IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 69Distinctio LXIX

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 69 d.a.c. 1

Tonsura uero clerici de manu abbatis suscipi potest, si eidem abbati manus inpositio ab episcopo facta noscatur. Unde in Septima Sinodo [c. 14.] legitur:

D. 69 c. 1 · Abbates, quibus ab episcopis manus inponitur, aliquos tonsurare possunt

Quoniam uidemus multos sine manus inpositione a paruula etate tonsuram clerici accipientes, nondumque ab episcopo manus inpositione percepta super ambonem irregulariter in collecta legentes, precipimus amodo id minime fieri. Id ipsum quoque conseruandum est etiam inter monachos. § 1. Lectoris autem manus inpositione licentia est unicuique abbati solummodo in proprio monasterio faciendi, si dumtaxat eidem abbati manus inpositio facta noscatur ab episcopo secundum morem preficiendorum abbatum, dum constet illum presbiterum esse. § 2. Simili modo secundum antiquam consuetudinem corepiscopum preceptione oportet episcopi promouere lectores.

D. 69 c. 2 · Non exorcizent qui ab episcopo prouecti non sunt · Item ex Concilio Laudicensi. [c. 26.]

Non oportet exorcizare eos, qui necdum ab episcopis sunt prouecti, neque in ecclesiis, neque in domibus.