sed sensibus tuis sunt credita: et cum reuerendum altare cibis spiritualibus satiandus ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice, honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe, et maxime totum haustu interioris hominis assume.
D. 2 c. 36 de cons. · Quare in specie panis et uini sacramentum suum Christus nobis ministrauit · Item Augustinus.
¶Quia passus est pro nobis Dominus, conmendauit nobis in isto sacramento sanguinem suum et corpus, quod etiam fecit nosmetipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius quod accepimus nos sumus. Recordamini: et uos non fuistis, et creati estis; ad aream dominicam conportati estis; laboribus boum, id est annunciantium euangelium, triturati estis; quando catecumini deferebamini, in horreo seruabamini, nomina uestra dedistis, cepistis moli ieiuniis exorcismi; postea ad aquam uenistis, et conspersi estis, et panis dominicus facti estis. Ecce, quod accepistis. Quomodo ergo unum uidetis esse quod factum est, sic unum estote uos, diligentes uos, tenendo unam fidem, unam spem, indiuiduam karitatem. Heretici, quando hoc accipiunt, testimonium contra se accipiunt, quia illi querunt diuisionem, cum panis iste indicet unitatem. Sic et uinum in multis racemis fuit, et modo unum est, unum est in sua natiuitate calix post pressuram torcularis. Et uos post illa ieiunia, post labores, post humilitatem et contricionem, iam in nomine Christi tamquam ad calicem uenistis, et ibi uos estis in mensa, et in calice, nobiscum uos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus, quia simul uiuimus. Item in sermone de infantibus: § 1. Ita Dominus noster Iesus Christus nos significauit, nos ad se pertinere uoluit, misterium pacis et unitatis nostrae in mensa consecrauit. Qui accepit misterium unitatis, et non tenet uinculum pacis, non misterium accepit pro se, sed testimonium contra se. Nulli est aliquatenus ambigendum, unumquemque fidelium corporis et sanguinis dominici tunc esse participem, quando in baptismate membrum efficitur Christi, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, etiamsi ante, quam panem illum comedat, calicemque bibat, de hoc seculo migrauerit in unitate corporis Christi constitutus. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non priuatur, quando in se hoc, quod illud sacramentum significat, inuenitur.
D. 2 c. 37 de cons. · Dum hostia frangitur, passio Christi ad memoriam reuocatur · Idem in libro sentenciarum Prosperi.
¶Dum hostia frangitur, dum sanguis de calice in ora fidelium funditur, quid aliud, quam dominici corporis in cruce inmolatio, eiusque sanguinis de latere effusio designatur?
D. 2 c. 38 de cons. · De ueritate corporis et sanguinis Christi nulli ambigere licet · Item Leo Episcopus, et sancta sinodus, que in urbe Romana conuenit, Clero, honoratis, et plebi consistenti Constantinopolim:
¶In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore iacuerunt, ut nec auditu discerent, uel lectione cognoscerent, quod in ecclesia in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis ueritas corporis et sanguinis Christi inter communionis sacramenta doceatur, quia in illa mistica distributione spiritualis alimoniae hoc inpertitur, hoc sumitur, ut accipientes uirtutem celestis cibi in carnem ipsius qui caro nostra factus est, transeamus? Idem est cibus refectionis, est cibus sanguinis. Sicut enim caro Domini uere est cibus, ita sanguis uere noster est potus. Idem: § 1. Est corpus, de quo dictum est: "Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus." Circa hoc corpus aquilae sunt, que alis circumuolant spiritualibus. § 2. Unde et idem corpus Christi edimus, ut uitae eternae possimus esse participes. Idem: § 3. Cuius clare argumentis utimur, suis utamur exemplis, incarnationis quoque exemplo astruamus misterii ueritatem. § 4. Quid hic queris naturae ordinem in Christi corpore, cum preter naturam sit ipse Christus partus ex Virgine?
D. 2 c. 39 de cons. · Non natura nascitur, sed consecratione nobis conficitur corpus et sanguis Christi · Item Ambrosius in libro de catecizandis rudibus.
¶Panis et calix non quilibet, sed certa consecratione misticus fit nobis, non nascitur. Proinde, quod ita fit nobis, quamuis sit panis et calix, alimentum est resurrectionis, non sacramentum religionis; non quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni eius munere, non tantum spirituali, uerum etiam corporali.
D. 2 c. 40 de cons. · Quod ante benedictionem panis et uinum est post benedictionem est corpus et sanguis Christi · Idem in libro de offitiis.
¶Ante benedictionem alia species nominatur, post benedictionem corpus significatur. Item: § 1. In illo sacramento Christus est. Item: [lib. 4. de sacramentis, c. 5.] § 2. Qui manducauerit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum.
D. 2 c. 41 de cons. · Sub specie panis et uini inuisibilem Christi carnem et sanguinem honoramus · Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi.
¶Nos autem in specie panis et uini, quam uidemus, res inuisibiles, id est carnem et sanguinem, honoramus, nec similiter pendimus has duas species, quemadmodum ante consecrationem pendebamus, cum fideliter fateamur, ante consecrationem panem esse et uinum, quod natura formauit; post consecrationem uero Christi carnem esse et sanguinem, quod benedictio consecrauit.
D. 2 c. 42 de cons. · Confessio Berengarii
¶Ego Berengarius, indignus ecclesiae S. Mauritii Andegauensis diaconus, cognoscens ueram, catholicam et apostolicam fidem, anathematizo omnem heresim, precipue eam, de qua hactenus infamatus sum, que astruere conatur, panem et uinum, que in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum, et non uerum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, nec posse sensualiter, nisi in solo sacramento manibus sacerdotum tractari, uel frangi, aut fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae ecclesiae et apostolicae sedi, et ore et corde profiteor, de sacramentis dominicae mensae eandem fidem me tenere, quam dominus et uenerabilis Papa Nykolaus, et hec sancta sinodus auctoritate euangelica et apostolica tenendam tradidit michique firmauit: scilicet panem et uinum, que in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam uerum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, et sensualiter non solum sacramentum, sed in ueritate manibus sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri; iurans per sanctam, et homousion Trinitatem, et per hec sacrosancta Christi euangelia. Eos, qui contra hanc fidem uenerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis eterno anathemate dignos esse pronuncio. Quod si ego ipse aliquando contra hec aliquid sentire presumpsero aut predicare, canonum seueritati subiaceam. Lecto et perlecto sponte subscripsi. § 1. Hanc confessionem suae fidei de corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi a Berengario Romae coram CXIII. episcopis factam misit Nykolaus Papa per urbes Italiae, Germaniae, Galliae, et ad quecumque loca fama prauitatis eius peruenire ante potuit, ut ecclesiae, que prius doluerant de auerso atque aduerso, postea gaudeant de reuerso atque conuerso.
