D. 1 de cons.De consecratione, Distinctio I
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 1 d.a.c. 1 de cons.
D. 1 c. 1 de cons.
¶"De ecclesiarum consecratione, et missarum celebrationibus non alibi quam in sacratis Domino locis absque magna necessitate fieri debere, liquet omnibus, quibus sunt nota noui et ueteris testamenti precepta."
D. 1 c. 2 de cons.
¶"Tabernaculum enim Moysen Domino precipiente fecisse et sacrasse, cum mensa et altari eius, et ereis uasis et utensilibus ad diuinum cultum explendum legimus, et non solum diuinis precibus ea sacrasse, sed etiam sancti olei unctione, Domino iubente, perlinisse nouimus. Qualiter autem hec facta sunt, et non alii ipsa sacra, quam sacerdotes sacra unctione delibuti, Dominoque cum uestibus sanctis sacrati, et Leuitae tractabant, ferebant, erigebant, et deponebant, in ipsis institutionibus, que iubente Domino per Moysem conscriptae sunt, in lege Domini reperitur. Qualiter ergo Dauid piissimus regum amplificauerit cultum Dei, et templum Domini edificare uoluit, sed propter multum sanguinem, quem effuderat, prohibitus est, et ipse expensas collegerat; Salomon quoque filius eius, quod ipse facere optauerat, iubente et auxiliante Domino perfecit, et templum cum altari, et reliqua ad diuinum cultum peragendum consecrauit, in libro Regum legitur. § 1. Fecit ergo Salomon in tempore illo festiuitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad riuum Egipti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus, id est quatuordecim diebus, et in die octauo dimisit populos. § 2. Iudei ergo loca, in quibus Domino sacrificabant, diuinis habebant supplicationibus consecrata, nec in aliis, quam in Deo dicatis locis, munera Domino offerebant. Si enim Iudei, qui umbrae legis deseruiebant, hec faciebant, multo magis, quibus ueritas patefacta, et gratia et ueritas per Iesum data est, templa Domino edificare, et, prout possumus melius, ornare, eaque diuinis precibus, et sanctis unctionibus suis cum altaribus, et uasis, uestibus quoque et reliquis ad diuinum cultum explendum utensilibus deuote et solempniter sacrare, et non in aliis, quam in Domino sacratis ab episcopis, et non a chorepiscopis (qui sepe prohibiti sunt, nisi, ut predictum est, summa necessitate exigente), missas celebrare, nec sacrificia Domino offerre debemus. Et hoc si summa necessitas agere conpulerit, non in domibus offerre prohibita sunt. § 3. Si autem, ut legitur in concilio Laudicensi capitulo 27., quod hi, qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in ecclesiis quam in domibus exorcizare non possunt, multo magis maioris gradus ministeria nisi ab eis, qui ad eos gradus sunt consecrati, quibus fungi debent, offitia agi debent uel sacrificia offerri licet. Quod autem, ut paulo superius prelibatum est, oblationes in domibus offerri non debent, in eodem concilio c. 59. prohibitum habetur ita: 'Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis uel presbiteris.'"
D. 1 c. 3 de cons. · Ecclesiarum consecratio absque missa fieri non debet · Item Iginus Papa, c. 5.
¶Omnes basilicae cum missa debent semper consecrari. § 1. Et ecclesiae destructae, ubi autem plures sunt, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopi prouidentia modus inueniatur, qualiter consistere possint.
D. 1 c. 4 de cons. · Absque precepto sedis apostolicae noua non dedicetur ecclesia
¶Gelasius c. 34. De locorum consecratione, quamuis superius strictim fuerit conprehensum, michi quoque patefactum est, quod absque precepto sedis apostolicae nonnulli factas ecclesias uel oratoria sacrare presumant.
D. 1 c. 5 de cons. · Sine auctoritate summi Pontificis noua non dedicetur ecclesia · Idem.
¶Precepta sinodalia, que ante paucos menses de sede nostra ad prouinciam sunt directa, et antiquis canonibus consentiunt, et ea, que minus esse probantur, addidimus, et in utraque parte constat, sine summi Pontificis auctoritate ecclesiam nouiter conditam non posse dedicari; teque ex hac basilica, que taliter fuerat ad cultum processionis adducta, suspendisse missas probabiliter conputamus. Sed quia deuotus locus non debet a ministeriorum gratia diu uacuus permanere, frater karissime, eorum martirum nomine, quorum relatio continet, auctoritatis nostrae suscepta serie consecrabis, ut populorum frequentatio, quam illic auide conuenire mandasti, seruatis regulis ecclesiasticis et canonibus, integrum habeat firmata religione conuentum.
D. 1 c. 6 de cons. · Non dedicentur basilicae, que preter auctoritatem apostolicae sedis fuerint edificatae · Idem. [Episcopis per Lucaniam c. 6]
¶Basilicas nouiter institutas, non petitis ex more preceptionibus, dedicare nemo audeat, nec ambiant sibimet episcopi uendicare clericos potestatis alienae. [Et c. 11.] § 1. Cum enim decreta uenerabilium sanctionum nos quoque magnopere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa, que pro alicuius utilitatis conpendio fortasse uideantur, laxanda credamus, cumque nobis contra salutarium reuerentiam regularum cupiamus nichil dicere temere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, fauente Domino, que paternis canonibus sunt prefixa pio deuotoque studeat tenere proposito: satis indignum est, quemquam uel pontificum uel ordinum subsequentium hanc obseruantiam refutare, quam B. Petri sedem et sequi uideat et docere; satisque conueniens sit, ut totum corpus ecclesiae in hac sibimet obseruatione concordet, quam illic uigere conspiciat, ubi Dominus ecclesiae totius posuit principatum.
D. 1 c. 7 de cons. · Publicae processiones non fiant in oratoriis, que preter auctoritatem sedis apostolicae consecrantur · Idem Iohanni, Episcopo Sorano.
¶Certum est quidem nostris preceptionibus constitutum, ne quis in ecclesia aut in oratorio, quod sedis nostrae non legitur permissione dedicatum, processionem publicam putaret inpendi, ne conditores furtiuis subreptionibus contra regularum statuta prosilirent. Sed quia Megetia spectabilis femina petitorii nobis oblatione suggessit, in possessionibus propriis suorum corpuscula condidisse, frater karissime, humanitatis intuitu, quod priora statuta non maculet funeribus et sepulchris, tantum in conprehensis petitorio locis ministeria noueris pro solempnitate prestanda, ut defunctorum nomine solummodo diuina celebrentur offitia, publica frequentatione et processione cessante.
D. 1 c. 8 de cons. · Sine nutu sedis apostolicae ecclesia non debet institui · Item Nykolaus Papa Clero et Plebi Nonensis Ecclesiae.
¶Ecclesia, id est catholicorum collectio, quomodo sine apostolicae sedis instituetur nutu, quando iuxta sacra decreta nec ipsa debet absque preceptione Papae basilica nouiter construi, que ipsam catholicorum intra semet amplecti cateruam dinoscitur?
D. 1 c. 9 de cons. · Sine designatione episcopi non edificetur ecclesia · Item ex Concilio Aurelianensi.
¶Nemo ecclesiam edificet ante, quam ciuitatis episcopus ueniat, et ibidem crucem figat, publice atrium designet, et ante prefiniat, qui edificare uult, que ad luminaria, et ad custodiam, et stipendia custodum sufficiant, et ostensa donatione sic domum edificet, et post, quam consecrata fuerit, atrium eiusdem ecclesiae sancta aqua conspergat.
D. 1 c. 10 de cons. · Non consecretur ecclesia, que pro questu cupiditatis edificatur · Item ex Concilio Bracarensi. [II. c. 6.]
¶Si quis basilicam non pro deuotione fidei, sed pro questu cupiditatis edificat, ut quicquid de oblatione populi colligitur medium cum clericis diuidat, eo quod basilicam in terra sua condiderit, hoc de cetero obseruari debet, ut nullus episcoporum tam abhominabili uoto consentiat, nec basilicam, que non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria condicione est condita, audeat consecrare.
D. 1 c. 11 de cons. · Sacrificia non nisi super altare et in locis Deo consecratis offerantur · Item Felix Episcopus omnibus orthodoxis. [ep. I.]
¶Sicut non alii, quam sacrati Domino sacerdotes debent missas celebrare, nec sacrificia super altare offerre, sic nec in aliis, quam Domino consecratis locis, id est in tabernaculis diuinis precibus a pontificibus delibatis, missas cantare, aut sacrificia offerre licet, nisi summa coegerit necessitas. Satius ergo est missam non cantare, aut non audire, quam in his locis, ubi fieri non oportet; nisi pro summa necessitate contingat, quoniam necessitas legem non habet. Unde scriptum est: "Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem uideris, sed in omni loco, quem elegerit Dominus Deus tuus." In domibus tamen ab episcopis siue presbiteris oblationes celebrari nullatenus licet.
D. 1 c. 12 de cons. · Non nisi in locis sacratis missarum solempnia celebrentur · Item ex Concilio Triburiensi.
¶Missarum solempnia non ubicumque, sed in locis ab episcopo consecratis, uel ubi ipse permiserit, celebranda esse censemus.
D. 1 c. 13 de cons. · precibus diuinis consecrentur ecclesiae · Item Clemens. [epist. II. ad Iacobum.]
¶Ecclesias per congrua et utilia facite loca, que diuinis precibus sacrare oportet, et non a quoquam grauari.
D. 1 c. 14 de cons. · Sacrificare et missas celebrare non licet, nisi in locis sacratis · Idem.
¶Hic ergo, id est in presenti uita positos, oportet uos agnoscere uoluntatem Dei, ubi et agendi, et sacrificandi locus est, quoniam in aliis locis sacrificari et missas celebrari non licet, nisi in his, in quibus episcopus iusserit, aut ab episcopo regulariter ordinato, tenente uidelicet ciuitatem, consecrata fuerint. Aliter enim non sunt hec agenda, nec rite celebranda.
D. 1 c. 15 de cons. · Abiciatur sacerdos, qui in locis non consecratis missas celebrare presumit · Item Siluester Papa: [in generali residens Sinodo dixit]
¶Nullus presbiter missas celebrare presumat, nisi in sacratis ab episcopo locis, qui sui particeps de cetero uoluerit esse sacerdotii.
D. 1 c. 16 de cons. · Singulis annis dedicationum solempnitates celebrentur, et consecretur etiam ecclesia, de cuius consecratione dubitatur · Item Felix Papa omnibus orthodoxis. [ep. I. c. 1. et 2.]
¶Solempnitates dedicationum ecclesiarum, et sacerdotum, per singulos annos sunt celebrandae. § 1. De ecclesiarum consecrationibus quociens dubitatur, ut nec certa scriptura, nec testes existunt, a quibus consecratio sciatur, absque ulla dubitatione scitote eas esse sacrandas; nec talis trepidatio facit iterationem, quoniam non monstratur esse iteratum quod nescitur factum.
