IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 39Distinctio XXXIX

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 39 d.a.c. 1

Ecce plenarie monstratum est, quod sacerdotes oportet litterarum tam sacrarum quam secularium esse peritos. Nunc queritur, an secularium negotiorum oporteat eos habere peritiam? Hanc prelatis esse necessariam, multis rationibus probatur. Debent namque prelati subditis non solum spiritualia, sed etiam carnalia subsidia ministrare, exemplo Christi, qui turbas sequentes non solum uerbo docebat, sed etiam uirtute sanabat et corporalibus alimentis reficiebat. Ut autem prelati hec omnia plene perficere possint, secularium negotiorum oportet eos habere sollertiam, ut eorum cautela et ecclesiae seruentur indempnes, et cuique necessaria pro suo modo subministrentur. Unde quidam in episcopum electus a B. Gregorio pro sua simplicitate repellitur, ne eius occasione res ecclesiae dilapidarentur. Unde idem scribit nobilibus ciuibus Neapolim: [lib. VIII. epist. 40.]

D. 39 c. 1 · Secularium negotiorum inperiti non sunt in episcopos ordinandi

Petrus diaconus, quem a uobis electum asseritis, omnino (ut dicitur) simplex est, et nostis, quia hoc tempore talis in regiminis debet arce constitui, qui non solum de salute animarum, uerum etiam de extrinseca utilitate et cautela sciat esse solicitus.