IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 49Distinctio XLIX

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 49 d.a.c. 1

Ecce a quibus uiciis debeant esse immunes qui in episcopum sunt ordinandi. Qui enim intercessores pro populo ad Deum parantur necesse est ut eius gratiam bene uiuendo mereantur. Ut enim ait Gregorius in Pastorali. § 1. "Sollicite formidandum est, ne, qui placare posse iram Dei creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus quia is, qui displicet, cum ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. Qui ergo desideriis terrenis astringitur, caueat, ne districti iram iudicis grauius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Sollerter ergo se quisque metiatur, nec locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se uicium dampnabiliter regnat; nec is, quem crimen deprauat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum."

D. 49 c. 1 · Qui uiciis maculatus est sacrificium Deo offerre non debet · Hinc etenim superna uoce ad Moysen dicitur in

Leuitico: "Loquere ad Aaron: homo de semine tuo per familias, qui habuerit maculam, non offerat panem Deo suo, nec accedat ad ministerium eius." Ubi et repente subiungitur; "Si cecus fuerit, si claudus, si uel paruo uel grandi uel torto naso, si fracto pede, si mancus, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore, uel ponderosus." § 1. Cecus quippe est, qui supernae lumen contemplationis ignorat, qui presentis uitae tenebris pressus, dum lucem uenturam nequaquam diligendo conspicit, quo gressus operis porrigat nescit. Hinc etenim prophetante Anna dicitur in libro Regum: "Pedes sanctorum suorum seruabit, et impii in tenebris conticescent." § 2. Claudus uero est, qui quidem quo pergere debeat aspicit, sed per infirmitatem mentis uitae uiam perfecte non ualet tenere quam uidet; quia uidelicet quis ad uirtutis statum dum fluxa consuetudine non erigitur, quo desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequitur. Hinc etenim Paulus dicit ad Ebreos: "Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus uestris, ut non claudicans erret, magis autem sanetur". § 3. Paruo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam uirtutes eligimus, delicta reprobamus. Unde et in laude sponsae dicitur in canticis canticorum: "Nasus tuus sicut turris, que est in Libano," quia nimirum sancta ecclesia que ex causis singulis temptamenta prodeant per discretionem conspicit, et uentura uiciorum bella ex alto deprehendit. Sed sunt nonnulli, qui, dum estimari hebetes nolunt, sepe se in quibusdam inquisitionibus plus quam necesse est exercentes ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: "uel grandi uel torto naso." Nasus etenim grandis et tortus est discretionis subtilitas inmoderata, que, dum plus quam decet excreuerit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. § 4. Fracto autem pede uel manu est, qui uiam Domini pergere omnino non ualet, atque a bonis actibus funditus exors uacat, quatenus hec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus existat. § 5. Gibbus uero est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne umquam ad superna respiciat, sed solis his, que in infimis calcantur, intendat, quid et si quando aliquid ex bono patriae celestis audierit ad hoc, nimirum peruersae consuetudinis pondere pregrauatus, cordis faciem non attollit, qui cogitationis statum erigere non ualet, quem terrenae usus sollicitudinis curuum tenet. Ex horum quippe specie Psalmista dicit in Psalmo XXXVII.: "Incuruatus sum et humiliatus sum usquequaque." Quorum culpam quoque per semetipsam ueritas reprobans ait in Luca: "Semen autem, quod in spinis cecidit, hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et diuiciis et uoluptatibus uitae euntes suffocantur, et non referunt fructum." § 6. Lippus uero est, cuius quidem ingenium ad cognitionem ueritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluenti infirmantes palpebrae grossescunt, quorum quia infusione crebra atteritur, etiam acies pupillae uitiatur. Et sunt nonnulli, quorum sensum carnalis uitae operatio sauciat, qui uidere recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu prauorum actuum caligant. Lippus itaque est, cuius sensum natura exacuit, sed conuersationis