IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 65Distinctio LXV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 65 d.a.c. 1

Conprouincialium episcoporum uniuersaliter desideratur consensus in ordinatione episcopi. Quod si aliqui animositate ducti contradicere uoluerint, obtineat sentencia plurimorum. Unde in Niceno Concilio: [c. 6.] uel tres contradicant, obtineat sentencia plurimorum.

D. 65 c. 1 · Si ceteris consentientibus ordinationi episcoporum duo

Sane, si communi omnium consensu rationabiliter probato secundum ecclesiasticam regulam, duo uel tres animositate ducti per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sentencia sacerdotum.

D. 65 c. 2 · De eodem · Item ex Concilio Martini Papae.

Non debet ordinari episcopus absque consilio et presentia metropolitani episcopi. Adesse autem oportet omnes, qui sunt in prouincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam conuocare metropolitanus. Et quidem si omnes occurrant, bene; si hoc autem difficile fuerit, pluriores oportet occurrere. Qui autem non conueniunt, presentiam sui per epistolas suas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet. Si autem aliter, preter quod a nobis terminatum est, fuerit factum, talem ordinationem nichil preualere decernimus. § 1. Si autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta, et aliquis cum sua malicia in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat.

D. 65 c. 3 · De eodem · Item ex Concilio Antioceno. [c. 19.]

Episcopum non ordinandum sine consilio et presentia metropolitani episcopi, cui melius erit, si ex omni prouincia congregentur episcopi. Quod si fieri non potest, hi, qui adesse non possunt, propriis litteris consensum suum de ipso designent, et tunc demum post plurimorum siue per presentiam siue per litteras consensum sentencia consona ordinetur. Quod si aliter, quam statutum est, fiat, nichil ualere huiusmodi ordinationem. § 1. Si uero etiam secundum diffinitas regulas ordinatio celebretur, contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas simultates, his contemptis sentencia de eo obtineat plurimorum.

D. 65 d.p.c. 3

Si autem prouinciam primatem habere constiterit, nec etiam metropolitano absque eius conscientia episcopum consecrare licebit. Unde Leo Papa urbis Romae Anastasio Episcopo: [epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6.]

D. 65 c. 4 · Absque primatis consensu metropolitanus episcopum non ordinet

De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quodque in prouincia bene placuit scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque confirmet auctoritas. Que rectis dispositionibus nichil morae aut difficultatis debebit afferre, ne gregibus Domini diu desit cura pastorum.

D. 65 c. 5 · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 12.]

Placet omnibus, ut inconsulto primate cuiuslibet prouinciae tam facile nemo presumat, licet cum multis, in quocumque loco sine eius (ut dictum est) precepto episcopum ordinare. § 1. Si autem necessitas fuerit, tres episcopi, in quocumque loco sint, cum primatis precepto ordinare debebunt episcopum.

D. 65 c. 6 · Unicuique ecclesiae proprius honor seruetur · Item ex Niceno Concilio. [c. 6.]

Mos antiquus perduret in Egipto, uel Libia et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo parilis mos est. § 1. Similiter autem et apud Antiochiam ceterasque prouincias honor suus unicuique seruetur ecclesiae.

D. 65 c. 7 · De eodem · Item ex eodem. [cap. 7.]

Quoniam mos antiquus obtinuit et uetusta traditio, ut Eliae, id est Ierosolimorum episcopo, honor deferatur, habeat consequenter honorem, manente tamen metropolitanae ciuitatis propria dignitate.

D. 65 d.p.c. 7

Qui uero a conprouincialibus suis cum metropolitani licentia fuerit ordinatus, infra constituta tempora eius se representet conspectibus. Unde in Tarraconensi Concilio [c. 5.] legitur:

D. 65 c. 8 · De eodem

Si quis in metropolitana ciuitate episcopus non fuerit ordinatus, posteaquam suscepta benedictione per metropolitani litteras honorem episcopi fuerit adeptus, id optimum esse decreuimus, ut postmodum statuto tempore, id est inpletis duobus mensibus, se metropolitani sui presentet aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus plenius quid obseruare debeat recognoscat. Quod si forte hoc implere neglexerit, in sinodo increpatus a fratribus corrigatur. Et si forte infirmitate aliqua ne hoc inpleat fuerit inpeditus, hoc suis litteris metropolitano indicare procuret.

D. 65 d.p.c. 8

His auctoritatibus datur intelligi, quod episcopi a conprouincialibus suis debent ordinari. Sed queritur, si in prouincia fuerint plurimi episcopi, et contigerit forte unum remanere episcopum, quid fieri debeat? Ille, quia solus est, non potest ordinare episcopum; conprouinciales non habet, cum quibus consecrare episcopum ualeat. Cum ergo talis necessitas fuerit, quid faciendum sit, in Sardicensi Concilio diffinitur, in quo [cap. 5.] sic statutum legitur:

D. 65 c. 9 · Si unus tantum in prouincia remanserit episcopus, ad consecrationem episcopi de uicina prouincia episcopi conuocentur

Si forte in prouincia unum tantum remanere episcopum contigerit, superstes episcopus conuocet episcopos uicinae prouinciae, et cum eis ordinet conprouinciales sibi episcopos. Quod si facere neglexerit, populi conueniant episcopos uicinae prouinciae, et illi prius commoneant episcopum, qui in eadem prouincia commoratur, et ostendant, quod sibi petant populi rectorem, et doceant iustum esse, ut ueniat ipse, et cum eis ordinet episcopum. Sed si litteris conuentus tacuerit et dissimulauerit, nichilque rescripserit, tunc satisfaciendum est populis, ut ueniant ex uicina prouincia, et episcopum ordinent.