D. 38Distinctio XXXVIII
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 38 d.a.c. 1
¶Cum itaque uoluntaria ignorantia omnibus sit noxia sacerdotibus est periculosa. Unde in Tolletano Concilio [IV., cap. 24.] legitur:
D. 38 c. 1 · Sacerdotibus maxime ignorantia est uitanda
¶Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus Dei uitanda est, qui docendi offitium in populo Dei susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas admonentur, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: "Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae," et: "semper permane in his." Sciant ergo sacerdotes scripturas sacras et canones, et omne opus eorum in predicatione et doctrina consistat, atque edificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.
D. 38 c. 2 · Offitialem libellum ab episcopo accipiant presbiteri, cum ordinantur · Item ex eodem. [Toletano IV. c. 25.]
¶Quando presbiteri in parrochiis ordinantur, libellum offitialem a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam in ipsis diuinis sacramentis offendant. Cum uero ad letanias uel ad concilium uenerint, rationem episcopo suo reddant, qualiter susceptum offitium celebrent, uel baptizent.
D. 38 c. 3 · Inscientia sacerdotum nec excusatione digna est nec uenia · Item Leo Episcopis Constantinopolitanis.
¶Si in laicis uidetur intolerabilis inscientia, quanto magis in his qui presunt, nec excusatione est digna, nec uenia?
D. 38 c. 4 · Canones non licet sacerdotibus ignorare · Item Celestinus omnibus orthodoxis Episcopis.
¶Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec quicquam facere, quod possit Patrum regulis obuiare. Que enim a nobis res digna seruabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliorum libitu licentia populis permissa frangatur?
D. 38 c. 5 · Que sacerdotibus necessaria sunt ad discendum · Item ex dictis S. Augustini.
¶Que ipsis sacerdotibus necessaria sunt ad discendum, id est sacramentorum liber, lectionarius, antiphonarius baptisterium, computus, canones penitentiales, psalterium, omeliae per circulum anni dominicis diebus et singulis festiuitatibus aptae. Ex quibus omnibus si unum defuerit, sacerdotis nomen uix in eo constabit, quia ualde periculosae sunt euangelicae minae, quibus dicitur: "Si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadunt."
D. 38 c. 6 · Que oportet scire eum, qui episcopus est ordinandus · Item ex VII. Sinodo. [cap. 2.]
¶Omnes psallentes repromittimus Deo: "In iustificationibus tuis meditabor, non obliuiscar sermones tuos." Quod omnes quidem Christianos obseruare saluberrimum est, sed precipue hos, qui ecclesiasticam consecuti sunt dignitatem. Unde diffinimus omnem, qui ad episcopatus prouehendus est gradum, modis omnibus psalterium nosse, ut ex hoc etiam omnis clerus, qui sub eo fuerit, ita moneatur et inbuatur. Inquiratur autem diligenter a metropolitano, si in promtu habeat legere scrutabiliter et non transitorie tam sacros canones et sanctum euangelium, quam diuini Apostoli librum et omnem diuinam scripturam atque secundum mandata conuersari, et docere populum sibi commissum. Substantia enim summi sacerdotii nostri sunt eloquia diuinitus tradita, id est uera diuinarum scripturarum disciplina, quemadmodum magnus perhibet Dionisius. Quod si disceptauerit, et ita libenter facere et docere minime spoponderit, nullatenus consecretur. Ait enim prophetice Deus: "Tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris michi."
D. 38 c. 7 · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 3.]
¶Placuit, ut ordinatis episcopis uel clericis prius ab ordinatoribus suis decreta conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse peniteat.
D. 38 c. 8 · Sacrae scripturae inherentes non obscurantur iniquitate mundana · Item Zepherinus Papa. [epist. I. ad Episcopos Siciliae]
¶Sicut stellas celi non extinguit nox, sic mentes fidelium inherentes firmamento sacrae scripturae non obscurat mundana iniquitas.
D. 38 c. 9 · Ignorantia scripturarum est ignorantia Christi · Item Ieronimus in Isaia.
¶Si iuxta apostolum Paulum Christus Dei uirtus est et Dei sapientia est, ignoratio scripturarum est ignoratio Christi.