prauitas confundit, cui bene per Angelum dicitur in Apocalypsi: "Colirio inunge oculos tuos, ut uideas." Colirio quippe oculos ut uideamus inungimus, cum ad cognoscendam ueri luminis claritatem intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adiuuamus. § 7. Albuginem uero habet in oculo, qui ueritatis lucem uidere non sinitur, quia arrogantia sapientiae seu iusticiae cecatur. Pupilla namque oculi nigra uidet, albuginem, tollerans nichil uidet, quia uidelicet sensus humanae cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit, cognitionem intimae claritatis apprehendit. Si autem candorem sibi iusticiae seu sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit, et eo claritatem ueri luminis nequaquam penetrat, quo se apud se per arrogantiam exaltat, sicut de quibusdam dicitur ad Romanos: "Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt." § 8. Iugem uero habet scabiem, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur. In scabie etenim feruor uiscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis temptatio usque ad operationem prosilit, nimirum feruor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit, et foris iam corpus sauciat, quia dum in cogitatione uoluptas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus curabat abstergere, cum dicebat ad Corinthios: "Temptatio non apprehendat uos, nisi humana," ac si aperte diceret: Humanum quidem est in corde temptationem perpeti, demoniacum uero est temptationis certamine et operatione superari. § 9. Impetiginem quoque habet in corpore quisquis auaricia uastatur in mente, que si in paruis non compescitur, nimirum sine mensura dilatatur. Inpetigo quippe sine dolore corpus occupat et absque occupati tedio excrescens membrorum decorem fedat, quia et auaritia capti animum, dum quasi delectat, exulcerat, dum adipiscenda queque cogitationi obicit, ad inimicicias accendit, et dolorem in uulnere non facit, quia estuanti animo ex culpa habundantiam promittit. Sed decor membrorum perditur, quia aliarum quoque uirtutum per hanc pulcritudo deprauatur, et quasi totum corpus exasperat, quia per uniuersa animum subplantat, Paulo adtestante, qui ait ad Timotheum: "Radix omnium malorum est cupiditas." § 10. Ponderosus uero est, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hac cogitacione continua sine moderamine grauatur in mente; qui nequaquam quidem usque ad opus nefarium rapitur, sed eius animus uoluptate luxuriae sine ullo repugnationis stimulo delectatur. Vicium quippe est ponderis, cum humor uiscerum ad uirilia labitur, que profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitacionibus ad lasciuiam defluens, pondus turpitudinis gestat in corde; et quamuis praua non exerceat opera, ab his tamen non eleuatur mente, nec ad usum boni operis in aperto ualet assurgere, quia grauat hunc in abditis pondus turpe. § 11. Quisquis ergo quolibet horum uitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto aliena delicta ualeat diluere is, quem adhuc propria deuastant. § 12. Quia igitur paucis ad pastorale magisterium dignus qualiter ueniat, atque indignus hoc qualiter pertimescat, ostendimus, nunc is, qui ad illud digne peruenerit, in eo qualiter uiuere debeat, demonstremus.

D. 49 c. 2 · Indoctus, terrena lucra quaerens, uitiosus ordinari non debet · Item Ieronimus super Malachiam. [ad c. 1. u. 7. 8.]

Sacerdotes nomen Domini despiciunt, et, quantum ad se, panem pollutum offerunt, qui ad altare indigne accedunt, quique dato munere sacerdotium presumunt. Panem quoque polluit, qui doctrinam Domini in populo male dispertit, et qui honorat potentem et despicit pauperem. Et infra: § 1. "Si offeratis cecum ad immolandum, nonne malum est?" etc. Superius accusati de panibus nunc accusantur de uictimis. Cecum animal offert, qui ordinat indoctum in loco docti, magistrumque facit, qui uix discipulus esse poterat. Claudum offert, qui lucra terrena querentem locat, utpote pedem in diuersa ponentem, unum in diuinis, alterum in carnalibus, cui potest inferri illud de libro Regum: "Usquequo claudicas in duas partes?" Languidum offert, qui uitiosum pro religioso habet, quique tardum et pigrum probat pacientem, dicens illum negligentiae redarguendum. Indignum est enim dare Deo quod dedignatur homo.