D. 2 c. 43 de cons. · Quare elementorum species reseruentur, cum uere sit Christi corpus et sanguis
¶Ambrosius in libro de offitiis. Forte dicas, quomodo uera caro, quomodo uerus sanguis, qui similitudinem non uideo carnis, non uideo sanguinis ueritatem? Primo omnium dixi tibi de sermone Christi, qui operatur, ut possit mutare et conuertere genera et instituta naturae. Deinde, ubi non tulerunt sermonem Christi discipuli eius, sed audientes, quod carnem suam daret manducare, et sanguinem suum ad bibendum, recedebant, solus tamen Petrus dixit: "Verba uitae eternae habes, et ego a te quomodo recedam?" Ne igitur plures hoc dicerent, et ne ueluti quidam esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis, ideo in similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere naturae gloriam uirtutemque consequeris. "Ego sum," inquit, "panis uiuus, qui de celo descendi."
D. 2 c. 44 de cons. · Non carnaliter, sed spiritualiter Christi corpus et sanguinem debemus accipere · Item Augustinus in expositione Psalmo LIV.
¶Prima quidem, inquit, heresis in discipulis Christi, uelut a duricia sermonis eius facta est. Cum enim diceret: "Nisi quis manducauerit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit uitam eternam," illi non intelligentes dixerunt ad inuicem: "Durus est hic sermo, quis eum potest manducare." Dicentes, quia durus est hic sermo, separauerunt se ab illo; et remansit cum duodecim. Discedentibus illis instruxit eos, qui remanserant. Spiritus est, inquit, qui uiuificat; caro nichil prodest. Verba, que locutus sum ad uos, Spiritus et uita sunt. Intellexistis spiritualiter? Spiritus et uita sunt. Intellexistis carnaliter? Etiam sic illa spiritus et uita sunt, sed tibi non sunt. Spiritualiter intelligite que locutus sum. Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum, aliquod uobis conmendaui: spiritualiter intellectum uiuificabit uos; caro autem non prodest quicquam. Sed quomodo illi intellexerunt? Carnem quippe sic intellexerunt, quomodo in cadauere uenditur, aut in macello dilaniatur. "Sciens autem Iesus ait: hoc uos scandalizat, quia dixi: do uobis carnem meam manducare, et sanguinem meum bibere? Si ergo uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius?" Quid est hoc? Hinc soluit, quod illos mouerat; hinc aperuit, unde fuerant scandalizati: hinc plane, si intelligerent. Illi autem putabant, erogaturum corpus suum. Ille dixit, se ascensurum in celum, utique integrum. Cum uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius? certe uel tunc uidebitis, quia non eo modo, quo putatis, erogat corpus suum, uel tunc intelligetis, quia gratia eius non sumitur morsibus. Item: [tractatu 30. in Iohannem: § 1.] Donec seculum finiatur, sursum est Dominus; sed tamen etiam hic nobiscum est ueritas Dominus. Corpus enim, in quo resurrexit, uno loco esse oportet; ueritas autem eius ubique diffusa est.
D. 2 c. 45 de cons. · Quomodo Christi corpus quod in cruce pependit, accipitur, et quomodo non · Item Augustinus in epistola ad Ireneum.
¶Non hoc corpus, quod uidetis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem quem effusuri sunt illi qui me crucifigent; ipsum quidem et non ipsum ipsum inuisibiliter, non ipsum uisibiliter. Unde et subditur: Si necesse est, illud celebrari uisibiliter, necesse tamen est, inuisibiliter intelligi.
D. 2 c. 46 de cons. · Quid sit corpus Christi manducare, et sanguinem eius bibere · Item Augustinus in sermone de uerbis euangelii.
¶Quid est Christum manducare? non est hoc solum, in sacramento corpus eius accipere. Multi enim indigne accipiunt, de quibus Apostolus ait: "Qui manducat et bibit calicem Domini indigne, iudicium sibi manducat et bibit." Sed quomodo manducandus est Christus? Quomodo ipse dicit: "Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo." Etsi accipit sacramentum, acquirit magnum tormentum.
D. 2 c. 47 de cons. · Credere in Christum est manducare ipsum · Item Augustinus in libro de remedio penitenciae.
¶Ut quid paras dentem et uentrem? Crede, et manducasti. Credere enim in eum, hoc est panem uiuum manducare. Qui credit in eum manducat eum.
D. 2 c. 48 de cons. · Sacramentum, et res sacramenti sacrificium ecclesiae conficitur · Item Augustinus in libro sentenciarum Prosperi.
¶Hoc est, quod dicimus, quod omnibus modis approbare contendimus, sacrificium ecclesiae confici duobus, duobus constare: uisibili elementorum specie, et inuisibili Domini nostri Iesu Christi carne et sanguine; et sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut persona Christi constat et conficitur ex Deo et homine, cum ipse Christus uerus Deus sit, et uerus homo, quia omnis res illarum rerum naturam et ueritatem in se continet, ex quibus conficitur. Conficitur autem sacrificium ecclesiae duobus, sacramento, et re sacramenti, id est corpore Christi. Est igitur sacramentum, et res sacramenti, id est corpus Christi. Item: § 1. Caro eius est, quam forma panis opertam in sacramento accipimus, et sanguis eius, quem sub uini specie ac sapore potamus. Caro uidelicet carnis, et sanguis sacramentum sanguinis; carne et sanguine, utroque inuisibili, spirituali, intelligibili, significatur corpus uisibile Domini nostri Iesu Christi, et palpabile, plenum gratia omnium uirtutum, et diuina maiestate. Item: § 2. Sicut ergo celestis panis, qui uere caro Christi est, suo modo uocatur corpus Christi, cum reuera sit sacramentum corporis Christi, illius uidelicet, quod uisibile, quod palpabile, mortale in cruce est positum, uocaturque ipsa carnis inmolatio, que sacerdotis manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non rei ueritate, sed significanti misterio: sic sacramentum fidei, quod baptismus intelligitur, fides est.
D. 2 c. 49 de cons. · Quot modis caro Christi intelligatur
¶Ieronimus in epistola ad Ephesos. [ad cap. 1.] Dupliciter inquit intelligitur caro Christi et sanguis: uel spiritualis illa atque diuina, de qua ipse ait: "Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus," et: "Nisi manducaueritis carnem meam, et meum sanguinem biberitis, non habebitis uitam eternam;" uel caro mea, que crucifixa est, et sanguis, qui militis effusus est lancea.
D. 2 c. 50 de cons. · De eodem · Item Augustinus in libro de trinitate ad Chorinthios.
¶Quia morte Domini sumus liberati, huius rei memores in edendo et potando carnem et sanguinem, que pro nobis oblata sunt, significamus.
