IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 85Distinctio LXXXV

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 85 d.a.c. 1

Hospitalitas uero usque adeo episcopis necessaria est, ut, si ab ea inueniantur alieni, iure prohibeantur ordinari. Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo: [lib. XII. epist. 6.]

D. 85 c. 1 · Hospitalitatem nesciens non fiat episcopus

Florentinum archidiaconum ecclesiae Anchonitanae, qui ad episcopatum electus fuerat, scripturae quidem sacrae scientiam habere, sed ita etatis senio iam confractum accepimus, ut ad regiminis offitium non possit assurgere; adicientes etiam, illum ita tenacem existere, ut in domo eius amicus ad karitatem numquam introeat. Rusticus autem diaconus eiusdem ecclesiae, qui similiter electus fuerat, uigilans quidem homo dicitur, sed, quantum asseritur, psalmos ignorat. Florentinum uero diaconum ecclesiae Rauennatis, qui electus ab omnibus memoratur, sollicitum esse nouimus, sed qualis sit interius omnino nescimus. Ideoque fraternitas tua una cum fratre nostro et coepiscopo nostro Armenio, suprascriptae ecclesiae Anchonitanae uisitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de uita ac moribus singulorum requirere si nullo sint crimine conscii, quod eos ad hoc offitium uetet accedere. Pariter etiam requirendum est, si hoc, quod de prefato archidiacono dictum est, quia numquam amicus domum eius ingressus est, ita se ueritas habet, et utrum ex necessitate, an ex tenacia talis sit; aut si ita senex est, ut ad regendum non possit assurgere, uel si tactis sacrosanctis euangeliis (sicut nobis nunciatum est) iusiurandum prebuerit, numquam se ad episcopatum accedere. Sed et de Rustico diacono quantos psalmos minus tenet scrutandum est. Florentino autem diacono Rauennati, si nullum, sicut diximus, crimen est, quod obsistat, apud episcopum eius necesse est, agere ut ei debeat concessionem concedere; non tamen ex nostro mandato uel edicto, ne contra suam uoluntatem eum concedere uideatur.