D. 1 c. 17 de cons. · De eodem et quod octo diebus dedicationum solempnitas est celebranda · Item Gregorius.
¶Solempnitates dedicationum ecclesiarum sunt solempniter celebrandae per singulos annos, ipso Domino exemplum dante, qui ad festum dedicationis templi, omnibus id faciendi dans formam, cum reliquis populis eandem festiuitatem celebraturus uenit, sicut scriptum est: "Facta sunt encenia in Ierosolimis, et hiemps erat, et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis." Quod autem octo diebus encenia sint celebranda, in libro Regum perlecta dedicatione templi reperies.
D. 1 c. 18 de cons. · Consecrentur ecclesiae, de quarum consecratione dubitatur · Item ex Concilio Meldensi, c. 8.
¶Ecclesiae uel altaria, que ambigua sunt de consecratione, consecrentur, et superflua altaria destruantur.
D. 1 c. 19 de cons. · Quando ecclesia est denuo consecranda, et salibus tantum exorcizanda · Item Iginus Papa.
¶Si motum fuerit altare, denuo consecretur ecclesia; si parietes mutantur, et non altare, salibus tantum exorcizetur. § 1. Si homicidio uel adulterio ecclesia uiolata fuerit, diligentissime expurgetur et denuo consecretur.
D. 1 c. 20 de cons. · Ecclesia semel Deo consecrata quando sit iterum consecranda · Item ex Niceno Concilio.
¶Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut cuiusquam semine pollutae fuerint; quia sicut infans, a qualicumque sacerdote in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari: ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi propter eas causas, quas superius nominauimus; si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerint qui eum consecrauerunt.
D. 1 c. 21 de cons. · De eodem · Item Iohannes Papa. [Episcopis Italiae.]
¶Ecclesias Arrianorum ubicumque inueneritis, catholicas eas diuinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate, sicut et nos fecimus cum pro causa Theodorici regis Constantinopolim fuissemus.
D. 1 c. 22 de cons. · De eodem · Item Gregorius in Dialogo. [lib. III. c. 30.]
¶Arrianorum ecclesia in regione urbis huius, que Subura dicitur, cum clausa usque biennium permansisset, placuit, ut in fide catholica (introductis illic B. Sebastiani et S. Agathae martiris reliquiis) dedicari debuisset, quod et factum est.
D. 1 c. 23 de cons. · De eodem
¶Agapitus Papa uas catholicum, euangelii tuba, preco iusticiae, sacra altaris sedisque uelamina, sacrilegis Antimi infecta fabulis, suis catholicis precibus eluit.
D. 1 c. 24 de cons. · De eodem · Item Iulius Papa. [ad Eutherium epist. I. C. 4.]
¶De fabrica uero cuiuslibet ecclesiae instauranda, si diruta fuerit, et si in eo loco consecrationis solempnitas debeat iterari, in quo sanctuaria non fuerint, nichil iudicamus officere, si per eam minime aqua exorcizata iactetur, quia consecrationem cuiuslibet ecclesiae, in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse missarum. Et ideo, si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innouata sine altaris motione, sine aliqua dubitatione, cum in ea fuerit missarum celebrata solempnitas, totius consecratio sanctificationis inplebitur. Si uero sanctuaria, que habebat, ablata sunt, rursus earum depositione, et missarum solempnitate reuerentiam sanctificationis accipiet.
D. 1 c. 25 de cons. · Absque episcopi permissu in ecclesia consecrata non erigatur altare · Item ex Decretis Ormisdae Papae c. 10.
¶Nullus presbiter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo loci fuerit sanctificatum uel permissum, ut sit discretio inter sacrum et non sacrum; nec dedicationem fingat, nisi sit. Quod si fecerit, degradetur, si clericus est; si laicus, anathematizetur.
D. 1 c. 26 de cons. · Euertantur altaria, que sine sanctorum reliquiis eriguntur · Item ex Concilio Affricano, c. 50.
¶Placuit, ut altaria, que passim per agros et per uillas tamquam memoriae martirum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martiris conditae probantur, ab episcopis, qui eisdem locis presunt, si fieri potest, euertantur. Si autem hoc propter tumultus populares non sinitur, plebes ammoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione deuicti teneantur. Et omnino nulla memoria martirum probabiliter accipiatur nisi ubi aut corpus aut certae sunt reliquiae, aut ubi origo alicuius habitationis, uel possessionis, uel passionis fidelissima origine traditur. Nam que per sompnia et per inanes quasi reuelationes quorumlibet hominum ubicumque constituuntur altaria, omnimodo reprobentur.
D. 1 c. 27 de cons. · Non est consecranda ecclesia, in qua paganus sepultus inuenitur · Item ex Concilio Aurelianensi c. 3.
¶Ecclesiam, ubi paganus sepultus est, non liceat consecrari, neque missas in ea celebrare, sed iactare foras, et mundari oportet.
D. 1 c. 28 de cons. · De ecclesia, in qua cadauera fidelium siue infidelium sepeliuntur · Item ex Concilio Agrippinensi.
¶Ecclesiam, in qua mortuorum cadauera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet; sed si apta uidetur ad consecrandum, inde euulsis corporibus, et rasis parietibus uel tignis eius loci, reedificetur. Sed si hec consecrata prius fuerit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerunt qui in ea sepulti sunt.
D. 1 c. 29 de cons. · Super monumenta in campo sacra non distribuantur misteria · Item ex Concilio Martini Papae. [Bracarensis, c. 68. et 69. sinod. grecarum]
¶Non oportet clericos ignaros et presumptores super monumenta in campum ministeria portare, aut distribuere sacramenta; sed aut in ecclesia, aut in basilica, ubi martirum reliquiae sunt depositae, ubi pro defunctis offerri oblationes solent. § 1. Nec liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulchra deferre, et sacrificare mortuis.
D. 1 c. 30 de cons. · Quomodo in ecclesia conbusta missa possit celebrari · Item ex Concilio Triburiensi.
¶Concedimus etiam, ut sicubi (quod peccatis nostris exigentibus perplurimum factum est) a Normanis et a Sclauis, ab Ungaris, et a malis Christianis, seu alio qualicumque modo ecclesiae fuerint incensae et conbustae, in capellis cum tabula consecrata missas interim celebrari permittimus, donec ecclesiae ipsae restaurari queant. In itinere uero positis, si ecclesia defuerit, sub diuo, seu in tentoriis, item si tabula altaris consecrata ceteraque sacra misteria ad id offitium pertinentia ibi affuerint, missarum solempnia celebrari concedimus.
D. 1 c. 31 de cons. · Crismate non ungantur altaria, nisi fuerint lapidea · Item ex Concilio Epaonensi, c. 6.
¶Altaria, si non sint lapidea, crismatis unctione non consecrentur. Ad celebranda autem diuina offitia ordinem, quem metropolitani tenent, conprouinciales eorum obseruare debebunt.
D. 1 c. 32 de cons. · Crismatis unctione et sacerdotali benedictione sacrentur altaria · Item ex Concilio Agatensi. [c. 14.]
¶Altaria placuit non solum unctione crismatis, sed etiam sacerdotali benedictione sacrari.
D. 1 c. 33 de cons. · In priuatis oratoriis licet orare, sed non missas celebrare · Item ex Concilio Aurelianensi c. 3.
¶Unicuique fidelium, licet in domo sua oratorium habere, et ibi orare; missas autem ibi celebrare non licet.
D. 1 c. 34 de cons. · In priuatis oratoriis absque consensu episcopi nullus ministrare presumat · Item ex VI. Sinodo. [c. 31.]
¶Clericos, qui ministrant in oratoriis, que intra domos sunt, cum consensu episcopi loci illius hoc facere precipimus. Si quis uero hoc non obseruauerit, deponatur.
D. 1 c. 35 de cons. · Qui extra parrochias habent oratoria, his diebus ad parrochias redire cogantur · Item ex Concilio Agatensi. [c. 21.]
¶Si quis etiam extra parrochias, in quibus legitimus est ordinariusque conuentus, oratorium habere uoluerit, reliquis festiuitatibus, ut ibi missas audiat, propter fatigationem familiae iusto ordine permittimus. Pasca uero, Natale Domini, Epiphaniam, Ascensionem Domini, Pentecosten et Natale S. Iohannis Baptistae, et si que maximae dies in festiuitatibus habentur, non nisi in ciuitatibus aut in parrochiis audiant. Clerici uero, si qui in his festiuitatibus, quas supra diximus in oratoriis (nisi iubente aut permittente episcopo) missas celebrare uoluerint, a communione pellantur.
D. 1 c. 36 de cons. · Quibus ex causis loca sanctorum mutanda sint · Item Augustinus.
¶Tribus ex causis loca sanctorum transmutanda sunt. Prima, cum necessitas persecutorum loca eorum grauauerit. Secunda, cum difficultas locorum fuerit. Tercia, cum malorum societate grauantur.
D. 1 c. 37 de cons. · Quando alicui corpora sanctorum de loco ad locum transferre non licet · Item ex Concilio Maguntiensi, [I.] c. 51.
¶Corpora sanctorum de loco ad locum nullus transferre presumat sine consilio principis, uel episcoporum sanctaeque sinodi licentia.
D. 1 c. 38 de cons. · In usum laicorum non conuerti licet ligna ecclesiae dedicatae · Item Iginus Papa.
¶Ligna ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus iungi, nisi ad aliam ecclesiam, uel igni conburenda, uel ad profectum in monasterio fratribus; in laicorum opera non debent admitti.
D. 1 c. 39 de cons. · Vestimenta sacra et uasa pre uetustate consumpta incendantur, et cineres eorum in loca occulta proiciantur · Item Clemens Iacobo, Iherosolimitanorum Episcopo. [epist. II.]
¶Altaris palla, cathedra, candelabrum, et uelum, si fuerint uetustate consumpta, incendio dentur, quoniam non licet ea, que in sacrario fuerint, male tractari, sed incendio uniuersa tradantur. Cineres quoque eorum in baptisterio inferantur, ubi nullus transitum habeat; aut in pariete, aut in fossis pauimentorum iactentur, ne introeuntium pedibus coinquinentur.
