IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 66Distinctio LXVI

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 66 d.a.c. 1

Archiepiscopi autem ab omnibus suae prouincia episcopis debent ordinari. Unde Anicius Papa ait: [in epist. ad Episcopos Galliae]

D. 66 c. 1 · Ab omnibus suffraganeis episcopis archiepiscopus ordinetur

Archiepiscopus ab omnibus suae prouinciae episcopis ordinetur. § 1. Hoc autem, quod de archiepiscopi consecratione preceptum est, ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus licet inmutari, quia ille qui preest ab omnibus episcopis, quibus preest debet constitui. Sin autem aliter presumptum fuerit, uiribus carere non dubium est, quia irrita erit secus acta ordinatio.

D. 66 d.p.c. 1

De episcopis non ordinandis a paucioribus quam a tribus episcopis, scribit Anacletus [ep. II. ad episcopos Italiae] dicens:

D. 66 c. 2

Porro et Ierosolimitarum primus archiepiscopus B. Iacobus, qui Iustus dicebatur, et secundum carnem Domini frater nuncupatus est, a Petro, Iacobo et Iohanne apostolis ordinatus est, successoribus uidelicet dantibus formam eorum, ut minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum prebentibus, nullatenus episcopus ordinetur, et communi uoto ordinatio celebretur.