D. 2 c. 51 de cons. · Quomodo Christus semel sit inmolatus, et quomodo cottidie inmoletur · Item in Psalmo XX.
¶Semel Christus mortuus est, iustus pro iniustis, et scimus, et certum habemus, et spe inmobili retinemus, quia, Christus resurgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Verba ista Apostoli sunt; tamen, ne obliuiscamur, quod semel factum est in memoria nostra omni anno fit. Quociens Pasca celebratur, numquid tociens Christus occiditur? sed tamen anniuersaria recordatio representat quod olim factum est, et sic nos facit moueri, tamquam uideamus in cruce presentem Dominum.
D. 2 c. 52 de cons. · Item in libro sentenciarum Prosperi
¶Semel inmolatus est in semetipso Christus, et tamen cottidie inmolatur in sacramento. Quod ita intelligendum est, quia in manifestatione sui corporis, in distinctione membrorum suorum omnium uerus Deus et uerus homo semel tantum in cruce pependit, offerens patri se ipsum hostiam uiuam et passibilem, mortalem, uiuorum ac mortuorum redemptionis efficacem, eorum scilicet, quos altitudo diuini consilii redimendos iudicauit, presciuit predestinauit, uocauit, modis atque temporibus, quibus id fieri congruebat.
D. 2 c. 53 de cons. · Hostia, que semel oblata est, in recordationem suae mortis cottidie offertur · Item Ambrosius in epistola ad Ebreos. [c. 10.]
¶In Christo semel oblata est hostia ad salutem sempiternam potens. Quid ergo nos? nonne per singulos dies offerimus? Offerimus, sed ad recordationem mortis eius, et una est hostia, non multae. Quomodo una et non multae? quia semel oblatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius, id ipsum semper id ipsum. Proinde hoc est sacrificium, alioquin dicetur, quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi? Nequaquam, sed unus ubique Christus, et hic plenus existens, et illic plenus. Sicut enim quod ubique offertur unum est corpus, et non multa corpora: ita et unum sacrificium. Pontifex auoem ille est, qui hostiam obtulit nos mundantem. Ipsam offerimus etiam nunc, que tunc oblata consumi non potest. Quod nos facimus, in conmemorationem fit eius, quod factum est: "Hoc enim facite," ait, "in meam conmemorationem."
D. 2 c. 54 de cons. · Sacramentum corporis Christi non nisi ieiuni debemus accipere · Item Augustinus in libro responsionum ad Ianuarium. [c. 6.]
¶Liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem Domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumpniandum est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honore tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret, quam exteri cibi. Nam ideo per uniuersum orbem mos iste seruatur. Neque enim, quia post cibos Dominus dedit, propterea pransi aut cenati fratres ad illud sacramentum accipiendum conuenire debent, aut, sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Saluator, quo uehementius conmendaret misterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem disgressurus erat, et ideo non precepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, seruaret hunc locum. Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo mutasset. Cum uero ait Apostolus, de hoc sacramento loquens: "Propter quod, fratres, cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate, si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conueniatis," statim subtexuit: "cetera autem, cum uenero, ordinabo." Ubi intelligi datur, quia multum erat, ut in epistola totum illis agendi ordinem insinuaret, quod uniuersa per orbem seruat ecclesia, ab ipso ordinatum esse, quod nulla horarum diuersitate uariatur.
D. 2 c. 55 de cons. · Ante consecrationem est panis, sed uerbis Christi in eius corpus conuertitur · Item Ambrosius in libro [IV.] de sacramentis. [c. 4.]
¶Panis est in altari usitatus ante uerba sacramentorum; ubi accessit consecratio, de pane fit caro Christi. Quomodo autem potest qui panis est corpus esse Christi? Consecratio autem quibus uerbis, cuius sermonibus est? Domini Iesu. Nam reliqua omnia, que dicuntur, laus Deo defertur, oratione petitur pro populo, pro regibus, pro ceteris. Ubi autem sacramentum conficitur, iam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi? hic, quo facta sunt omnia. Iussit Dominus, et facta sunt celum et terra mare. Vides ergo, quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo uis tanta est in sermone Domini Iesu, ut inciperet esse quod non erat: quanto magis operatorius est, ut sint que erant et in aliud conmutentur? Et sic quod erat panis ante consecrationem iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et uinum cum aqua in calice missum fit sanguis consecratione uerbi celestis. § 1. Sed forte dicis: Speciem sanguinis non uideo; sed habet similitudinem. Sicut enim mortis similitudinem sumpsisti, ita etiam similitudinem sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit, et precium tamen operetur redemptionis. Didicisti, quia accipis corpus Christi. [Et c. 5.] § 2. Vis scire, quia uerbis celestibus consecratur? Accipite, que sunt uerba. Dicit sacerdos: "Fac nobis," inquit, "hanc oblationem scriptam rationabilem etc." Inde: omnia illa euangelistae sunt usque ad "Accipite" siue corpus, siue sanguinem. Inde uerba sunt Christi: "Accipite et bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus." Vide singula. Qui pridie, inquit, quam pateretur, in sanctis manibus accepit panem. Ante, quam consecretur, panis est: ubi autem uerba Christi accesserint, corpus Christi est. Deinde audi dicentem: Accipite, et edite ex eo omnes; hoc est enim corpus meum. Et ante uerba Christi calix est uini et aquae plenus. Ubi uerba Christi operata fuerint, ibi sanguis efficitur, qui plebem redemit. § 3. Ergo uide, quam potens est sermo Christi uniuersa conuertere. Deinde ipse Iesus testificatur, quod corpus suum, et sanguinem suum accipiamus. De cuius fide et testificatione dubitare non debemus.
D. 2 c. 56 de cons. · Non corpus, sed animam fulcit panis uitae eternae · Item.
¶Non iste panis est, qui uadit in corpus, sed panis uitae eternae, qui animae nostrae substantiam fulcit. § 1. Iste panis cottidianus est; accipe cottidie quod cottidie tibi prosit; sic uiue, ut cottidie merearis accipere.
D. 2 c. 57 de cons. · Etiam secundum carnem Christus est panis uiuus · Item Augustinus in epistola ad Ireneum.
¶Christus panis est, de quo qui manducat uiuit in eternum, de quo ipsemet dixit: "Et panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi uita etc." Determinat, quomodo sit panis, non solum secundum uerbum, quo uiuunt omnia, sed secundum carnem assumptam pro mundi uita. Humana enim caro, que erat peccato mortua, carni mundae unita, incorporata, unum cum illa effecta, uiuit de spiritu eius, sicut unum corpus de suo spiritu. Qui uero non est de corpore Christi, non uiuit de spiritu Christi.
D. 2 c. 58 de cons. · Quod Christus uisibiliter in sacramento spiritualiter in ueritate manducatur et bibitur · Item.
¶Qui manducant et bibunt Christum, uitam manducant et bibunt. Illud manducare est refici; illud bibere est uiuere. Quod in sacramento uisibiliter sumitur, in ipsa ueritate spiritualiter manducatur et bibitur. Manducatur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus. Nec quando manducamus, partes de illo facimus. Et quia in sacramento sic fit, et norunt fideles, quomodo manducent carnem Christi; unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per partes manducatur et manet integer totus in corde tuo. Totus erat apud Patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam, nec recessit ab illo. § 1. Quod uidetur panis est et calix, quod etiam oculi renunciant. Quod autem fides postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix sanguis. § 2. Ista ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud uidetur, et aliud intelligitur. Quod uidetur speciem habet corporalem; quod intelligitur fructum habet spiritualem. § 3. Qui accipit misterium unitatis, et non tenet uinculum pacis, non misterium accipit pro se, sed testimonium contra se.
D. 2 c. 59 de cons. · Quomodo spiritualiter corpus Christi sit accipiendum · Idem super Iohannem. [ad c. 6. tract. XXVI. et XXVII.]
¶Credere in Iesum Christum, hoc est manducare panem uiuum. Qui credit manducat. Inuisibiliter saginatur, quia inuisibiliter renascitur. "Et qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum uitam habet eternam." Participatione enim filii (quod est per unitatem corporis eius et sanguinis) homo manducans uiuit, non sumens tantum in sacramento (quod et mali faciunt), sed usque ad Spiritus participationem, ut in corpore Domini tamquam membrum maneat, et eius Spiritu uegetetur, quod est, dum eius mandata seruat. § 1. Ad altare Dei inuisibile (quo non accedit iniustus) ille peruenit, qui ad hoc presens iustificatus accedit. Inueniet illic uitam, qui hic discernit causam suam.
D. 2 c. 60 de cons. · Spiritus sanctus inuisibiliter corpus et sanguinem Christi sanctificat · Idem in libro III. de Trinitate. [c. 4.]
¶Corpus et sanguinem Christi dicimus illud, quod ex fructibus terrae acceptum, et prece mistica consecratum, recte sumimus ad salutem spiritualem in memoriam dominicae passionis. Quod cum per manus hominis ad illam uisibilem speciem perducatur, non sanctificatur, ut sit tam magnum sacramentum, nisi operante inuisibiliter spiritu Dei, cum hec omnia, que per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur.
D. 2 c. 61 de cons. · Per benedictionem panis efficitur corpus Christi · Item.
¶Non omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi.
D. 2 c. 62 de cons. · Dupliciter corpus Christi intelligitur · Item.
¶Commendauit enim Christus in hoc sacramento corpus et sanguinem suum, quod etiam fecit et nos ipsos. Nam et nos ipsius corpus facti sumus.
D. 2 c. 63 de cons. · Sacrificium altaris sacramentum est unitatis · Item. [tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis]
¶Hoc sacramentum pietatis est, signum unitatis, uinculum karitatis. Qui uult uiuere, accedat et credat, incorporetur. § 1. Hunc cibum et potum societatem uult intelligi corporis et membrorum suorum, quod es ecclesiae in predestinatis.
D. 2 c. 64 de cons. · Spiritualiter magis quam corporaliter corpus Christi debemus accipere · Item.
¶Panem de altari spiritualiter manducare est innocentiam ad altare portare. Peccata etsi sint cottidiana, uel non sint mortifera. Ante, quam accedatis: "dimittite debitoribus uestris." Si dimittis, dimittetur tibi: securus accede, panis est et, non uenenum. Sed uide, si dimittis, ne mentiaris Deo, quem non fallis. Mentiri Deo potes: fallere ipsum non potes.
D. 2 c. 65 de cons. · Sacramentum, non ueritatem Christi corporis accipit, qui ab eo discordat · Item. [in libro Sentenciarum c. 139]
¶Qui discordat a Christo, nec manducat eius carnem, nec sanguinem bibit, et si tantae rei sacramentum ad iudicium suae perditionis cottidie accipit.
D. 2 c. 66 de cons. · Sancta nocent malis, et mala prosunt bonis · Item. [tractatu VI. et LXII. in Iohannem]
¶Et sancta malis possunt obesse; bonis sunt ad salutem, malis ad iudicium. Unde Apostolus: "Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit," non quia illa res mala est, sed quia malus male accipit quod bonum est. Non enim mala erat buccella, que Iudae data est a Domino. Salutem medicus dedit; sed quia ille, qui indignus erat, accipit, ad perniciem sui accepit. Et mala prosunt bonis, sicut angelus sathanae Paulo. Per malum enim fit bonum, cum bene accipitur malum.
D. 2 c. 67 de cons. · Non prohibeantur mali de mensa Domini manducare · Idem.
¶Non prohibeat dispensator manducare pingues terrae mensam Domini, sed exactorem moneat timere.
D. 2 c. 68 de cons. · Et qui indigne accedit tamen corpus Christi accipit · Idem. [in lib. V. de baptismo, c. 8.]
¶Sicut Iudas, cum buccellam Christus tradidit, non malum accipiendo, sed male accipiendo locum prebuit diabolo, sic indigne quisque sumens corpus Christi, non efficit, ut, quia malus est, malum sit, aut, quia ad salutem non accipit, nichil accipit. Corpus enim et sanguis Domini nichilominus erat in illis, quibus dicebat Apostolus: "Qui manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit."
D. 2 c. 69 de cons. · Quibus exemplis preter naturam substantia panis et uini in corpus et sanguinem Christi conuerti probetur · Item Ambrosius de sacramentis.