D. 1 c. 40 de cons. · Mortui non obuoluantur uestimentis altaris · Idem.
¶Nemo per ignorantiam clericus mortuum credat aduoluendum aut eius scapulas operire uelit palla que fuit in altari, aut certe que diacono data est in mensa Domini. Qui hoc fecerit, uel leuiter, quasi nichil et negligenter habuerit, diaconus triennio sexque mensibus a dominico erit remotus altari, graui percussus anathemate. Eo quod clericum non ammonuerit presbiter, decem annis et quinque mensibus excommunicatus sit, propter quod de dominicis sacramentis subiecta sibi non ammonuerit ministeria; et postea cum grandi humilitate matri reconcilietur ecclesiae. § 1. Pallas uero et uela que in sanctuario sordidata fuerint ac ministeria, diaconi cum humilibus ministris intra sanctuarium, et uelamina dominicae mensae abluant, ne forte puluis dominici corporis male decidat. Sindonem uero non foris abluant, et erit hoc non operanti peccatum. Idcirco intra sacrarium ministris precipimus cum diligentia custodire. Sin peluis noua conparetur, et preter hoc nichil aliud tangat. Sed nec ipsa peluis apponatur lauandis uelis, nisi que ad dominici altaris cultum pertinent; pallae in alia pelui lauentur, et in alia uela ianuarum. § 2. Cura sit etiam hostiariis ex admonitione maioris, ne quis negligens aut ignarus ad uelum ianuae domus Domini manus incognite tergat; sed statim cohercitus discat omnis homo, quia uelum atrii domus Domini est.
D. 1 c. 41 de cons. · Sacra uasa non nisi a sacratis contrectentur hominibus · Item Sixtus. [epist. II.]
¶In sancta apostolica sede statutum est, ut sacra uasa non ab aliis, quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Ne pro talibus presumptionibus iratus Dominus plagam inponat populo suo, et hi etiam, qui non peccauerunt, pereant quia perit iustus sepissime pro inpio.
D. 1 c. 42 de cons. · Non nisi a sacratis hominibus uestimenta sacra ferentur · Item Stephanus Episcopus familiari amico Hilario. [epist. I. c. 5.]
¶Vestimenta ecclesiae quibus Domino ministratur, et sacrata debent esse et honesta, quibus in aliis usibus non debent frui, quam ecclesiasticis et Deo dignis offitiis; que nec ab aliis debent contingi aut offerri, nisi a sacratis hominibus, ne ultio, que Baltasar regem percussit, super hoc transgredientes ueniat, et corruere eos faciat ad ima.
D. 1 c. 43 de cons. · Diuina misteria nuptiarum non prestantur ornatibus · Item ex Concilio Aurelianensi.
¶Ad nuptiarum ornatum misteria diuina non prestentur, ne, dum inproborum tactu uel pompa secularis luxuriae polluuntur, ad offitium sacri misterii uideantur indigna.
D. 1 c. 44 de cons. · In ligneis uasculis dominici corporis et sanguinis sacramenta non sunt celebranda · Item ex Concilio Triburiensi, c. 9.
¶Vasa, quibus sacrosancta conficiuntur misteria, calices sunt et patenae, de quibus Bonifatius martir et episcopus, interrogatus, si liceret in uasculis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam sacerdotes non aureis sed ligneis calicibus utebantur. Zepherinus, XVI. Romanus episcopus, patenis uitreis missas celebrare constituit. Deinde Urbanus X. Papa omnia misteria sacra fecit argentea. In hoc enim, sicut et in reliquis cultibus, magis et magis per incrementum temporum decus succreuit ecclesiarum. Nostris enim diebus, qui serui patrisfamilias sumus, ne decus matris ecclesiae minuatur, sed magis cumuletur et amplificetur, statuimus, ut deinceps nullus sacerdos sacrum misterium corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi in ligneis uasculis ullo modo conficere presumat, ne, unde placari debet, inde irascatur Deus.
D. 1 c. 45 de cons. · Ex qua materia calix cum patena fieri debeat
¶Item ex Concilio Remensi c. 6. Ut calix Domini cum patena, si non ex auro, omnino ex argento fiat. § 1. Si quis autem tam pauper est, saltim uel stagneum calicem habeat. § 2. De ere autem aut ex auricalco non fiat, quia ob uini uirtutem eruginem pariterque uomitum prouocat. § 3. Nullus autem in ligneo aut in uitreo calice presumat missam cantare.
D. 1 c. 46 de cons. · Non in serico, sed in puro lintheo sacrificium consecretur altaris · Item ex epistola Eusebii et Siluestri Papae.
¶Consulto omnium constituimus, ut sacrificium altaris non in serico panno aut intincto quisquam celebrare missam presumat, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto; sicut corpus Domini nostri Iesu Christi in sindone linea munda sepultum fuit.
D. 1 c. 47 de cons. · A quibus sit tradita missarum celebratio · Item ex VI. Sinodo. [c. 32.]
¶Iacobus frater Domini secundum carnem, cui primum credita est Iherosolimitana ecclesia, et Basilius, episcopus Cesariensis, cuius claritas per totum orbem refulsit, in scripturis addiderunt nobis missae celebrationem.
D. 1 c. 48 de cons. · Qua hora sint missarum solempnia celebranda · Item Thelesphorus Papa VII. a Petro. [in epistola ad omnes c. 2.]
¶Nocte sancta Natiuitatis Domini saluatoris missas celebrent presbiteri, et ymnum angelicum in eis solempniter decantent, quoniam et eadem nocte ab angelo pastoribus est nunciatus. § 1. Et subito facta est cum angelo multitudo miliciae celestis laudantium Deum, et dicentium: "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis." Reliquis uero temporibus missarum celebrationes ante horam diei terciam minime sunt celebrandae, quia in eadem hora et Dominus crucifixus est, et super Apostolos Spiritus sanctus legitur descendisse.
