D. 84Distinctio LXXXIV
Abrir no leitor do IusCommune →D. 84 d.a.c. 1
¶Sollicitum quoque ac uigilantem oportet esse episcopum circa defensionem pauperum, releuationem obpressorum, tuicionem monasteriorum. Quod si facere neglexerint, aspere sunt corripiendi. Unde Gregorius Antemio Subdiacono Campaniae: [lib. XI. epist. 29.]
D. 84 c. 1 · Corripiatur episcopus, qui circa offitium suum negligens extiterit
¶Peruenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Pascasium ita desidem et negligentem in cunctis existere, ut in nullo quia est episcopus agnoscatur, adeo ut neque ecclesia ipsius, neque monasteria, siue filii uel obpressi pauperes eius erga se dilectionis studium sentiant, nec aliquam supplicantibus sibi in quibus iustum est opem defensionis accommodet, et (quod adhuc dici est grauius) consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione suscipere, ut quod per se nequit attendere ab altero saltim possit addiscere. Quod si ita est, non sine culpa tua esse cognoscas, qui eum obiurgare atque cohercere ut dignum est, distulisti. Volumus itaque, ut eum coram aliis sacerdotibus uel quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro hac re debeas et hortari. Si uero (quod non credimus) post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens esse temptauerit, ad nos est modis omnibus transmittendus, ut hic positus discere possit, quid uel qualiter secundum Dei timorem agere conueniat sacerdotem.
D. 84 c. 2 · De eodem · Idem ad eundem. [eod. lib. epist. 33.]
¶Nunciatum est nobis, Campaniae episcopos ita negligentes existere, et inmemores honoris sui, ut neque erga ecclesias, neque erga filios paternae uigilantiae curam exhibeant, uel monasteriorum sollicitudinem gerant, seu in obpressorum siue pauperum se tuicionem inpendant. Ideoque hac tibi auctoritate precipimus, ut, eis ad te conuocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas, quatinus ita in his, que eos iuste secundum Deum agere conuenit, uigilantes existant, ut nullum nos de eis denuo murmur exasperet. Si quem uero eorum post hec negligentem esse cognoueris, ad nos eum sine aliqua excusatione transmitte, ut quam sit graue nolle ab his, que reprehensibilia et ualde uituperanda sunt, corrigi, regulari in se ualeat districtione sentire.
D. 84 d.p.c. 2
¶Quod autem de munditia castitatis sacerdotibus inperatur, hoc etiam de quibuslibet altari deseruientibus intelligendum est. Unde in Cartaginensi Concilio II. [cap. 2.] Aurelius Episcopus dixisse legitur:
D. 84 c. 3 · Qui sacramentis diuinis deseruiunt continentiam in omnibus seruent
¶Cum in preterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt; episcopos inquam, presbiteros et diacones ita placuit, ut condecet sacros antistites ac Dei sacerdotes, nec non et Leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Domino postulant inpetrare, ut quod apostoli docuerunt et ipsa seruauit antiquitas nos quoque custodiamus. Ab uniuersis episcopis dictum est: Omnibus placet, ut episcopi, presbiteri, diaconi, uel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes etiam ab uxoribus abstineant. Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altario deseruiunt.
D. 84 c. 4 · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi V. [cap. 3.]
¶Cum de quorumdam clericorum, quamuis erga uxores proprias, incontinentia referretur, placuit episcopos et presbiteros et diaconos secundum statuta priora etiam ab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico remoueantur offitio; ceteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscuiusque ecclesiae consuetudinem obseruari debere.
D. 84 d.p.c. 4
¶Similiter, quod monogamus episcopus esse iubetur, etiam ad reliquos ordines ecclesiasticos deriuari oportet. Unde Siricius Episcopus scribit Ymerio Tarraconensi Episcopo: [epist. I. c. 11.]
D. 84 c. 5 · Laica sit tantum communione contentus clericus, uiduam aut secundam ducens uxorem
¶Quisquis clericus aut uiduam, aut secundam uxorem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis priuilegio mox denudetur, laica tantum sibi communione concessa. Quam ita demum poterit possidere, si nichil postea, propter quod hac carere debeat, admittat.
D. 84 d.p.c. 5
¶Presbiterorum uero nomen quamquam a senectute sit sumptum, magis tamen maturitatem indicat sapientiae, quam caniciem corporis. Unde Anacletus: [ad Episcopos Italiae, epist. II.]
D. 84 c. 6 · Presbiteri seniores dicuntur, non tam etate, quam sapientia
¶Porro Moysi precipitur, ut eligat presbiteros id est seniores. Unde et in Prouerbiis dicitur: "Gloria senum est canicies." Hec uero canicies sapientiam designat, de qua scriptum est: "Canicies hominum prudentia est." Cumque nongentis et amplius annis ab Adam usque ad Abraham uixisse homines legamus, nullus alius prius appellatus est presbiter, id est senior, nisi Abraham qui multo paucioribus uixisse annis conuincitur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbiteri nominantur.