D. 68Distinctio LXVIII
Abrir no leitor do IusCommune →D. 68 d.a.c. 1
¶Queritur de illis, qui ordinantur ab eis, quos non constat fuisse episcopos, an sint iterum consecrandi, an non? Quod uero consecrandi non sint, probatur auctoritate Gregorii, qui scribens Iohanni Episcopo Rauennati, [lib. II. epist. 32.] ait:
D. 68 c. 1 · Semel consecratus iterum consecrari non debet
¶Sicut semel baptizatus iterum baptizari non debet, sic et semel consecratus iterum consecrari non potest. Sed si quis cum leui culpa ad sacerdotium uenit, pro culpa penitencia debet indici, et tamen ordo seruetur.
D. 68 c. 2 · De presbiteris, qui ordinantur ab eis, quos constat non fuisse episcopos · Econtra idem Gregorius testatur scribens cuidam episcopo:
¶Presbiteri, quos reperisti, si incogniti fuerint uiri illi, qui ordinantur, et dubium est, eos episcopos fuisse, an non, qui eos ordinauerunt, si bonae actionis uirique catholici sunt ipsi presbiteri, et in ministerio Christi omnique sancta lege edocti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.
D. 68 d.p.c. 2
¶Quod ergo consecratus in eodem ordine iterum consecrari prohibetur, de eo intelligendum est, qui consecratus est ab illo, quem certum erat ius consecrandi habere. Qui autem ab illo consecratur, quem non constat ius consecrandi habuisse, iterum consecrandus est, quia si ille ius consecrandi non habuerit iste ex olei effusione nichil consecrationis accepit. Et quia in ipso ordine consecratus non erat, nunc quasi primum ad consecrationem ueniens ab episcopo sacerdotalem benedictionem et consecrationem consequitur. Si autem ius consecrandi habuerit, in prima unctione consecutus est consecrationem; in secunda uero non reiteratur consecratio, sed sola unctio, sicut de quo dubium est, an sit baptizatus an non, debet baptizari; qui si prius baptizatus non fuerat, consequitur gratiam baptismi, si autem baptizatus erat, nichil accipit in secunda unctione, nec pertinet hoc ad reiteracionem baptismi, sed ad cautelam salutis. Hoc etiam de ecclesiis consecrandis similiter obseruandum est. Unde in Niceno Concilio:
D. 68 c. 3 · Non debet iterum consecrari ecclesia semel consecrata
¶Ecclesiis semel Deo consecratis non debet iterum consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut sanguinis effusione, aut cuiuscumque semine pollutae fuerint: quia sicut infans a qualicumque sacerdote in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari, ita nec locus Deo dicatus iterum consecrandus est, nisi propter eas causas, quas superius nominauimus, si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerunt, qui eum consecrauerunt.
D. 68 d.p.c. 3
¶Inter episcopos autem et corepiscopos hec differentia est, quod episcopi non nisi in ciuitatibus, corepiscopi etiam in uicis ordinari possunt. Episcopi formatas tribuunt, corepiscopi non nisi commendaticias et pacificas dare ualent. Episcopi ius consecrandi habent, corepiscopi minores tantummodo ordines tribuunt, Leuiticam autem et sacerdotalem benedictionem prestare non ualent. De his ita scribit Leo Episcopus omnibus Episcopis: [epist. LXXXVI. al. LXXXVIII.]
D. 68 c. 4 · In quibus corepiscopi ab episcopis differant
¶Quamuis corepiscopis et presbiteris plurima cum episcopis ministeriorum communis sit dispensatio, quedam tamen sibi prohibita nouerint, sicut est presbiterorum et diaconorum, et uirginum consecratio, constitutio altaris, ac benedictio uel unctio. Si quidem nec erigere altaria, nec consecrare ecclesias eis licitum est, nec per inpositionem manuum fidelibus baptizatis uel conuersis hereticis paracletum Spiritum sanctum tradere, nec crisma conficere, nec crismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam penitentem reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere. [PALEA. Hec enim omnia illicita sunt corepiscopis, qui ad exemplum et formam LXXII. discipulorum esse noscuntur, uel presbiteris, qui eandem gestant figuram.] Quoniam, quamquam consecrationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent.
D. 68 d.p.c. 4
¶Hi uero propter insolentiam suam, qua episcoporum offitia sibi usurpabant, ab ecclesia hodie prohibiti sunt. Unde Damasus papa ait: [ad Episc. Africae, epist. V.]
D. 68 c. 5 · Ordo corepiscoporum a sacra sede reprobatur
¶Corepiscopi tam ab hac sacra sede, quam ab episcopis totius orbis prohibiti sunt. Nimis enim eorum institucio inproba, nimis est et praua, quia, ut de summo sacerdotis ministerio aliquid presumant, omni auctoritate caret. § 1. Nam non amplius, quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognouimus, id est duodecim apostolorum, et LXXII. discipulorum. Unde iste tertius processerit, ignoramus. Et quod ratione caret exstirpare necesse est. § 2. Quod autem episcopi non sint, qui minus quam a tribus episcopis ordinati sunt, omnibus patet. Prohibitum, est enim a sanctis Patribus, ut qui ab uno uel a duobus sunt ordinati episcopis non nominentur episcopi. Si nomen non habent, qualiter offitium habebunt? Item Urbanus. [Papa II.]
D. 68 c. 6 · Apostolorum in ecclesia locum tenent episcopi
¶Quorum uices in ecclesia episcopi habeant, et quis eis hanc dignitatem dare debeat, S. Augustinus ostendit, inquiens: "Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Patres missi sunt apostoli: pro apostolis filii nati sunt, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa ecclesia patres illos appellat ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non te ergo putes desertam, quia non uides Paulum, quia non uides Petrum, quia non uides illos, per quos nata es: de prole tua creuit tibi paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Filios genuit ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram."