IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 50Distinctio L

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 50 d.a.c. 1

Ex premissis auctoritatibus liquido demonstratum est, quod uariis criminibus irretiti in sacerdotes ordinari non possunt. Nunc autem de hisdem queritur, utrum post actam penitenciam, uel in propriis ordinibus remanere, aut ad maiores gradus conscendere ualeant? Multorum auctoritatibus deiciuntur uariis criminibus irretiti a propriis ordinibus, et ab accessu maiorum prohibentur. Unde Gregorius ait Constantino Mediolanensi Episcopo: [lib. IV. epist. 17.]

D. 50 c. 1 · Lapsi in suum ordinem reparari non possunt

Si lapsis ad suum ordinem reuertendi licentia conceditur uigor canonicae proculdubio frangitur disciplinae, dum pro reuersionis spe prauae actionis desideria quis concipere non formidat. Et post pauca: § 1. Illud pre omnibus studete, ut lapsos in sacro ordine nullius uobis supplicatio aliquo modo reuocare studeat, ne huiusmodi non statuta, sed temporaliter dilata credatur esse uindicta.

D. 50 c. 2 · Qui post ordinationem labitur, depositus permanebit · Item Martinus Papa. [I.] Amando Episcopo.

Qui semel post suam ordinationem in lapsum ceciderit deinceps iam depositus erit, nullumque gradum sacerdotii poterit adipisci.

D. 50 c. 3 · Presbiter post lapsum nulla ratione in sacro ordine reparari ualet · Item Gregorius Papa Sabino Episcopo. [lib. VII. epist. 25.]

Presbiterum, de quo nos fraternitas tua latoris presentium legatione consuluit, nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere, aut reuocari posse cognoscat. Circa quem tamen mitius agendum est, quia commissum facinus facili dicitur professione confessus.

D. 50 c. 4 · Post peractum homicidium sacerdotale offitium amministrari non potest · Item Iohannes VIII. Cenomantico Venetensi Episcopo.

Miror minus doctam scientiam tuam sacerdotem putare et post perpetratum homicidium posse in sacerdotio ministrare, immo (quod est ineptius) nobis suadere uelle, ut ipsi tali presumptioni preberemus assensum. Quis enim tam demens tamque peruersi sensus tale quid existimaret uel post quantamcumque penitenciam concedendum, cum omni sit canonicae disciplinae contrarium? Debet ergo sacerdotio priuatus lacrimarum fonte flagitium tam immane diluere, ut talibus saltem remediis curatus salutis possit inuenire suffragium.

D. 50 c. 5 · Ad maiorem gradum prouehi non potest clericus, qui paganum occiderit · Item Nicolaus Papa.

Clericum, qui paganum occiderit, non oportet ad maiorem gradum prouehi, qui carere debet etiam acquisito, homicida enim est. Nam cum discreti sint milites seculi a militibus ecclesiae, non conuenit militem ecclesiae militare seculo, per quod ad effusionem sanguinis necesse sit peruenire.

D. 50 c. 6 · Qui se defendendo paganum occiderit, sacerdotali careat offitio · Idem Osbaldo Corepiscopo Quadrantino.

De his clericis, pro quibus consuluistis, scilicet, qui se defendendo paganum occiderunt, si postea per penitenciam emendati ad pristinum possint gradum redire, aut ad altiorem ascendere, scito, nos nullam occasionem dare nec ullam tribuere licentiam eis quemlibet hominum quolibet modo occidendi. Verum si contigerit, ut clericus sacerdotalis ordinis saltim paganum occiderit, multum sibi consulit, si ab offitio sacerdotali recesserit; satiusque illi est in hac uita Domino sub inferiori habitu inreprehensibiliter famulari, quam alta indebite appetendo in profundum dampnabiliter dimergi.

D. 50 c. 7 · Episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen committens cadat ab offitio · Item ex Concilio Agatensi.

Si episcopus, presbiter, aut diaconus capitale crimen commiserit, aut cartam falsauerit, aut falsum testimonium dixerit, ab offitii honore depositus in monasterio detrudatur et ibi quamdiu uixerit laicam tantummodo communionem accipiat.

D. 50 c. 8 · Qui homicidii facto aut precepto, aut consilio post baptismum conscius fuerit, clericus non ordinetur · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 26.]

Si quis uiduam aut ab alio relictam duxerit, non admittatur ad clerum. Quod si irrepserit, deiciatur. Similiter si homicidii aut facto, aut precepto, aut consilio, aut defensione post baptismum conscius fuerit et per aliquam subreptionem ad clericatum uenerit, deiciatur, et in fine uitae suae communionem accipiat.

D. 50 c. 9 · De sacris ordinibus lapsi reparari non possunt · Item Gregorius Ianuario Episcopo Caralitano. [lib. III. epist. 26.]

Peruenit ad nos, quosdam de sacris ordinibus lapsos uel post penitenciam, uel ante penitenciam ad ministerii sui offitium reuocari; quod omnino prohibemus, et in hac re sacratissimi quoque canones contradicunt. Qui igitur post acceptum sacrum ordinem lapsus in peccatum fuerit carnis, sacro ordine careat, et ad ministerium altaris non accedat.

D. 50 c. 10 · De eodem · Idem Venantio Lunensi Episcopo. [lib. IV. epist. 5.]

Accedens ad Gorgonam insulam fraternitas uestra discutiat id, quod ad nos de Saturnino expresbitero est perlatum. Peruenit namque ad nos, quia postquam de sacris ordinibus lapsus a sui sacerdotii ordine deiectus est, ad explendum ministerium presbiterii presumpsit accedere, et omnipotenti Deo hostias immolare. Quod si ita factum uestra fraternitas repererit, eum sacri corporis et sanguinis domini participatione priuatum in penitenciam redigat, ita ut usque ad diem ultimum in eadem excommunicatione permaneat et uiaticum tantummodo exitus sui tempore percipiat. Sin autem eum talem penitenciam agere fraternitas uestra cognouerit, ut ei iuste ad recipiendam inter laicos communionem etiam ante exitum debeat misereri, hoc in tuae fraternitatis ponimus potestate. Et infra: § 1. Preterea ad fraternitatis tuae consulta respondentes statuimus, diaconem et abbatem, quem de portu Veneris indicas cecidisse, ad sacrum ordinem non debere uel posse aliquo modo reuocari. Quem quidem sacro ordine priuatum in penitenciam deputare te conuenit; cuius si postea actus conuersatioque meruerit, priorem inter alios monachos, ubi decreueris, standi locum obtineat. Subdiaconi quoque, quos similis culpa constringit, ab offitio suo irreuocabiliter depositi, inter laicos communionem accipiant. In portu autem Veneris loco lapsi diaconi alium, qui hoc offitium inplere debeat, ordinabis. Saturninum uero expresbiterum, ut numquam ad sacri ordinis ministerium presumat accedere, scriptis cauere decreuimus; sed eum in insula Gorgona atque Capraria sollicitudinem de monasteriis gerere, et in quo est statu sine cuiusquam aduersitate manere permisimus.

D. 50 c. 11 · Loco lapsi alius ordinandus est · Idem. [Mariniano Episcopo Rauennae, lib. VI. epist. 39.]

Postquam quemquam criminaliter cadentem in locum, quo lapsus est, nulla permittit ratio reuocari, et ultra tres menses ecclesiam uacare pontifice statuta sacrorum canonum non permittunt, ne cadente pastore dominicum gregem hostis (quod absit) antiquus insidiando dilaniet, fraternitas uestra deprecationi eorum consentire et in lapsi loco debet episcopum ordinare.

D. 50 c. 12 · Qui post ordinationem in lapsum ceciderit, sacra misteria non debet tractare · Item Martinus Papa. [I. in epistola ad Amandum.]

Si post ordinationem suam quispiam in lapsum ceciderit, et preuaricationis peccato fuerit deprehensus obnoxius omnimodo prohibendum est, eum manibus lutulentis atque pollutis misteria nostrae salutis tractare.

D. 50 d.p.c. 12

Econtra exemplis et auctoritate probatur, post actam penitenciam proprios gradus licite posse administrare, et ad maiores conscendere. Maria enim, soror Aaron, postquam lepra percussa est, quia in Moysen murmurauerat, acta penitencia mundata est, et pristinam gratiam prophetandi recepit. Aaron post conflatum uitulum etiam in summum sacerdotem est consecratus. Dauid post adulterium et homicidium spiritum prophetiae recepit, et in proprio gradu permansit. Achab post mortem Nabuthae uiri sanctissimi per penitenciam humiliatus in regia sede remansit. Et, ut pretereamus multa exempla ueteris testamenti, Petrus negauit Christum, et tamen postea princeps apostolorum factus est; Paulus Stephanum lapidauit, et tamen a Deo in apostolum electus est. Multi quoque ab heresi ad unitatem catholicae fidei reuertentes in suis ordinibus recepti sunt, alii uero ad episcopalem etiam gradum sunt promoti, utpote Augustinus et alii quam plures.

D. 50 c. 13 · De eodem

Iohannes Crisostomus a duabus sinodis orthodoxorum episcoporum fuit diiudicatus, sed iterum fuit restitutus. Marcellus episcopus Ancirae Galatiae depositus fuit, sed postmodum proprium recepit episcopatum. Asclepius diiudicatus a sinodo ecclesiam suam postea recepit. Lucius episcopus Adrianopolites dampnatus a Papa Iulio recepit ecclesiam sui episcopatus. Cirillus episcopus Ierosolimitanus depositus fuit, postea reconciliatus est ecclesiae suae. Simili modo Polichronium eiusdem ecclesiae Ierosolimitanae pontificem Sixtus Papa dampnauit et iterum ipse eum reconciliauit. Innocentius Papa Fotinum episcopum dampnauit, sed postea eum in proprium locum restituit ecclesiae suae. Misenum episcopum a Felice Papa dampnatum Gelasius Papa successor illius reconciliauit et ecclesiae suae restituit. Leontius, dum esset presbiter, depositus fuit, sed postea in Antiochia patriarcha extitit. Gregorius uero quartus Papa Theodosium, quem Eugenius eius antecessor presbiterii honore priuauerat, sanctae ecclesiae Signinae consecrauit episcopum. Ibas namque episcopus diiudicatus fuit, sed sancta sinodus canonica suam illi restituit ecclesiam. Rothadum uero episcopum sanctae Suessionensis ecclesiae, a sinodo, cui Carolus interfuit, condempnatum, et Sophronium Placentinum episcopum merito reprobatum, Nicolaus Papa ambos reconciliauit.] Preterea Calixtus Papa [I.] de huiusmodi ita scribit: [epist. II. ad Episcopos Galliarum

D. 50 c. 14 · Clerici post lapsum in suis ordinibus reparari possunt

Ponderet unusquisque sermones suos, et quod sibi loqui non uult alteri non loquatur. Unde bene sacra scriptura ait: "Quod tibi non uis fieri, alteri ne facias". Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius, agamus, ne precipitemus consilia et opera nostra, neque ordinem corrumpamus. § 1. Sed si aliquis lapsus quo modo fuerit, portemus eum et fraterno corripiamus affectu, sicut ait B. Apostolus: "Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos, qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Alter alterius onera portate, et sic adinplebitis legem Christi." § 2. Porro S. Dauid de mortiferis criminibus penitenciam egit, et tamen in honore permansit. § 3. B. quoque Petrus amarissimas lacrimas fudit, quando Dominum negasse penituit, sed tamen apostolus permansit. Et Dominus per Prophetam pollicetur, dicens: "Peccator in quacumque die conuersus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum eius non recordabor amplius." Errant itaque, qui putant, sacerdotes post lapsum, si condignam egerint penitenciam, Domino non posse ministrare, et suis honoribus frui, si bonam uitam deinceps duxerint, et suum sacerdotium digne custodierint. Et ipsi, qui hoc putant, non solum errant, sed etiam traditas ecclesiae claues despicere uidentur, de quibus dicitur: "Quecunque solueritis in terra, erunt soluta et in celo." Alioquin hec sentencia aut Domini non est, aut uera est. § 4. Nos uero indubitanter tam Domini sacerdotes quam reliquos fideles post dignam satisfactionem posse redire ad honores credimus, testante Domino per Prophetam: "Numquid qui dormit, non adiciet, ut resurgat"? Et propheta Dauid penitenciam agens dixit: "Redde mihi leticiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me." Ipse namque post penitenciam et alios docuit, et sacrificium Deo obtulit, dans exemplum doctoribus sanctae ecclesiae, si lapsi fuerint et condignam penitenciam Deo gesserint, utrumque facere posse. Docuit enim, quando dixit; "Docebo iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur." Sacrificium Deo obtulit pro se, dum dicebat: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus". Videns enim Propheta scelera sua mundata per penitenciam, non dubitauit predicando et Domino libando curare aliena. § 5. Mutatur ergo homo a peccato et gratia Dei resurgit a lapsu et in pristino manet offitio iuxta predictas auctoritates. Videat, ne amplius iaceat, sed euangelica sentencia in eo maneat que ait: "Vade et amplius noli peccare." Unde ait Apostolus: "Non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius". § 6. Sentenciam, que misericordiam uetat, non solum tenere, fratres, sed etiam audire refugite, quia potior est misericordia omnibus holocaustomatibus et sacrificiis.

D. 50 c. 15 · In pristinum gradum post penitenciam sacerdotes reuocari possunt · Item Ieronimus. [ad cap. 3. Malachiae.]

"Et purgabit filios Leui; tempus est enim, ut iudicium incipiat a domo Dei," et alibi scribitur: "A sanctis meis incipite." In filiis autem Leui omnem sacerdotalem intellige dignitatem. Si autem sacerdotes purgandi sunt et colandi, ut purum aurum remaneat et argentum, quid est de ceteris dicendum? Qui cum emundati fuerint et colati, tunc offerent Domino iusta sacrificia et placebit sacrificium eorum Domino, quod offerunt pro Iuda et Ierusalem, (hoc est pro his, qui Dominum confitentur et pacem eius mente conspiciunt, sicut dies seculi et sicut anni antiqui), ut quomodo in principio placuerunt Deo, sic post peccatum et penitenciam placere incipiant, cum omni fuerint peccatorum sorde purgati.

D. 50 c. 16 · Lapsi reparari possunt · Item Gregorius Secundino. [lib. VII. epist. 53]

Tua sanctitas requisiuit, ut tibi de sacerdotali offitio post lapsum resurgendi auctoritatem scriberemus, dum dicis de hoc canonum diuersorum te legisse diuersas sentencias, alias resurgendi, alias nequaquam: ideo nos generaliter a Nicena sinodo incipientes, cum reliquis quatuor ueneramur, quia in cunctis sentenciis unanimiter concordant. Nos uero precedentes Patres sequimur quia (auctore Deo) a sacra doctrina illorum non discordamus. A capite itaque incipientes usque in quartum altaris ministerium, hanc formam seruandam cognouimus, ut sicut minorem maior precedit honore, ita et crimine, et quem maior sequitur culpa, maiori inplicetur uindicta et post penitencia credatur esse fructuosa. § 1. Quid enim prodest triticum seminare, et fructum illius non colligere? aut domum construere, et non illic habitare? Post dignam itaque satisfactionem credimus posse redire ad honorem. § 2. Ad fontem misericordiae recurrentes euangelicam proferamus sentenciam: "Gaudeo," inquit, "super uno peccatore penitenciam agente quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent penitencia." Et ouem perditam, nonaginta nouem non errantibus relictis, humero pii pastoris ad ouile reportandam Dominus ipse testatur. Si ouis perdita errans post inuentionem ad ouile humero deportatur, predictis nonaginta nouem non errantibus relictis in deserto cur post penitenciam ad ecclesiae ministerium lapsus non reuocetur? Sicut in Apocalipsi dicitur de ministro ecclesiae: "Memento unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac." Quid est enim grauius, aut carnale delictum admittere, sine quo pauci inueniuntur, aut Dei filium iureiurando negare? In quo uerbo hunc ipsum B. Petrum apostolorum principem, ad cuius sacrum corpus indigni sedemus, lapsum esse cognouimus. Sed post negationem penitencia secuta est, et post penitenciam misericordia data, quia ab apostolatu eum non distulit, qui ante ipsum se negare predixit.

D. 50 c. 17 · Post acerrimam penitenciam lapsi reparantur · Idem. [super Ezechielem, hom. IX. ad c. 2.]

Quid est hoc, quod Prophetae iacenti dicitur: "Sta supra pedes tuos, et loquar tecum?" Qui enim iacenti loquebatur, cur stanti promittit se esse locuturum? sed sciendum est, quia alia sunt, que iacentes, alia que stantes audire debemus. Iacenti enim dicitur, ut surgat; stanti autem precipitur, ut ad predicationem proficisci debeat. Adhuc enim nobis in infirmitatis confusione iacentibus preberi non debet auctoritas predicationis. Sed cum iam in bono opere surgimus, cum iam recti stare ceperimus, dignum est, ut ad lucrandos alios in predicatione mitti debeamus. Stans ergo Propheta uisionem spiritualem uidit, et cecidit; cadens uero admonitionis uerba suscepit, ut surgeret; surgens autem preceptum audiuit, ut predicaret. Nam qui adhuc ex superbiae uertice stamus, cum iam de eternitatis timore aliquid sentire ceperimus, dignum est, ut ad penitenciam cadamus. Et dum infirmitatem nostram subtiliter agnoscentes humiliter iacemus, per diuini uerbi consolationem ad fortiora opera surgamus.

D. 50 c. 18 · De eodem · Idem. [lib. XVIII. Moral. c. 16. ad cap. 28. Iob.]

Ferrum de terra tollitur, cum fortis propugnator ecclesiae a terrena, quam prius tenuit, actione separatur. Non ergo in eo debet despici, quod fuit, quia iam incipit esse quod non fuit.

D. 50 c. 19 · Post condignam penitenciam pristina recipiuntur offitia · Item Augustinus.

Cum exaudiero eos, dabo eis uirtutem spiritus mei, et inplebo eos iudicio meo et fortitudine mea. Animaduertite, in presenti loco posse docere aliquem post peccatum, si tamen uicia pristina digna penitencia diluerit. Unde Dauid post adulterium et homicidium loquitur in Psalmo: "Asperges me, Domine, ysopo, et mundabor; lauabis me, et super niuem dealbabor." Nec sua tantum puritate contentus est, sed infert: "Redde mihi leticiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me," cumque hoc feceris, "docebo, ait, iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur."

D. 50 c. 20 · De eodem · Item Ieronimus. [lib. II. contra Iouinianum.]

Ihesus filius Iosedech sacerdos magnus quamquam in tipo precesserit aduentum saluatoris, qui nostra peccata portauit et alienigenam ex gentibus sibi copulauit ecclesiam, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dexteris eius, et candida illi deinceps uestimenta redduntur.

D. 50 c. 21 · Per penitenciam clerici correcti gradum suum et dignitatem recipiant · Item ex Concilio Agatensi. [c. 2.]

Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare uel offitium suum inplere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita, ut cum eos penitencia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.

D. 50 c. 22 · De eodem · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 17.]

Si quis presbiter aut diaconus inuentus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae uenundasse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi. Iudicio tamen episcopi dimittendus est, si in suo debeat recipi gradu, quia multociens hoc ipsum, quod de sacrosancto altario contaminatum est, in episcopi potestate dimissum est.

D. 50 c. 23 · Item Augustinus ad Bonifacium

Bene ualet sacerdos restitui ad honorem suum post peractam penitenciam, licet in hoc diuersi diuersa sentiant, dicentes, non posse restitui ad honorem. Sed sic dictum est propter simulatas penitencias quorundam, et propter affectatas honorum dignitates.]

D. 50 c. 24

Sacerdos quidem si cadit, ualet, et habet restitutionis locum post dignam peractam penitenciam in honorem suum, Propheta attestante, qui ait: "Numquid qui cadit non adiciet, ut resurgat?" Et B. Gregorius hoc dicit ad Secundinum inclusum, amicum suum: Etiam ab ipso Propheta in hoc argumentum habemus, qui, cum post peractum adulterium et homicidium perpetrauit, tamen postea peracta digna penitencia per Dei gratiam ad pristinum offitium restituitur.

D. 50 d.p.c. 24

Quomodo igitur huiusmodi auctoritatum dissonantia ad concordiam reuocari ualeat, breuiter inspiciamus. Sunt quidam, quos non odium criminis, sed timor uilitatis, amissio proprii gradus et ambitio celsioris ad penitenciam cogit. Hos sacri canones irrecuperabiliter deiciunt, quia qui simulatione penitenciae uel affectione honoris adeo non consequitur ueniam, nec ab ecclesia meretur reparationem. Unde Augustinus scribit ad Bonifacium: [epist. L.]

D. 50 c. 25 · Quare constitutum est in ecclesia, ne post penitenciam aliquis ad clericatum redeat

Ut constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis penitenciam clericatum accipiat, uel ad clericatum redeat, uel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claues datas ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: "Quecumque solueritis in terra, soluta erunt et in celo." Sed ne forte etiam de ceteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret penitenciam, seuerissime placuit, ut post actam de crimine dampnabili penitenciam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et uerior esset humilitatis. Nam et S. Dauid de criminibus mortiferis egit penitenciam, et tamen in honore suo perstitit, et B. Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum negasse penituit, et tamen apostolus mansit. Sed non ideo putanda est superuacua posteriorum diligentia, qui ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tucius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas penitencias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas inuenire medicinas multorum experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis, ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius hominis periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus malis sanandis karitas sincera subueniat.

D. 50 c. 26 · Reparationis beneficium non nisi post penitenciam debet concedi · Item ex epistola Cleri Romani missa Papae Cipriano.

Absit a Romana ecclesia uigorem suum tam profana facilitate dimittere, et neruos seueritatis euersa fidei maiestate dissoluere, ut, cum adhuc non tantum iaceant, sed etiam cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum utique non profutura prestentur. Ubi enim poterit penitenciae medicina procedere, si etiam ipse medicus intercepta penitencia indulget periculis? Hoc non est curare, sed (si dicere uerum uolumus) occidere.

D. 50 c. 27 · Inpenitentibus uenia concedi non potest · Item Ciprianus de lapsis.

Si quis prepostera festinatione temerarius remissionem peccatorum cunctis putat dare se posse, aut audet Domini precepta rescindere, non tantum nichil prodest, sed obest lapsis. Prouocasse est iram, non seruasse sentenciam, nec misericordiam piissimi Domini deprecari, sed contempto Domino de sua facilitate presumere. Et infra: § 1. Mandant martires aliqua fieri, si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum ac Dei sacerdotem sunt facienda; si obtemperantis facilis et prona confessio, si penitentis fuerit religiosa moderatio. Mandant martires aliqua fieri; sed si scripta non sunt in Domini lege, que mandant, ante est, ut sciamus illos de Deo inpetrasse que postulant, tunc facere quod mandant. Neque enim statim uideri potest de diuina maiestate concessum, quod fuerit humana pollicitatione promissum. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus ueniam, cum petisset, accepit.

D. 50 c. 28 · Qui sunt reparandi post lapsum, uel qui non · Item Ysidorus ad Massanum Episcopum.

Domino sancto meritisque beato fratri Massano episcopo Ysidorus Episcopus. Quod in epistolis uenerabilis fraternitas tua innotuit, uidelicet quod in canone Anquiritano c. XIX. legitur, post lapsum corporalem restaurandum honoris gradum post penitenciam, alibi uero legitur, post huiusmodi delictum nequaquam reparandum antiqui ordinis meritum: hec diuersitas hoc modo soluitur. Illos enim ad pristinos gradus redire canones precipiunt, quos penitenciae precessit satisfactio uel condigna peccatorum confessio. At contra hi, qui neque a uicio corruptionis emendantur, atque hoc ipsum carnale delictum, quod admittunt, uendicare quadam supersticiosa temeritate nituntur, nec gradum utique honoris, nec gratiam recipiunt communionis. Ergo ita est determinanda sentencia, ut necesse sit illos restaurari in loco honoris, qui per penitenciam reconciliationem merentur diuinae pietatis. Hi non inmerito consequuntur adeptae dignitatis statum, qui per emendationem penitenciae recepisse noscuntur remedium uitae. Id autem, ne forte magis sit ambiguum, diuinae auctoritatis sentencia confirmatur. Ezechiel quidem propheta sub tipo preuaricatricis Ierusalem ostendit, post penitenciae satisfactionem pristinum restaurari honorem: "Confundere," inquit, "o Iuda, et porta ignominiam tuam." Et post Paululum: "Et tu," inquit, "et filiae tuae reuertimini ad antiquitatem tuam". § 1. Quod dixit, "confundere," ostendit, post opus peccati debere quemquam erubescere, et post confessionem pro admissis sceleribus uerecundam frontem humo prostratam demergere, pro eo quod dignum confusione perpetrauit opus. Deinde precepit, ut post ignominiam id est deiectionem sui nominis siue dignitatis reuertatur ad suam antiquitatem. Ergo dum quisque post opus confusionis suae confunditur, atque ignominiam portans depositionem suam cum humilitate luget, reuocari secundum Prophetam ad priorem poterit statum. Item Iohannes euangelista Angelo Ephesi ecclesiae inter cetera quedam similia scribit: "Memor esto unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac; alioquin ueniam tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo". § 2. Ecce in quantum ualui concilii Anquiritani antiquam plane et plenam auctoritate sentenciam sacris testimoniis explanaui, ostendens, eum posse restaurari in proprio ordine, qui per penitenciae satisfactionem nouit propria delicta deflere. Qui uero nec luget que gessit, sed lugenda sine ullo pudore religionis uel timore diuini iudicii committit, nullo modo eum posse ad pristinum gradum restaurari cognoscas. § 3. In fine autem huius epistolae hoc adiciendum putaui, ut quotiescumque in gestis conciliorum discors sentencia inuenitur, illius concilii magis teneatur sentencia, cuius antiquior et potior extat auctoritas.

D. 50 d.p.c. 28

Quicumque igitur pro criminibus suis digne Deo penitenciam obtulerint, auctoritate Gregorii et Ieronimi et Augustini et Ysidori gradum pristinae dignitatis recipere possunt. Qui autem non odio criminis, sed timore uilitatis uel ambitione honoris falsas Deo penitencias offerunt, in pristini honoris gradum reparari minime poterunt. Sed obicitur illud Hormisdae Papae, qui scribit omnibus Episcopis per uniuersas prouincias:

D. 50 c. 29 · Diaconus aut presbiter in adulterio deprehensi reparari non possunt

Si quis diaconus aut presbiter post acceptam benedictionem Leuiticam cum uxore sua incontinens inuenitur, ab offitio suo abiciatur. § 1. Ecce manifeste constat, quia secundum titulos antiquorum Patrum sancto Spiritu suggerente conscriptos, et secundum sentencias CCCXVIII. episcoporum, (quas etiam Gallicani canones continere uidentur), clerici in adulterio deprehensi, aut ipsi confessi, aut ab aliis conuicti, ad honorem redire non possunt. Quia forte non desunt, quibus pro nimia pietate suprascripta sanctorum Patrum seueritas minime placeat, sciant, se CCCXVIII. episcoporum, qui et reliquos canones statuerunt, sentencias reprehendere uel dampnare. Sed forte maior est in illis pietas, quam in supradictis CCCXVIII. episcopis? maior est in illis misericordia, quam in S. Iohanne Papa? maior karitas, quam in reliquis sanctis sacerdotibus, qui hoc exemplo remedia ecclesiarum suis diffinicionibus deliberauerunt? Et ideo aut prona uoluntate preceptis illorum consentiant, aut omnibus illis contrarios se et inimicos esse cognoscant. Que est ista iusticiae inimica bonitas, palpare criminosos, et uulnera eorum usque ad diem iudicii incurata seruare? § 2. Quod si eos durissimam penitenciam per plures annos uideremus agere, tunc nos et saluti eorum possemus consulere, et statuta canonum deberemus temperare. Cum uero in aliquibus nec compunctio humilitatis, nec instancia orandi apareat, nec beatum Dauid imitentur, qui dicit: "Lauabo per singulas noctes lectum meum; lacrimis meis stratum meum rigabo;" et illud: "Cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam;" nec eos ieiuniis uel lectionibus uacare uideamus, possumus agnoscere, si ad pristinos gradus uel honores redirent, cum quanta negligentia et cum quanto torpore et inimica suae animae securitate permanerent, credentes, quod sic eis non acta digna penitencia dimiserit Deus, quomodo sacerdotes indulsisse uidentur. Vere dico, quia illi ipsi, quibus cum periculosa et falsa misericordia indulgere uidemur, cum ante tribunal Christi pro tantis peccatis dampnandi aduenerint, contra nos causam dicturi sunt, dicentes, quod dum aut asperitatem linguae eorum expauimus, aut falsa blandimenta et periculosas adulationes ipsorum libenter accepimus, in eisdem peccatis permanere eis inutiliter indulgemus, aut ipsa peccata augere permittimus, non recordantes illud, quod in ueteri testamento scriptum est: quia uno peccante contra omnes ira Dei deseuit.

D. 50 c. 30 · Difficile est post lapsum ad pristinum gradum redire · Item Ieronimus.

Quicumque dignitatem diuini gradus non custodiunt, contenti fiant animam saluare. Reuerti enim in pristinum gradum difficile est.

D. 50 c. 31 · Lapsus post penitenciam altario tantummodo ministret · Item Basilius.

Qui sub gradu ceciderit post penitenciam, contentus fiat baptizare, communionem infirmis dare, et altario ministrare tantummodo.

D. 50 c. 32 · De sacerdotibus, diaconibus et laicis, qui idolis thurificant · Item ex Concilio Ancirano. [c. 1. et seqq.]

Presbiteros, qui immolauerunt, et postea certamen iterum inierunt, si ex fide luctati sunt, et non ex compacto ad ostentacionem ut offerrentur ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae retinere, offerre autem illis et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus offitiis fungi non liceat. § 1. Diacones similiter, qui immolauerunt, postea uero iterum reluctati sunt, alias quidem honorem habere oportet; cessare autem debent ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem, nec calicem offerant, nec pronuncient, nisi forte aliqui episcoporum conscii laboris eorum et humilitatis et mansuetudinis, uoluerint eis aliquid amplius tribuere uel adhibere. Penes ipsos ergo de his erit potestas. § 2. Qui autem fugientes comprehensi sunt, uel a domesticis traditi, uel ademptis facultatibus sustinuere tormenta, aut in custodia trusi proclamauerunt se Christianos esse, et eousque astricti sunt, ut manus eorum comprehendentes uiolenter adtraherent et funestis sacrificiis admouerent, ut aliquid polluti cibi per necessitatem sumere cogerentur, in omni deiectione et habitu et humilitate uitae confitentes, hos uelud extra delictum constitutos a communionis gratia non prohiberi decernimus. § 3. Si uero prohibiti sunt ab aliquibus propter ampliorem cautelam, uel propter quorundam ignorantiam, statim, recipiantur. § 4. Hoc autem similiter et de clericis et de laicis ceteris obseruare conuenit. § 5. Perquisitum est autem et illud, si possunt etiam laici, qui in has necessitatis angustias inciderunt ad clericatus ordinem promoueri. Placuit ergo et hos tamquam qui nichil peccauerint, si precedens eorum uita probauerit, ad hoc offitium prouehi. § 6. De his autem, qui negauerunt preter necessitatem, aut preter ablationem facultatum, aut preter periculum, uel aliquid huiuscemodi (quod factum est sub tirannide Licinii), placuit sinodo, quamuis humanitate probentur indigni, tamen eis beneuolentiam commodari.

D. 50 d.p.c. 32

Sed illud Hormisdae Papae desidiosos et negligentes, non uere penitentes reparari prohibet. § 1. Illud autem Ieronimi fatetur hoc esse difficile, non inpossibile. § 2. Basilius autem circa delinquentes rigorem iusticiae seruandum ostendit, quem circa penitentes alii relaxandum misericorditer affirmant. § 3. Possunt et aliter distingui premissae auctoritates. Quorum crimina manifesta sunt ante uel post ordinationem, a sacris ordinibus deiciendi sunt; quorum autem peccata occulta sunt et secreta satisfactione secundum sacerdotis edictum purgata, in propriis ordinibus remanere possunt. Unde Nicolaus Papa Carolo Archiepiscopo, et eius suffraganeis:

D. 50 c. 33 · Non potest restitui in sacerdotem, cuius fuerit manifestum crimen

Sacerdotes, si in fornicationis laqueum ceciderint, et criminis manifestus siue ostensus fuerit actus, sacerdocii non possunt habere honorem secundum canonicae institucionis auctoritatem.

D. 50 c. 34 · Qui sint reparandi post lapsum, uel qui non · Item Rabanus Archiepiscopus scribit ad Heribaldum:

De his uero uisum nobis est scribendum esse, qui sacros ordines habent et ante uel post ordinationem contaminatos in capitalibus criminibus se esse profitentur. In quibus, ut mihi uidetur, hec distancia esse debet, ut hi, qui deprehensi uel capti fuerint publice in periurio, furto atque fornicatione et ceteris huiusmodi criminibus, secundum sacrorum canonum instituta a proprio gradu decidant, quia scandalum est populo Dei tales personas superpositas habere, quas ultra modum uitiosas esse constat. Nempe inde detrahunt homines sacrificio Dei (sicut quondam, filiis Hely peccantibus fecisse leguntur, et rebelles hinc atque contrarii existentes eorum prauis exemplis cotidie peiores fiunt. Qui autem de predictis peccatis absconse a se admissis per occultam confessionem coram angelis Dei, presente etiam sacerdote, qui eis indicturus est penitenciam, confitentur, et semetipsos grauiter deliquisse queruntur, si se per ieiunia et elemosinas uigiliasque et sacras orationes purgare certauerint, his etiam gradu seruato spes ueniae de misericordia Dei promittenda est.

D. 50 d.p.c. 34

De lapsis etiam in heresim hoc obseruandum est, ut ante sentenciam concilii nullus eis communicet. Unde Ciprianus Papa Antoniano inter cetera: [lib. IV. epist. 2.]

D. 50 c. 35 · A communione abstineat, qui lapsis ante restitutionem communicat

De eo tamen, quod statuendum esset circa causam lapsorum, distuli, ut cum quies et tranquillitas data esset, et episcopos in unum conuenire indulgentia diuina permitteret, tunc communicato et librato de omnium collatione consilio statuerem quid fieri oporteret. Si quis uero ante consilium nostrum et ante sentenciam de omnium consilio statutam temere lapsis communicare uoluisset, ipse a communione abstineret.

D. 50 d.p.c. 35

Quod uero supra de homicidiis statutum legitur, intelligendum est, quando facultas datur effugiendi, nec necessitate clauduntur obsidionis. Ceterum, cum necessitate angustati effugere non possunt, si tunc homicidium admiserint, purgati per penitenciam et offitio, et communioni reddentur. Unde in Ilerdensi Concilio [cap. 1.] legitur:

D. 50 c. 36 · Clerici in obsidionibus positi necessitate si sanguinem fuderunt, post duorum annorum penitenciam offitio et communioni restituantur

De his clericis, qui in obsessionibus positi necessitate fuerint, id statutum est, ut qui altario ministrant et Christi corpus et sanguinem tradunt, uel uasa sacro offitio deputata contrectant, ut ab omni humano sanguine etiam hostili se abstineant. Quod si in hoc inciderint, tam offitio quam communione corporis Domini duobus annis priuentur, ita ut duobus annis uigiliis, ieiuniis, orationibus et elemosinis pro uiribus, quas Dominus donauerit, expientur; et ita demum offitio uel communioni reddantur, ea tamen ratione, ne ulterius ad offitia potiora promoueantur. Quod si in diffinito tempore negligentiores circa salutem suam extiterint, protelandi ipsius penitenciae tempus in potestate maneat sacerdotis.

D. 50 d.p.c. 36

Casu quoque si clericus homicidium fecerit, in proprio gradu ex dispensatione remanere permittitur. Unde Urbanus II. scribit Guarnerio Merseburgensi Episcopo:

D. 50 c. 37 · Qui casu homicidium facit, ex dispensatione in suo ordine permaneat

Clerico iaciente lapidem puer interemptus dicitur. Nos pro amore tuo in suo ordine eum permanere permittimus, ut tamen semper in penitencia et timore permaneat.

D. 50 c. 38 · De eodem · Item Stephanus V. Sichiberto Corsicae Episcopo.

Quia te quasi obnoxium iudicas, eo quod a Sarracenis captus homines interfecisse uideris, bene facis. Sed quoniam non tua sponte id fecisse cognosceris inde canonice nullo modo iudicaris.

D. 50 d.p.c. 38

Si uero ira conmotus aliquem presbiter interfecerit, etsi animum occidendi non habuerit, perpetuo tamen depositus erit. Unde Nicolaus Papa scribit Osbaldo Corepiscopo Quadrantino:

D. 50 c. 39 · Perpetuo careat offitio presbiter, qui ira conmotus, licet extra animum, aliquem interfecerit

Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo, sibi canonicum sociare numerum collegarum, id est sex ex uicinis prouinciis fratres et coepiscopos suos, quibus tecum iunctis et decernentibus diligenter inuestigare et omni annisu scrutari procurate, quatenus inuenire ualeatis, utrum percussione iam nominati presbiteri, an ceruicis fractione idem diaconus, ut fertur, extinctus est. Et siquidem a sepe fato presbitero non ad mortem percussus est, sed ex equo cadens ceruice fracta interiit, secundum arbitrium uestrum pro percussione incaute agenti presbitero penitenciam competentem indicite et aliquanto tempore a missarum solempniis suspendatur, denuo post hec ad sacerdotale rediturus offitium. Quod si ueraciter qualicumque percussione presbiteri ille mortuus fuerit diaconus, nulla hunc ratione ministrare more sacerdotis decernimus, quoniam, etsi uoluntatem occidendi non habuit, furor tamen et indignacio, ex quibus motio illa mortifera prodiit, in omnibus, et precipue in Dei ministris, multipliciter inhibetur atque dampnatur. Verum si presbiter adeo uestro studio obnoxius forte claruerit, precipimus, ut tale beneficium sibi ecclesiae suae concedatur, quo et ipse et sui sufficiens possint habere suae sustentacionis solatium.

D. 50 c. 40 · De eodem · Item ex Concilio Maticensi c. 6.

Qui uero odii meditatione uel propter cupiditatem Iudeum uel paganum occiderit, quia imaginem Dei et spem futurae conuersionis exterminat, quadraginta dies in pane et aqua peniteat.]

D. 50 c. 41 · De eodem

Si quis homicidium fecerit, si episcopus est, XV. annos peniteat, et deponatur; cunctos quoque dies uitae suae peregrinando finiat. Presbiter XII. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua, et deponatur superioris sentencia. Diaconus X. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua. Clericus et laicus VII. annis peniteat, tres ex his in pane et aqua, et ad gradum cuiuslibet sacerdocii accedere non presumat.] homicidium faciunt.

D. 50 c. 42 · Quinquennio a communione abstineant, qui casu · Item ex Concilio Neocesariensi.

Eos uero, qui non uoluntate, sed casu homicidium fecerint, prior quidem regula post septem tantum annorum penitenciam communioni sociauit secundum gradus constitutos; hec uero humana diffinicio quinquennii tempus tribuit. que uoluntate uel casu ancillam suam interfecerit.

D. 50 c. 43 · Quibus temporum spaciis a communione abstineat · Item ex Concilio Eliberitano. [c. 4.]

Si qua femina furore zeli accensa flagellis uerberauerit ancillam suam, ita ut infra tertium diem animam cum cruciatu emittat, eo quod incertum sit, uoluntate, an casu occiderit: si uoluntate, post septem annos, si casu, post quinque annorum tempora (acta legitima penitencia) ad communionem placuit admitti. Quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.

D. 50 c. 44 · De his, quis sponte homicidium uel casu faciunt · Item ex Concilio Martini Papae.

Si quis uoluntarie homicidium fecerit, ad ianuam ecclesiae catholicae semper iaceat, et communionem in exitu uitae suae recipiat. Si autem non uoluntate, sed casu homicidium aliquod fecerit, prior canon septem annis agere penitenciam iussit, secundus canon quinque mandauit.

D. 50 c. 45 · Item Digestis titulo de furtis. [I. Qui saccum.]

Qui saccum habentem pecuniam subripuit, furti etiam sacci nomine tenetur, quamuis non sit ei animus sacci subripiendi.

D. 50 c. 46 · Contra animum, non opus puniri, libro IX. Codicis titulo ad legem Corneliam de sicariis [l. 5.] exemplo sacrarum litterarum Diocletiani et Maximiani colligitur:

Eum, qui asseuerat homicidium se non uoluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio prebita uideatur, si hoc ita est, neque super hoc ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id, quod annotacione nostra conprehensum est, uolumus liberari.

D. 50 c. 47 · Item Imperator Antoninus. [C. ad leg.]

Cornel. de sicar. l. 1.] Frater uester rectius fecerit, si se presidi prouinciae obtulerit, qui, si probauerit, non occidendi animo hominem a se esse percussum, remissa homicidii pena secundum militarem disciplinam sentenciam proferet. Crimen enim contrahitur, si et uoluntas nocendi intercedat. Ceterum ea, que ex inprouiso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae inputantur.] Hinc etiam Pelagius Papa:

D. 50 c. 48 · De eodem

Quantum dicit iste Placidus, anno preterito dictum est de uxore ipsius, quia subito inter caballos inuenta et dum traherentur caballi, collisa est illa, et abortum fecit. Quod si ita est, forte si caballos alienos tulit, inde est culpabilis. Nam de muliere, que casu inter caballos confracta est, ubi uoluntas illius non agnoscitur perniciosa fuisse, non potest nec debet addici per leges.

D. 50 c. 49 · De eodem · Item Nicolaus Papa.

Hii, qui arborem incidere uidentur, si contigerit, ut cadens arbor occiderit hominem, inculpabiles sunt atque innoxii, quia nec uoluntate eorum, nec desiderio homicidium perpetratum est. Si uero aliqua eorum culpa uel neglectu morientis hominis interitus cognoscitur aduenisse, abiciendi sunt a gradu, et in sacro ordine nullatenus suscipiendi.

D. 50 c. 50 · De eodem · Item ex Concilio Guarmatiensi.

Sepe contingit, dum quis operi necessario insistens arborem inciderit, ut aliquis subtus ipsam ueniens deprimatur. Et iccirco, si uoluntate uel negligentia incidentis arborem factum est, ut homicida penitenciae debet omnino submitti. Quod si non uoto, sed incuria illius, non hoc eum sentencia contingit. Si enim dum ille operi necessario fortassis incumberet, iste insperatus occurrit sub arbore et sub ipsa oppressus est, incisor arboris non tenetur pro homicida.

D. 50 c. 51 · De eodem · Item ex Concilio Triburiensi. [cap. 36. Sed ibi copiosius.]

Si duo fratres in silua arbores succiderint, et appropinquante casura unius arboris frater fratri dixerit, caue, et ille fugiens in pressuram arboris inciderit, et mortuus fuerit, uiuens frater innocens de sanguine germani diiudicetur.

D. 50 d.p.c. 51

Premissis auctoritatibus, lapsis permittitur, ut post penitenciam in suis ordinibus reparari ualeant; ad maiorem autem conscendere post lapsum nulla eis auctoritate permittitur, immo penitus prohibetur. Unde in Ilerdensi Concilio [c. 5.] legitur: ad maiora conscendere.

D. 50 c. 52 · Lapsi in suis ordinibus reparari possunt, sed non

Hii, qui altario sancto deseruiunt, si subito flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis uel ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiori tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora offitia ulterius promoueri. [PALEA. § 1. Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi fuerint, et ueluti sues in uolutabris luti iacuerint, non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem nisi in exitu non percipiant.]

D. 50 d.p.c. 52

Sed exemplo B. Petri (qui postquam trinae negationis maculas confessione diluit amoris, non solum in gradu sui apostolatus remansit, uerum etiam in pastorem totius ecclesiae a Christo institui meruit,) probantur lapsi post dignam penitenciam non solum propria offitia retinere, sed etiam ad maiora posse conscendere. Quod autem B. Petrus post negationem pastor ecclesiae a Domino sit institutus, probatur auctoritate B. Gregorii, qui in omelia dominicae resurrectionis de eodem principe apostolorum scribit, dicens:

D. 50 c. 53 · Petrus post culpam negationis princeps apostolorum a Domino est institutus

Considerandum est nobis, cur omnipotens Deus eum, quem cunctae ecclesiae preferre disposuerat, ancillae uocem pertimescere et se ipsum negare permisit. Quod nimirum magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is, qui futurus erat pastor ecclesiae, in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri debuisset. Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc preposuit ceteris, ut ex sua infirmitate cognosceret, quam misericorditer aliena infirma tolleraret.

D. 50 c. 54 · Post negationem in fide et gradu Petrus profecit · Item Ambrosius in omelia L.

Fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse defleuit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit. Tamquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit, ut qui sibi ante infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum, et qui se interrogationis temptacione nutauerat, ceteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate deuotionis ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: "Tu es Petrus et cetera." Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tamquam saxum immobile totius operis Christiani compagem molemque contineat.

D. 50 d.p.c. 54

Item obicitur, penitentes ad sacros ordines promoueri non debent: non ergo lapsi post penitencia ad maiora pertingere possunt. Unde in Cartaginensi Concilio IV. [cap. 68. et 69.] legitur:

D. 50 c. 55 · Non ordinetur clericus ex penitentibus · Ex penitentibus, quamuis sit bonus, tamen clericus

non ordinetur. Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur a clero, quia se ordinationis tempore non prodidit fuisse penitentem. Si autem sciens episcopus ordinauerit talem, etiam ipse ab episcopatu suo ordinandi dumtaxat potestate priuetur. Simili sentenciae subiacebit episcopus, si sciens ordinauerit clericum, qui uiduam aut repudiatam uxorem habuerit, aut secundam. ingerens, sine spe promotionis in suo ordine permaneat.

D. 50 c. 56 · Bigamus, penitens, uiduae maritus, sacrae militiae se · Item Siricius Papa Himerio Episcopo. [epist. I. c. 15.]

Quicumque penitens, quicumque bigamus, quicumque uiduae maritus ad sacram miliciam indebite et incompetenter irrepserit, hac sibi condicione a nobis ueniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe promocionis in hoc quo inuenitur ordine perpetua stabilitate permaneat. per communionem penitenciae benedictionem accepit.

D. 50 c. 57 · Non prohibeatur a clero, qui pressus languore · Item ex Concilio Gerondensi. [c. 9.]

Is uero, qui egritudinis languore depressus penitenciae benedictionem, quam uiaticum dicimus, per communionem acceperit, postmodum reconualescens caput penitenciae in ecclesia non subdiderit publice, si prohibitis uiciis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum. recluditur, presbiter non ordinetur.

D. 50 c. 58 · Qui ad penitenciam agendam in monasterio · Item Hormisda Papa omnibus Episcopis per uniuersas prouincias.

Si ille, qui ultro petit penitenciam, quamuis eam perfecte agat, non potest episcopus aut presbiter ordinari, ita ut, etiamsi per ignoranciam ordinatus fuerit et postea conuincitur penitenciam accepisse, deiciatur: ille, qui inuitus ad penitenciam agendam mittitur in monasterio, (qui utique nichil aliud, quam penitens dicendus est), qua consciencia ad sacerdocium peruenire permittitur? Nemo mihi alia quelibet contra auctoritatem sedis apostolicae uel CCCXVIII. episcoporum, uel reliquorum canonum constituta obiciat; quia quicquid contra illorum diffinicionem (in quibus Spiritum sanctum credimus locutum) dictum fuerit, recipere non solum temerarium, sed etiam periculosum esse non dubito.

D. 50 c. 59 · Bigami, uel quilibet post penitenciam sacris non applicentur ministeriis · Item Gelasius Urbis Romae Episcopus omnibus Episcopis. [per Lucaniam, etc. cap. 5.]