D. 1 c. 49 de cons. · Non nisi a ieiunis hominibus sacramenta celebrentur altaris · Item ex Concilio Cartaginensi, c. 8.
¶Sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniuersario, quo cena Domini celebratur. Nam si aliquorum promeridiano tempore defunctorum, siue episcoporum siue ceterorum, conmendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi, qui faciunt, iam pransi inueniantur.
D. 1 c. 50 de cons. · Ante missarum solempnia, circa horam nonam decantata nulli, in Quadragesima comedere licet · Item ex Concilio Cabilonensi.
¶Solent plures, qui se ieiunare putant in Quadragesima, mox ut signum audierint ad horam nonam, manducare. Qui nullatenus ieiunare credendi sunt, si ante manducauerint, quam uespertinum celebretur offitium. Concurrendum est enim ad missam, et auditis missarum solempnibus et uespertinis offitiis largitis elemosinis ad cibum accedendum est. Si uero aliquis necessitate constrictus fuerit, ut ad missam uenire non ualeat, estimata uespertina hora, conpleta oratione sua ieiunium soluat.
D. 1 d.p.c. 50 de cons.
¶In ieiuniis etiam quatuor temporum circa uespertinas horas, in sabbato uero sancto circa noctis inicium missarum solempnia sunt celebranda. Unde Leo episcopus: "Quod a patribus nostris." Item Gelasius: "Ordinationes presbiterorum." Item Pelagius: "Dilectionis tuae rescripta." Require in tractatu ordinandorum. Prima quoque parte diei missarum solempnia non incongrue celebrantur. Unde Leo Papa Dioscoro, Alexandrino Episcopo: [epist. LXXIX. al. LXXXI. c. 2.]
D. 1 c. 51 de cons. · Etiam prima parte diei missas celebrare licet
¶Necesse est autem, ut quedam pars populi sua deuotione priuetur, si unius tantum missae more seruato sacrificium offerre non possunt, nisi primi parte diei conuenerint. Studiose ergo fraternitatem tuam familiariter ammonemus, ut quod nostrae consuetudini ex forma paternae traditionis insedit tua quoque cura non negligat, ut per omnia nobis fide et actibus congruamus. Propter quod remeanti filio nostro Possidonio presbitero hanc ad tuam dilectionem epistolam dedimus perferendam, qui nostris processionibus atque actionibus frequenter interfuit, et tociens ad nos missus quid in omnibus apostolicae sedis auctoritas teneret agnouit.
D. 1 c. 52 de cons. · Missae peculiares non sunt in publico cantandae · Item Augustinus.
¶Et hoc attendendum est, ut missae peculiares, que per dies solempnes sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis missarum solempnibus, que hora tercia canonice fiunt, abstrahatur. § 1. Sed sacerdotes, qui in circuitu urbis, aut in eadem urbe sunt, et populus in unum ad publicam missarum celebrationem conueniant.
D. 1 c. 53 de cons. · Quot missas in die sacerdotibus celebrare liceat · Item Alexander Papa.
¶Sufficit sacerdoti unam in die una celebrare missam, quia Christus semel passus est, et totum mundum redemit. Non modica res est unam missam facere, et ualde felix qui unam digne celebrare potest. Quidam tamen pro defunctis unam faciunt, et alteram de die, si necesse sit. Qui uero pro pecuniis aut adulationibus secularium una die presumunt plures facere missas, non estimo euadere dampnationem.
D. 1 c. 54 de cons. · Ex Saluatoris et Apostolorum docemur exemplo ymnos cantare
¶Item ex Concilio Tolletano III. [c. 12.] De ymnis canendis et Saluatoris, et Apostolorum habemus exemplum. Nam et ipse Dominus ymnum dixisse perhibetur, Mattheo euangelista testante: "Et ymno dicto exierunt in montem Oliueti." Et Paulus apostolus ad Ephesios scribit dicens: "Inplemini Spiritu, loquentes uobis in psalmis, et ymnis, et canticis spiritualibus." Et quia nonnulli ymni humano studio in laudem Dei, atque Apostolorum et martirum triumphos noscuntur esse conpositi, sicut hi, quos beatissimi doctores Ylarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo, quod de scripturis sanctorum canonum uel apostolica traditione non existunt: respuant ergo et illum ymnum ab hominibus conpositum, quem cottidie publico priuatoque offitio in fine omnium psalmorum dicimus: "Gloria et honor Patri, et Filio, et Spiritui sancto in secula seculorum, Amen." Nam et ille ymnus, quem nato Christo in carne angeli cecinerunt: "Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis," et reliqua, que ibi secuntur, ecclesiastici doctores conposuerunt. Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum scripturarum libris non inueniuntur? Conponuntur missae, siue preces, uel orationes, siue conmendationes, seu manus inpositiones, ex quibus, si nulla decantentur in ecclesia, uacant omnia offitia ecclesiastica. Ammonet hoc fieri atque hortatur Tymotheum apostolus, dicens: "Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, pro omnibus, qui in sublimitate sunt." Sicut igitur orationes, ita et ymnos in laudem Dei conpositos, nullus nostrum ulterius inprobet.