D. 38 c. 10 · A Domino sciuntur, uel ignorantur, qui ea, que Dei sunt, sapiunt, uel ignorant · Item Gregorius in Moralibus.
¶Qui ea, que Dei sunt sapiunt, a Domino sapiuntur, et qui ea, que Dei sunt, nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo testante, qui ait: "Si quis ignorat, ignorabitur." Idem: Quicumque stultus est in culpa, sapiens erit in pena.
D. 38 c. 11 · Non qui aliquid nescit, sed qui putat se scire quod nescit, errare probatur · Item Augustinus. [in Enchiridio ad Laurentium, cap. 17.]
¶Quamuis errare quanta possumus cura cauendum sit, non solum in maioribus, uerum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non est tamen consequens, ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed si quis se existimet scire quod nescit. Pro uero quippe approbat falsum, quod erroris est proprium. Verumtamen in qua re quisque erret, interest plurimum. Nam in una eademque re et nescienti sciens, et erranti non errans recta ratione preponitur. In diuersis autem rebus, id est cum iste scit alia, ille alia, et iste utiliora, ille minus utilia uel etiam noxia: quis non in eis, que ille scit, ei preferat nescientem? Sunt enim quedam, que nescire melius est quam scire.
D. 38 d.p.c. 11
¶Sed licet per ignorantiam gramaticae artis aliquid uitiosum proferant episcopi uel presbiteri, non tamen ideo a scolasticis sunt despiciendi, quia morum uitia magis quam uerborum sunt precauenda. Unde Augustinus in libro de catezizandis rudibus: [c. 9.]
D. 38 c. 12 · Non contempnant scolastici ecclesiasticam simplicitatem
¶Sedulo monendi sunt scolastici ut humilitate induti Christiana, discant non contempnere quos cognouerint morum uitia quam uerborum amplius deuitare, sed cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeant, quam etiam preferre consueuerant. His enim maxime utile est nosse, ita esse preponendas uerbis sententias, ut preponitur animus corpori. Ex quo fit, ut ita malle debeant ueriores quam dissertiores audire sermones, sicut malle debent prudentiores quam formosiores habere amicos. Nouerint etiam, non esse uocem ad aures Dei, nisi animi affectum. Ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et ministros ecclesiae forte animaduerterint uel cum barbarismis et soloecismis Deum inuocare, uel eadem uerba, que pronunciant, non intelligere, perturbateque distinguere, non quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id, quod plane intelligit, dicat "Amen"; sed quia pie toleranda sunt ab eis, qui didicerint ut sono in foro, sic uoto in ecclesia benedici. Itaque forensis illa nonnumquam forte bona dictio numquam tamen benedictio dici potest.
D. 38 c. 13 · De eodem · Item Gregorius ad Leandrum Episcopum Hispalensem, in prefatione Moralium ad finem.
¶Indignum uehementer existimo, ut uerba celestis oraculi restringam sub regulis Donati.]
D. 38 c. 14 · Item Augustinus de uera religione, c. 49. et 50
¶Locutio diuinarum scripturarum secundum cuiusque linguae proprietatem accipienda est. Habet enim omnis lingua sua quedam propria genera locutionum, que cum in aliam linguam transferuntur, uidentur absurda.]
D. 38 c. 15 · Item Ieronimus ad Pammachium, epistola LII., cuius initium est: Christiani interdum pudoris est
¶Ecclesiastica interpretatio etiamsi habet eloquii uenustatem, dissimulare eam debet et fugere, ut non otiosis philosophorum scolis
D. 38 c. 16 · Episcopus propter obprobrium senectutis a paruulis et a minimis discere non erubescat · Item Clemens Papa. [epist. III.]
¶Nullus episcopus propter obprobrium senectutis uel nobilitatem generis a paruulis uel minimis eruditis, si quid forte est utilitatis aut salutis, inquirere negligat. Qui enim rebelliter uiuit, et discere atque bona agere recusat, magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur, et potius infidelis quam fidelis monstratur.