Non confidat quisquam pontificum fas esse, digamos aut coniugia sortientes ab aliis derelicta, siue quoslibet post penitenciam, uel sine litteris, uel corpore uiciatos, uel condicionarios, aut curiae publicarumque rerum nexibus inplicatos, aut passim nulla temporis congruentis expectatione discussos, diuinis seruituros applicare ministeriis.

D. 50 c. 60 · Penitentes nec etiam clerici fieri possunt · Item Innocentius. [Agapito et ceteris, epist. VI.]

Canones apud Niceam constituti penitentes etiam ab infimis offitiis clericorum excludunt.

D. 50 d.p.c. 60

Hoc non de quibuslibet penitentibus intelligitur, sed de illis tantum, qui post penitenciam secularis militiae cingulum accipiunt. De quibus Innocentius Episcopus scribit Victorio Rotomagensi Episcopo. [epist. II. c. 2.]

D. 50 c. 61 · Non debet fieri clericus, qui post remissionem peccatorum miliciae cingulum habuit

Si quis post remissionem peccatorum cingulum miliciae secularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet.

D. 50 d.p.c. 61

Potest et aliter intelligi. Est quedam penitencia, que solempnis appellatur, que semel tantum in ecclesia conceditur, de qua Ambrosius ait: "Sicut unum est baptisma, ita unica est penitencia." Item: "Non est secundus locus penitenciae." Item: "Reperiantur quam plurimi, qui sepius agendam penitenciam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si uere penitenciam agerent, numquam iterandam postea putarent."

D. 50 c. 62 · Item Augustinus ad Macedonium. [epist. LIV.]

Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus humillimae penitenciae semel tantum in ecclesia concedatur, ne medicina nimis utilis minus uilis haberetur, tamen cotidie peccantibus numquam per penitenciam uenia negatur.

D. 50 d.p.c. 62

Hec autem penitencia quomodo inponenda sit in Agatensi Concilio legitur, in quo sic statutum est: [c. 15.]

D. 50 c. 63 · Quomodo penitentes ad penitenciam accedant

Penitentes tempore, quo penitenciam petunt, inpositionem manuum et cilicium super capita a sacerdote (sicut ubique statutum est) consequantur. Si autem comas non deposuerint, aut uestimenta non mutauerint, abiciantur et nisi digne penituerint, non recipiantur. Iuuenibus etiam penitencia propter etatis fragilitatem non facile committenda est. Viaticum tamen omnibus in morte positis non est negandum.

D. 50 c. 64 · Que sint obseruandas in solempni penitencia · Item ex eodem.

In capite quadragesimae omnes penitentes, qui publicam suscipiunt aut susceperunt penitenciam, ante fores ecclesiae se representent episcopo ciuitatis, sacco induti, nudis pedibus, uultibus in terram demissis reos se esse ipso habitu et uultu protestantes. Ibi adesse debent decani, id est archipresbiteri parrochiarum et presbiteri penitencium, qui eorum conuersationem diligenter inspicere debent, et secundum modum culpae penitenciam per prefatos gradus iniungere. Post hec eos in ecclesiam introducat, et cum omni clero septem penitenciae psalmos in terram prostratus cum lacrimis pro eorum absolutione decantet; tunc resurgens ab oratione, iuxta quod canones iubent, manus eis inponat, aquam benedictam super eos spargat, cinerem prius mittat, deinde cilicio capita eorum operiat, et cum gemitu et crebris suspiriis denunciet eis, quod sicut Adam proiectus est de paradiso, ita et ipsi pro peccatis ab ecclesia abiciuntur; postea iubeat ministris, ut eos extra ianuam ecclesiae expellant, clerus uero prosequatur eos cum responsorio: "In sudore uultus tui uesceris pane tuo, etc." ut, uidentes sanctam ecclesiam pro facinoribus suis tremefactam atque commotam, non paruipendant penitenciam. In sacra autem Domini cena rursus ab eorum decanis et eorum presbiteris ecclesiae liminibus represententur.

D. 50 d.p.c. 64

Hanc penitenciam nulli umquam clericorum agere conceditur, atque ideo huiuscemodi penitentes ad clerum admitti prohibentur. Unde in Cartaginensi Concilio V. [cap. 11.] statutum legitur:

D. 50 c. 65 · Clericis non inponatur manus tamquam penitentibus

Confirmandum est, ut, si quando presbiteri uel diaconi in aliqua grauiori culpa conuicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit remoueri, non eis manus tamquam penitentibus uel tamquam fidelibus laicis inponatur, neque umquam permittendum est, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoueantur.

D. 50 c. 66 · Nec clerico penitenciam agere, nec penitenti ad clericatum accedere permittitur · Item Siricius Papa: [Himerio, epist. I. c. 14.]

Illud quoque nos par fuit prouidere, ut sicut penitenciam agere nulli umquam conceditur clericorum, ita post penitudinem ac reconciliationem cuiquam laicorum non liceat honorem clericatus adipisci, quoniam quamuis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint uasa uiciorum.

D. 50 c. 67 · Presbiteris et diaconibus tamquam penitentibus manus inponi non debent · Item Leo Papa. [Rustico Narbonensi, epist. XC. cap. 2.]

Alienum est a consuetudine ecclesiastica, ut qui in presbiterali honore aut diaconii gradu fuerint consecrati, hi pro crimine aliquo suo per manus inpositionem remedium accipiant penitendi; quod sine dubio ex apostolica tradicione descendit, secundum quod scriptum est: "Sacerdos si peccauerit, quis orabit pro illo?" Unde huiusmodi lapsis ad promerendam misericordiam Dei priuata est expetenda secessio, ubi illis, si satisfactio fuerit digna, sit etiam fructuosa.

D. 50 d.p.c. 67

Probantur etiam auctoritate Tolletani Concilii huiuscemodi penitentes ad clerum non admittendi, in quo [c. 2.] sic statutum est:

D. 50 c. 68 · Causa necessitatis ad clerum penitentes admittantur

Placuit, ut penitentes non admittantur ad clerum, nisi tantum si necessitas aut usus exegerit; tunc deputentur inter hostiarios uel inter lectores, ita ut apostolum uel euangelium non legant. § 1. Si qui autem ordinati sunt in diacones, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non inponant nec sacra contingant. § 2. Cum uero penitentem dicimus, qui post baptisma aut pro homicidio, aut pro diuersis criminibus grauissimisque peccatis publicam penitenciam gerens sub cilicio diuino fuerit reconciliatus altario.

D. 50 d.p.c. 68

Apostatae quoque ad clericatus offitium admitti non debent. Unde in Concilio Arelatensi II.: [cap. 25.]

D. 50 c. 69 · Ad clericatus offitium non admittantur apostatae

Hii, qui post sanctam religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt, et postmodum penitenciae remedia non requirunt, sine penitencia communionem penitus non accipiant. Quos etiam iubemus ad clericatus offitium non admitti. Et quicumque ille sit, post penitenciam habitum secularem accipere non presumat. Quod si presumpserit, ab ecclesia alienus habeatur.