C. 8 q. 4Causa VIII, Quaestio IV
Abrir no leitor do IusCommune →C. 8 q. 4 d.a.c. 1
¶Quod autem ante clericis tempus sententiae ab episcopo suo discedere non liceat, probatur auctoritate Simaci Papae, dicentis:
C. 8 q. 4 c. 1 · Ante tempus sententiae non licet clericis ab episcopo suo discedere
¶Nonne directa sunt uerba canonum: "Qui clericorum ab episcopo suo ante tempus sententiae pro dubia suspicione discesserit, manifestam in eum manere censuram?" § 1. Lex enim ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum prius, quam sub luce obiecta constiterint exigit non relinqui.