D. 1 c. 55 de cons. · In nouo testamento qui ymni ab angelis decantati inueniuntur
¶Leo IX. Hii duo solummodo ymni ab angelis in nouo testamento inueniuntur decantati: "Alleluia," atque: "Gloria in excelsis Deo." Quos pariter in Septuagesima intermittimus, quia peccato hominis ueteris a conuentu angelicae iubilationis expulsi in huius miserae uitae Babilonem, super flumina eius sedemus, et flemus, dum recordamur illius Sion, in qua Deum decet ymnus. Quod nouem ebdomadibus Alleluia intermittimus, non incongrue per nouem ebdomadas nouem angelorum ordines accipimus, quorum decimus ordo per superbiam corruens angelicum numerum inminuit, et a felicitate perturbauit. Qui condolentes suae diminutioni, et parem ruinam sibi timentes, a perfecta laude creatoris fuere prepediti. Quorum recuperationi et consolationi consulens omnipotens Deus creator primum hominem de limo terrae formauit, qui sui generis multiplicatione dampna celestis patriae resarciret, atque angelorum gaudia suppleret. Qua spe angelicus chorus admodicum letatus. Non mirum, si ex lapsu ipsius hominis fuit conturbatus. Unde nouem ordinum concentus in laude creatoris remansit inperfectus, donec in Christo resurgente resurrexit prolapsus ille protoplastus. Ibi augmento sui collegii, et spe meliori angelicus exercitus gauisus, in nouum Alleluia consurrexit totus, et in eo perstat deuotus. Quem et nos pro modulo nostro imitantes, a Septuagesima, quando lapsus protoplasti recitatur in ecclesia, Alleluia nouem ebdomadibus intermittimus, scilicet usque in Pasca, ubi Christus resurgens a mortuis tristiciam nostram in gaudium uertit, et Alleluia nobis reddit.
D. 1 c. 56 de cons. · In cena Domini Gloria in excelsis decantetur
¶Nykolaus Rodulfo, Bituricensi Archiepiscopo. Porro Gloria in excelsis Deo ab episcopis in cena Domini inter missarum solempnia more nostro dicenda est. Pallio uero apostolico eadem die uti illis est licitum, quibus est ab apostolica sede permissum.
D. 1 c. 57 de cons. · Cum baculo aut capite uelato ad celebrandum missarum solempnia clericus non ingrediatur
¶Zacharias Papa. [in Sinodo Romana, c. 13. et 14.] Nullus episcopus aut presbiter, seu diaconus ad celebrandum missarum solempnia presumat cum baculo introire, aut uelato capite altario Dei assistere, quoniam et Apostolus prohibet uiros uelato capite orare in ecclesia; et si temere presumpserit conmunione priuetur. Cum uero ingressus fuerit episcopus aut presbiter ad missarum solempnia celebranda, nisi passio aliqua interuenerit, nullo modo audeat data oratione recedere, ut ab aliquo episcopo aut presbitero missarum suppleantur solempnia; sed qui inicium ponit; suppleat usque in finem. Si quis uero presumpserit, preter quod posuimus, agere, a sacro corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi sit suspensus.
D. 1 c. 58 de cons. · Item ex Decretis Soteris Papae.
¶Ut illud diuini oraculi singuli precaueant, quo scribitur: "Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem," summopere uerendum nobis est atque cauendum, ne horis illis atque temporibus, quibus Deo psallitur uel sacrificatur, unicuique diuinis singulariter offitiis insistenti perniciosa passio uel corporis quelibet inualetudo occurrat, que aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione uel terrore confundat. Pro huiusmodi ergo casibus precauentes, necessarium duximus instituere, ut, ubi temporis, uel loci, siue cleri copia suffragatur, habeat quisque canens Deo atque sacrificans post se uicini solaminis adiutorem, ut, si aliquo casu ille, qui offitia inpleturus accedit, turbatus fuerit, uel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui eius uicem exequatur intrepidus, et offitium inceptum adinpleat.]
D. 1 c. 59 de cons. · Quot testes episcopus sacrificans secum habere debeat
¶Anacletus seruus Christi Iesu, omnibus Episcopis. [epist. 1.] Episcopus Deo sacrificans secum testes habeat. In solempnioribus quippe diebus aut septem, aut quinque, aut tres diaconos, qui oculi eius dicuntur, et subdiaconos, atque reliquos ministros secum habeat, qui sacris induti uestimentis in fronte et a tergo, et presbiteri e regione dextra leuaque, corde contrito et humiliato spiritu, ac prono stent uultu, custodientes eum a maleuolis hominibus, et consensum prebentes sacrificio. Peracta autem consecratione omnes conmunicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus.
D. 1 c. 60 de cons. · Episcopi sine religiosis testibus Domini sacramenta non conficiant · Item Lucius Papa omnibus Episcopis.
¶Iubemus apostolica auctoritate, ut semper testes uobiscum sacerdotes habeatis et Leuitas. Et licet conscientia possit sufficere propria, tamen propter maliuolos iuxta Apostolum etiam testimonium uos oportet habere bonum ab his, qui foris sunt. Igitur duo presbiteri, et tres diaconi in omni loco episcopum non deserant, propter testimonium ecclesiasticum.
D. 1 c. 61 de cons. · Nisi duobus presentibus presbiter missam celebrare non presumat · Item Sother Papa.
¶Hoc quoque statutum est, ut nullus presbiterorum missarum solempnia celebrare presumat, nisi duobus presentibus sibique respondentibus ipse tercius habeatur; quia, cum pluraliter dicitur ab eo: "Dominus uobiscum," et illud in secretis: "Orate pro me," aptissime conuenit, ut ipsius respondeatur salutationi.
D. 1 c. 62 de cons. · Communione priuentur qui usque ad finem missarum solempnia non audiunt · Item ex Canone Apostolorum. [10.]