¶Reuera mirabile est, quod manna Deus pluerit patribus, et cottidiano celi pascebantur alimento. Unde dictum est: "Panem angelorum manducauit homo." Sed tamen panem illum qui manducauerunt, omnes in deserto mortui sunt. Ista autem esca, quam accipitis iste panis uiuus, qui de celo descendit, uitae eternae substantiam ministrat, et quicumque hunc manducauerit, non morietur in eternum, et corpus est Christi. Considera nunc, utrum prestantior sit panis angelorum, an caro Christi, que utique corpus est uitae. Manna illud de celo, hoc super celum; illud celi, hoc Domini celorum; illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum seruaretur, hoc alienum ab omni corruptione, quicumque religiose gustauerit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo; illos ad horam satiauit aqua, te sanguis diluit in eternum. Iudeus bibit et sitit; tu, cum biberis, sitire non poteris; et illud in umbra, hoc in ueritate. Si illud, quod miraris, umbra est, quantum istud est, Cuius umbram miraris? Audi, quia umbra est, que apud patres est facta: "Bibebant" inquit, "de consequenti eos petra; petra autem erat Christus. Sed non in pluribus eorum conplacitum est Deo. Nam prostrati sunt in deserto. Hec autem facta sunt in figura nostri." Cognouisti potiora: potior enim est lux quam umbra, ueritas quam figuram, corpus auctoris quam manna de celo. § 1. Forte dicas: aliud uideo; quomodo tu michi asseris, quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis, ut probemus, hoc non esse, quod natura formauit, sed quod benedictio consecrauit, maioremque uim esse benedictionis, quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur? Virgam tenebat Moyses; proiecit eam, et facta est serpens. Rursus apprehendit caudam serpentis, et in uirgae naturam reuertit. Vides ergo, prophetica gratia bis mutatam esse naturam, et serpentis et uirgae. Currebant Egypti flumina puro meatu aquarum; subito de fontium uenis sanguis cepit erumpere; non erat potus in fluuiis; rursus ad Prophetae preces cruor cessauit fluminum, aquarum natura remeauit. Circumclusus erat undique populus Ebreorum, hinc Egyptiis uallatus, inde mari clausus. Virgam leuauit Moyses; separauit se aqua, et in murorum speciem congelauit, atque inter undas uia pedestris apparuit. Iordanis retrorsum conuersus contra naturam in sui fontis reuertitur exordium. Nonne claret, naturam uel maritimorum fluctuum, uel fluuialis cursus esse mutatam? Sitiebat populus patrum, tetigit Moyses petram, et aqua de petra fluxit. Numquid non preter naturam operata est gratia, ut aquam uomeret petra, quam non habebat natura? Marath fluuius amarissimus erat, ut sitiens populus bibere non posset; misit Moyses lignum in aquam, et amaritudinem suam aquarum natura deposuit, quam infusa subito gratia temperauit. Sub Heliseo propheta uni ex filiis prophetarum excussum est ferrum de securi, et statim mersum est; rogauit Heliseum qui amiserat ferrum; misit etiam Heliseus lignum in aquam, et ferrum natauit. Utique et hoc preter naturam factum cognouimus. Grauior est enim ferri species quam aquarum liquor. § 2. Aduertimus igitur, maioris esse gratiam quam naturam, et adhuc tamen propheticae benedictionis numeramus gratiam. Quod si tantum ualuit humana benedictio, ut naturam conuerteret, quid dicimus de ipsa consecratione diuina, ubi uerba ipsa Domini saluatoris operantur? Nam sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum ualuit sermo Helyae, ut ignem de celo deponeret, non ualebit Christi sermo, ut species elementorum mutet? De totius mundi operibus legisti: "quia ipse dixit, et facta sunt: ipse mandauit, et creata sunt." Sermo igitur Christi, qui potuit ex nichilo facere quod non erat, non potest ea, que sunt, in id mutare, quod non erant non enim minus est dare, quam mutare nouas naturas rebus. § 3. Sed quid argumentis utimur? suis utamur exemplis, incarnationisque misterii astruamus ueritatem. Numquid naturae usus presensit, cum Iesus Dominus ex Maria nasceretur? Si ordinem querimus, uiro mixta femina generare consueuerat. Liquet igitur, quod preter naturae ordinem uirgo generauit. Et hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est. Quid hic naturae ordinem queris in Christi corpore, cum preter naturam sit ipse Dominus Iesus partus ex Virgine? Vera utique caro Christi, que crucifixa est, que sepulta est. Vere ergo illius carnis sacramentum est. Ipse Dominus Iesus clamat: "Hoc est corpus meum." Ante benedictionem uerborum celestium alia species nominatur; post consecrationem corpus significatur. Ipse dicit sanguinem suum. Ante consecrationem aliud dicitur; post consecrationem sanguis nuncupatur, tu dicis: Amen, hoc est: uerum est. Quod sermo sonat affectus sentiat.
D. 2 c. 70 de cons. · Quomodo per partes Christus manducatur, et integer permanet
¶Augustinus in quodam sermone de uerbis Euangelii. Inuitat Dominus seruos, et preparat eis cibum se ipsum. Quis audeat manducare Dominum suum? et tamen ait: "Qui manducat me, uiuit propter me." Quando manducatur, uita manducatur, nec occiditur, ut manducetur, sed mortuos uiuificat. Quando manducatur, reficit, sed non deficit. Manducatur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus, nec, quando manducatur, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit, norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi; unusquisque suam partem accipit; per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, manet integer totus in celo, manet integer totus in corde tuo.
D. 2 c. 71 de cons. · Cottidianum sacrificium non reiteratio est passionis, sed conmemoratio · Item Pascasius de corpore et sanguine Christi. [c. 9.]
¶Iteratur cottidie hec oblatio, licet Christus, semel passus in carne, per unam eandemque mortis passionem semel saluauerit mundum, ex qua morte resurgens ad uitam, mors ei ultra non dominabitur, qui profecto sapientia Dei patris necessarium pro multis causis hoc prouidit. Primo quidem, quia cottidie peccamus, saltim in peccatis, sine quibus mortalis infirmitas uiuere non potest, quia, licet omnia peccata donata sint in baptismo, infirmitas tamen peccati adhuc in carne manet. Unde Psalmista; "Benedic anima mea Domino, qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas." Et ideo, quia labimur cottidie, Christus cottidie pro nobis mistice inmolatur, et passio Christi in misterio traditur, ut qui semel moriendo mortem uicerat, cottidie recidiua delictorum per hec sacramenta corporis et sanguinis peccata relaxet. Unde oramus "Dimitte nobis debita nostra," quia, si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Item: § 1. Iteratur hoc misterium et ob conmemorationem passionis Christi, sicut ipse ait: "Hoc quociescumque agitis, in meam conmemorationem facite. Quotiescumque ergo hunc panem sumitis, et bibitis hunc calicem, mortem Domini annunciabitis, donec ueniat." Non itaque sic accipiendum est, donec mors Christi ueniat, quia iam ultra non moritur, sed donec ipse Dominus ad iudicium ueniet. Interdum autem semper mors est Christi per seculi uitam posteris nuncianda, ut discant, qua karitate dilexit suos, qui pro eis mori dignatus est, cui omnes uicem debemus rependere karitatis, quia ad hoc nos prior dilexit, cum essemus gehennae filii, ut diligeremus eum a morte iam liberati.
D. 2 c. 72 de cons. · Non solum sub figura, sed etiam in ueritate dominici corporis et sanguinis sacramentum celebratur · Item Augustinus.