¶Omnes fideles, qui conueniunt in solempnitatibus sacris ad ecclesiam, et scripturas Apostolorum et euangelium audiant. Qui autem non perseuerant in oratione, usque dum missa peragatur, nec sanctam conmunionem percipiunt, uelut inquietudines ecclesiae conmouentes conuenit conmunione priuari.
D. 1 c. 63 de cons. · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 24.]
¶Sacerdote uerbum in ecclesia faciente qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.
D. 1 c. 64 de cons. · Die dominico missas ex integro seculares audire debent · Item ex Concilio Agatensi. [c. 47.]
¶Missas die dominica secularibus totas audire speciali ordine precipimus ita, ut ante benedictionem sacerdotis egredi populus non presumat. Quod si fecerint, ab episcopo publice confundantur.
D. 1 c. 65 de cons. · Populus non ante discedat, quam missa ex integro celebretur · Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 28.]
¶Cum ad celebrandas missas in nomine Dei conuenitur populus non ante discedat, quam missae solempnitas conpleatur, et ubi episcopus non fuerit, benedictionem accipiat sacerdotis.
D. 1 c. 66 de cons. · Excommunicetur qui pretermisso ecclesiae conuentu ad spectacula uadit · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 88.]
¶Qui die solempni pretermisso ecclesiae conuentu ad spectacula uadit, excommunicetur.
D. 1 c. 67 de cons. · Usque ad missam catecuminorum nullus ecclesiam ingredi prohibeatur · Item ex Concilio Cartaginensi IV., [c. 84.]
¶Episcopus nullum prohibeat ingredi ecclesiam, et audire uerbum Dei, siue gentilem, siue hereticum, siue Iudeum, usque ad missam catecuminorum.
D. 1 c. 68 de cons. · Euangelia non sedendo, sed stando audire debemus · Item Anastasius Episcopus omnibus Episcopis. [epist. I. c. 1.]
¶Apostolica auctoritate mandamus, dum sancta euangelia in ecclesia leguntur, ut sacerdotes et ceteri omnes non sedentes, sed uenerabiliter curui et in conspectu euangelii stantes dominica uerba intente audiant, et fideliter adorent.
D. 1 c. 69 de cons. · Ad missarum solempnia semper aliquid est offerendum · Item Gregorius VII. [in Sinodo Romana habita anno Domini 1078. c. 13.]
¶Omnis Christianus procuret ad missarum solempnia aliquid Deo offerre, et ducere ad memoriam, quod Deus per Moysen dixit: "Non apparebis in conspectu meo uacuus." Et in collectis sanctorum Patrum liquido apparet quod omnes Christiani offerre aliquid Deo ex usu sanctorum Patrum debent. Ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae animae possit curare passiones. Verum homines prepostero ordine ante sibi opem ab hominibus accersiunt. Ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur diuini fauoris gratiam postulandam.
D. 1 c. 70 de cons. · Quare "Sursum corda" in prefatione dicatur · Item Ciprianus. [sermone VI. de oratione dominica.]
¶Quando autem stamus ad orationem, fratres dilectissimi, inuigilare et incumbere ad preces toto corde debemus; cogitatio hominis carnalis et secularis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet, quod precatur. Ideo et sacerdos ante orationem prefatione premissa parat fratrum mentes, dicendo: "Sursum corda," ut dum respondet plebs: "habemus ad Dominum," ammoneatur, nichil aliud se quam Dominum cogitare debere. Claudatur contra aduersarium pectus, et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis uenire patiatur.
D. 1 c. 71 de cons. · Que prefationes in missa sunt cantandae
¶Pelagius Romanae ecclesiae et apostolicae sedis Episcopus uniuersis Germaniarum atque Galliarum Episcopis. Inuenimus has nouem prefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, id est: unam in Albis pascalibus, aliam die Ascensionis Domini, tertiam die Pentecosten, quartam de Natali Domini, quintam de Apparitione Domini, sextam de Apostolis, septimam de sancta Trinitate, octauam de Cruce nonam de ieiunio in Quadragesima tantummodo dicendam.
D. 1 c. 72 de cons. · In omnibus missarum solempnibus pro defunctis oratio fiat · Item ex Concilio Cabillonensi. [II., c. 39.]
¶Visum preterea est nobis, ut in omnibus missarum solempnibus pro defunctorum spiritibus loco conpetenti ecclesia Dominum deprecetur. Sicut enim nulla dies excipitur, qua non pro uiuentibus et pro quibuslibet necessitatibus deprecetur: ita nimirum nulla dies excipi debet, quin pro animabus fidelium preces missarum solempnibus Domino fundantur. Antiquitus igitur hunc morem sancta tenet ecclesia, ut et missarum solempnibus, et aliis precibus Domino spiritus quiescentium conmendentur, dicente B. Augustino: "Non sunt pretermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana et catholica societate laudamus. Defunctorum etiam tacitis nominibus eorum, quos sub generali conmemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi."
D. 1 c. 73 de cons. · Ante preces non sunt a sacerdote nomina recitanda · Item Innocentius Episcopus Urbis Romae Decentio Eugubino. [epist. I. c. 2.]
¶De nominibus recitandis ante, quam sacerdos precem faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione conmendet, quam superfluum sit, et ipse per tuam prudentiam recognoscis; ut cuius hostiam necdum Deo offeras, eius ante nomen insinues, quamuis illi nichil sit incognitum.