¶Utrum sub figura, an sub ueritate hoc misticum calicis sacramentum fiat. Veritas ait: "Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus." Alioquin quomodo erit magnum: "Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita," nisi uera sit caro? Sed quia Christum fas uorari dentibus non est, uoluit hunc panem et uinum in misterio uere carnem suam et sanguinem consecrationem sancti Spiritus potentialiter creari, et cottidie pro mundi uita mistice inmolari, ut, sicut de Virgine per Spiritum uera caro sine coitu creatur, ita per eundem ex substantia panis et uini mistice idem Christi corpus consecretur. Corpus Christi et ueritas et figura est: ueritas, dum corpus Christi et sanguis uirtute Spiritus in uirtute ipsius ex panis uinique substantia efficitur; figura uero est id, quod exterius sentitur. § 1. Iteratur autem cottidie hec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia cottidie peccamus, peccatis, sine quibus mortalis infirmitas uiuere non potest. Et ideo, quia cottidie labimur, cottidie Christus inmolatur mistice pro nobis. § 2. Intra catholicam ecclesiam in misterio corporis Christi nichil a bono maius, nichil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in uerbo efficitur Creatoris, et uirtute Spiritus sancti. Si enim in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret. Nunc autem, sicut ipse est, qui baptizat, ita ipse est, qui per Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem, et transit in sanguinem. Unde et sacerdos: "Iube," inquit, "hoc perferri per munus sancti angeli tui in sublime altare tuum in conspectu diuinae maiestatis tuae." Ut quid deferenda in lucem deposcit, nisi ut intelligatur, quod ista fiant in eo sacerdotio? Hanc igitur oblationem benedictam, per quam benedicimur; asscriptam; per quam homines in celo asscribimur; ratam, per quam uisceribus Christi censeamur; rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur; acceptabilem, ut qui nobis ipsis displicemus per hanc acceptabiles eius unico filio simus. Nichil rationabilius, ut, quia nos iam similitudinem mortis eius in baptismo accepimus, similitudinem quoque et sanguinis sumamus, ita, et ueritas non desit in sacramento, et ridiculum nullum fiat a paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus. Si enim discipuli patienter ferre nequiuerunt, quod Dominus dixerat: "Qui non manducat meam carnem etc." si dixerunt: "durus est hic sermo," quomodo ferrent ista increduli? Credendum est, quod in uerbis Christi sacramenta conficiantur. Cuius enim potentia creantur, eius utique uerbo ad melius procreantur. § 3. Reliqua omnia, que sacerdos dicit, aut clerus chori canit, nichil aliud quam laudes et gratiarum actiones sunt, aut certe obsecrationes et fidelium petitiones. Unde et sacerdos dicit prius Euangelistarum uerba assumens: "Qui pridie, quam pateretur etc." In hoc ergo creatur illud corpus.
D. 2 c. 73 de cons. · In sanguine agni Christi sanguis, qui uere nunc sumitur, olim prefigurabatur
¶Gregorius in omelia Pascali. Quid sit sanguis agni, non iam audiendo, sed bibendo didicistis. Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur. Item: [Dial. l. 4. c. 58.] § 1. Hec salutaris uictima illam nobis mortem unigeniti per misterium reparat, qui, licet surgens a mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, tamen in se ipso inmortaliter et incorruptibiliter uiuens, iterum in hoc misterio moritur. Eius quoque ubique corpus sumitur, eius caro in salutem populi partitur, eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus, quale sit hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa inmolationis hora ad sacerdotis uocem celos aperiri? in illo Iesu Christi misterio angelorum choros adesse? summa et ima sociari, unum quid ex inuisibilibus atque uisibilibus fieri? Idem: § 2. Uno, inquit, eodemque tempore ac momento et in celo rapitur ministerio angelorum consociandum corpori Christi, et ante oculos sacerdotis in altari uidetur. Et infra: § 3. Tanta est ecclesiae unitas in Christo, ut unus ubique sit panis corporis Christi, et unus sit calix sanguinis eius. Calix enim, quem sacerdos catholicus sacrificat, non est alius, nisi ipse, quem Dominus Apostolis tradidit, quia, sicut diuinitas uerbi Dei una est, que totum inplet mundum, ita, licet multis locis et innumerabilibus diebus illud corpus consecretur, non sunt tamen multa corpora Christi, neque multi calices, sed unum corpus Christi, et unus sanguis cum illo, quod sumpsit in utero Virginis, et quod dedit Apostolis. Diuinitas enim uerbi replet illud, quod ubique est, et coniungit, ac facit, ut, sicut ipsa una est ita corpori Christi, et unum eius corpus sit in ueritate. Unde animaduertendum est, quia, siue plus siue minus quis inde percipiat, omnes equaliter corpus Christi integerrime sumunt, et generaliter omnes, et specialiter unusquisque. Item: § 4. Misterium fidei dicitur, quia credere debes, quod ibi salus nostra consistat. Prouidens enim nobis dedit hoc sacramentum salutis, ut, quia nos cottidie peccamus, et ille iam mori non potest, per istud sacramentum remissionem consequamur peccatorum. Cottidie enim ipse comeditur et bibitur in ueritate, sed integer, et uiuus, atque inmaculatus manet, et ideo magnum et pauendum misterium est, quia aliud uidetur, et aliud intelligitur Sed cum misterium sit, unde corpus et sanguis dicitur? Figuram panis et uini habet faciente Domino, quia non habemus in usu carnem crudam comedere, et bibere sanguinem.
D. 2 c. 74 de cons. · Post consecrationem licet figura panis et uini remaneat, tamen nichil est ibi, nisi corpus et sanguis Christi · Item Ambrosius.
¶"Omnia, quecumque uoluit Dominus, fecit in celo et in terra." Et quia uoluit sic factum est ita licet figura panis et uini uideatur nichil tamen aliud, quam caro Christi et sanguis post consecrationem sunt ipsa ueritas ad discipulos: "Hec," inquit, "caro mea est, pro mundi uita." Et, ut mirabilius loquar, non alia plane, quam que nata est de Maria, et passa in cruce, et resurrexit de sepulcro; hec, inquam, ipsa est. Et ideo Christi est caro, que pro mundi uita adhuc hodie offertur, et, cum digne percipitur, uita utique eterna in nobis reparatur. Panem quidem istum, quem sumimus in misterio, illum utique intelligo panem, qui manu S. Spiritus formatus est in utero Virginis, et igne passionis decoctus in ara crucis. Panis enim angelorum factus est cibus hominum, unde ipse ait: "Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi," et item: "Panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi uita." Ex his namque duabus sentenciis aperte datur intelligi, quia panis iste et ille non duo, sed unus panis et una caro, proculdubio unum corpus efficitur; illud uere, illud sane, quod sumptum est de Virgine, quod passum est, et sepultum, quodque resurrexit, et in celum ascendit, et sedet ad dexteram Dei patris, et quod uenturum est iudicare uiuos et mortuos.
D. 2 c. 75 de cons. · Quamuis cottidie manducatur Christus, integer tamen permanet uiuus · Item Augustinus ex sermone de uerbis Domini.
¶"Qui manducat me, uiuit propter me." Non ergo, fratres, timeamus manducare panem istum, ne forte finiamus illum, et postea quod manducemus non inueniamus. Manducetur Christus: uiuit manducatus, quia surrexit occisus; nec, quando manducamus, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles, quemadmodum manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam, unde et ipsa gratia partes uocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in celo; manet integer totus in corde tuo. Totus enim erat apud patrem, quando uenit in Virginem; inpleuit illam, nec recessit ab illo. Veniebat in carnem, ut homines eum manducarent et manebat integer apud patrem, ut angelos pasceret.
D. 2 c. 76 de cons. · Corpus et sanguinem Christi secundum se nulli accipere licet · Item Ieronimus in Leuitico.
¶De hac quidem hostia, que in Christi conmemoratione mirabiliter fit, edere licet; de illa uero, quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se nulli edere licet.
D. 2 c. 77 de cons. · Corpus Christi in singulis portionibus singuli totum accipiunt · Idem in sermone dominicae V. post Theophaniam.
¶Singuli autem accipiunt Dominum Christum, et in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se prebet in singulis.
D. 2 c. 78 de cons. · De eodem · Item Hylarius.
¶Ubi pars est corporis, est et totum. Eadem ratio est in corpore Domini, que in manna, quod in eius figura precessit, de quo dicitur: "Qui plus collegerat non habuit amplius, neque qui minus parauerat habuit minus." Non est quantitas uisibilis in hoc estimanda misterio, sed uirtus spiritualis sacramenti.
D. 2 c. 79 de cons. · Corpus Christi, quod sumitur, et figura est in specie, et ueritas in substantia · Idem.
¶Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius creditur.
D. 2 c. 80 de cons. · Carnem uiuificatricem, et ipsius uerbi propriam factam in altari accipimus · Item ex Simbolo Ephesino.
¶Necessarie igitur et hoc adicimus. Incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii seruitutem. Et sanctificamur participes corporis et preciosi sanguinis Christi, non ut communem carnem percipientes, nec uiri sanctificati, et uerbo coniuncti secundum dignitatis unitatem, sed uere uiuificatricem, et ipsius uerbi propriam factam.
D. 2 c. 81 de cons. · Quomodo manna et aqua de petra sint idem cum nostro cibo et potu · Item Augustinus. [tractatu XXVI. ad c. 6. Iohannis]
¶Inquit Apostolus: "Omnes eandem escam spiritualem manducauerunt." Spiritualem utique eandem: nam corporalem aliam, quia illi manna manducauerunt, nos aliud, "et omnes eundem potum spiritualem biberunt." Aliud illi, aliud nos: sed specie uisibili. Quod tamen idem est uirtute spirituali.
D. 2 c. 82 de cons. · Quod ueritatem dominici corporis et sanguinis sumimus · Item Hylarius de Trinitate, libro VIII.
¶In Christo pater, et Christus in nobis unum in his esse nos faciunt. Si uere carnem corporis nostri Christus assumpsit, et uere homo ille. Christus est, nosque uere sub misterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia pater in eo est, et ille in nobis, quomodo uoluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas perfectum sacramentum sit unitatis? Non est humano aut seculi sensu de his rebus loquendum, neque per uiolentam atque inprudentem predicationem dictorum celestium sanitati alienae atque inpiae intelligentiae peruersitas est extorquenda. De naturali enim in nobis Christi ueritate que dicimus, nisi ab eo didicimus stulte atque inpie dicemus. Ipse enim ait: "Caro mea uere est esca, et sanguis meus uere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo." De ueritate carnis et sanguinis non est relictus ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra uere caro est, et uere sanguis est, et hec accepta atque hausta efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Est ergo in nobis ipse per carnem. § 1. Quod autem in eo per sacramentum conmunicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur, dicens: "Vos autem uidebitis me, quia ego uiuo, et uos uiuetis, quoniam ego in patre meo, et uos in me, et ego in uobis." Si uoluntatis tantum intelligi unitatem uellet, cur gradum quendam atque ordinem consummandae unitatis exposuit nisi ut ille in patre per naturam diuinitatis nos contra in eo per corporalem eius natiuitatem, et ille rursus in nobis per sacramentorum inesse misterium crederetur, ac sic perfecta per mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in patre, et in patre manens maneret in nobis, et ita ad unitatem proficisceremur, cum qui in eo naturaliter secundum natiuitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente? § 2. Quod autem in nobis naturaliter hec unitas sit, ipse ita testatus est: "Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo." Non enim in eo erit, nisi in quo ipse fuerit, eius tamen assumptam in se habens carnem, qui suam sumpserat. Item: "Sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo per patrem, et qui manducauerit meam carnem, et ipse uiuet per me." Quomodo per patrem uiuit, eodem modo nos per carnem eius uiuimus. § 3. Hec ergo uitae nostrae causa est, quod in nobis manentem per carnem Christum habemus, uicturi per eum ea condicione, qua uiuit ille per patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum uiuimus, id est naturam suae carnis adepti, quomodo non naturaliter secundum spiritum in se patrem habeat, cum uiuat ipse per patrem? Item: § 4. Hec autem idcirco conmemorata sunt a nobis, quia, uoluntatis tantum inter patrem et filium unitatem heretici mentientes unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad filium, et per filium ad patrem obsequio tantum et uoluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis conmunionis naturalis proprietas indulgeretur, cum et per honorem nobis datum filii, et permanentem in nobis carnaliter, et nos in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis misterium uerae ac naturalis unitatis sit predicandum. Idem: § 4. Corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et uinum extra uidetur; ueritas autem, dum corpus et sanguis Christi in ueritate interius creditur.
D. 2 c. 83 de cons. · Quare in sacrificio aqua uino miscetur · Item Ambrosius in libro [V.] de sacramentis: [c. 1.]
¶In calice mittitur uinum, et aqua. Sed dicis: quomodo ergo Melchisedech panem et uinum obtulit? Quid sibi uult admixtio aquae? "Bibebant autem de consequenti eos petra: petra autem erat Christus." Non inmobilis petra, que populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide misterium. Moyses, hoc est Propheta; uirga, hoc est uerbum Dei. Sacerdos uerbo Dei tangit petram, et fluit aqua, et bibit populus Dei. Redundat aqua in calice, salit in uitam eternam. Item: Accipe et illud. § 2. De latere eius fluxit aqua et sanguis. Aqua, ut mundaret; sanguis, ut redimeret. Quare de latere? quia unde culpa, inde gratia; culpa per feminam, gratia per Christum. Item: [c. 3.] § 3. Audi Psalmum. Vide, quam, aptus sit celestibus sacramentis: "Dominus pascit me, et nichil michi deerit etc. Virga tua, et baculus tuus et cet." Virga inperium, baculus passio est, eterna deitas Christi passio temporalis. Illa creauit, hec redemit. "Parasti in conspectu meo mensam et poculum meum inebrians, quam preclarum est." Item: § 4. Quocienscumque bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu. Unde et Apostolus: "Nolite inebriari uino in quo est luxuria, sed inplemini Spiritu sancto." Item: Preclara ebrietas, que sobrietatem mentis operatur. Item: [c. 4.] § 5. "Fiat uoluntas tua; sicut in celo et in terra. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie." Sanguine Christi pacificata sunt omnia uel in celo, et in terra. Sanctificatum est celum, deiectus est diabolus, ubi uersatur homo, quem ille decepit. § 6. Dixi uobis, quod ante uerba Christi quod offertur panis dicatur. Ubi uerba Christi deprompta fuerint, non iam panis sed corpus dicitur. Quare ergo in oratione dominica ait: "Panem nostrum?" Panem dixit quippe sed EPIOUSION hoc est supersubstantialem.
D. 2 c. 84 de cons. · Veram Christi carnem, et uerum Christi sanguinem manducamus et bibimus · Idem in libro VII.
¶Sicut est uerus Dei filius Dominus Iesus Christus, non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi filius ex substantia patris: ita uera Christi caro, sicut ipse dixit, quam accipimus, et uerus sanguis eius est potus. Item: § 1. "Ego sum," inquit, "panis uiuus, qui de celo descendi." Sed caro non descendit de celo. Quomodo ergo descendit de celo panis uiuus? quia idem Dominus Iesus consors est diuinitatis, et corporis. Et tu, qui accipis carnem, diuinae eius substantiae in illo participas alimento.
D. 2 c. 85 de cons. · In sacrificio non corporalem, sed spiritualem escam accipimus · Item in libro de misteriis. [cap. 9.]
¶In illo sacramento Christus est, quia Christi corpus est. Non ergo corporalis esca, sed spiritualis. Unde et Apostolus de tipo eius ait, quia patres nostri eandem escam spiritalem manducauerunt. Corpus enim Die corpus est spirituale: corpus Christi corpus est diuini spiritus.
D. 2 c. 86 de cons. · Carnem a Christo susceptam, et corpus transfiguratum in altari offerimus · Idem in sermone de Abel et Cayn.
¶Si credis, a Christo, carnem esse susceptam, et offeras transfiguratum corpus in altari, nec tamen distinguis naturam uerbi et corporis, dicitur tibi: "Si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti."
D. 2 c. 87 de cons. · In cena Christus fuit conuiua et conuiuium · Item Ieronimus ad Heldibiam [quaest. II.]
¶Nec Moyses dedit uobis panem uerum, sed Dominus Iesus ipse conuiua et conuiuium, ipse comedens, et qui comeditur.
D. 2 c. 88 de cons. · In ueritate sui corporis et sanguinis Christus suis discipulis presentauit quod Melchisedech sacramentaliter obtulit · Item super Mattheum. [lib. IV. ad c. 26.]
¶"Accipite et comedite. Hoc est corpus meum." Postquam tipicum fuerat pasca conpletum, et agni carnes cum Apostolis comederat, assumpsit panem, qui confortator est hominis, et ad uerum Pascae transit sacramentum, ut, quomodo in prefiguratione eius Melchisedech panem et uinum offerens fecerat, ipse quoque in ueritate sui corporis et sanguinis representaret.
D. 2 c. 89 de cons. · Christus idem est sacerdos et sacrificium · Idem in libro de membris Domini.
¶Sacerdos Dei patris dicitur filius Dei, secundum humanitatem, in qua se pro nobis acceptabile sacrificium Deo obtulit, ut ipse sit sacerdos, qui est sacrificium.
D. 2 c. 90 de cons. · Iudei credentes biberunt sanguinem, quem in cruce fuderunt · Item Augustinus de utilitate agendae penitenciae.
¶Tunc eis Petrus annunciauit eum colendum, quem crucifixerunt, ut eius iam sanguinem biberent credentes, quem fuderant seuientes.
D. 2 c. 91 de cons. · Corpus, quod ex Virgine sumptum est, a fidelibus accipitur · Idem in epistola ad Ireneum.
¶Corporeum illud manna nunc est tanti res miraculi, quia uenit quod perfectum est; perfectum autem panis de celo corpus ex Virgine.
D. 2 c. 92 de cons. · Verum Christi corpus, uerumque eius sanguinem cottidie manducamus et bibimus · Idem in psalmo XXXIII. omelia II.
¶Accesserunt Iudei ad Iesum, ut crucifigerent; nos accedamus, ut corpus eius et sanguinem accipiamus. Item: § 1. Vere magnus Deus et magna misericordia eius, qui nobis dedit corpus suum manducare, in quo tanta perpessus est, et sanguinem suum bibere. Item in Psalmo 27. ad Iudeos: § 2. Iam et securi bibite sanguinem, quem fudistis. Psalmo 75.: § 3. Ipsum sanguinem, quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. Psalmo 28.: § 4. De carne Mariae carnem accepit, et ipsam carnem ad manducandum ad salutem dedit. Nemo autem carnem illam manducat, nisi prius adorauerit. Psalmo 33.: § 5. "Dauid ferebatur manibus suis." Manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso Dauid, secundum literam non inuenimus: in Christo autem inuenimus. Ferebatur enim Christus manibus suis, quando conmendans ipsum corpus suum ait: "Hoc est corpus meum." Ferebatur enim illud corpus in manibus suis. Idem super Iohannem tractatu 35.: § 6. Quousque biberent sanguinem, quem fuderant, desperauerunt. Idem in Psalmo 54.: § 7. Iudei pascebantur tamquam de pena Domini, et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus. Habent ergo inpii epulas suas, habent pii suas. "Beati, qui esuriunt et sitiunt iusticiam."
D. 2 c. 93 de cons. · Pro infirmantibus eucharistia semper debet esse parata · Item ex Concilio Wormaciensi.
¶Presbiter eucharistiam semper habeat paratam, ut, quando quis infirmatus fuerit, statim eum conmunicet, ne sine conmunione moriatur.
D. 2 c. 94 de cons. · Penitencia eius, qui non bene sacrificium custodit · Item ex Concilio Aurelianensi.
¶Qui bene non custodierit sacrificium, et mus uel aliud aliquod animal illud comederit, XL. dies peniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars eius ceciderit, et inuenta non fuerit, XXX. dies peniteat.
D. 2 c. 95 de cons. · Ystrionibus sacra non conmittantur misteria
¶Ciprianus Euricacio confratri salutem. [lib. I. ep. 10.] Pro dilectione tua consulendum me existimasti, frater karissime, quid michi uideatur de ystrione et mago illo, qui apud uos constitutus adhuc in suae artis dedecore perseuerat, et magister et doctor non erudiendorum, sed perdendorum puerorum, id, quod male didicit, ceteris quoque insinuat: an talibus debeat sacra conmunio cum ceteris Christianis dari aut debeat conmunicare uobiscum? Puto nec maiestati diuinae, nec euangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami contagione fedetur.
D. 2 c. 96 de cons. · Post conuersionem non est deneganda gratia conmunionis · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 35.]
¶Scenicis atque ystrionibus, ceterisque huiusmodi personis, uel apostaticis conuersis, uel reuersis, ad Deum gratia uel reconciliatio non negetur.
D. 2 c. 97 de cons. · Presbiter in altari missam non celebret, in quo eadem die episcopus celebrauit · Item ex Concilio Urbico.
¶In altari, quo missam episcopus cantauit, presbiter eo die aliam celebrare non presumat.