IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 8 q. 3Causa VIII, Quaestio III

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 8 q. 3 d.a.c. 1

Quod autem symoniacus habendus non sit qui post electionem pro indempnitate ecclesiae iuramentum prestitit, facile probatur. Aliud est enim ante electionem iuramentum facere, uel se facturum pacisci ad hoc, ut eligatur: aliud est nulla precedenti conuentione post electionem huiuscemodi iuramentum offerre. Illud ab offitio tamquam munus inpensum deicit: hoc autem consecrando nullum inpedimentum generat. De priori casu scribit Pelagius Clero Catinensi:

C. 8 q. 3 c. 1 · Qui in episcopum eligitur de rebus ecclesiasticis aliquam securitatem nulli facit

Talia quidem iamdudum ad fratrem et coepiscopum nostrum Eucarpum de uisitatione Catinensis ecclesiae scripta direximus, ut in eis iudicium nostrum potuissetis agnoscere. Verumtamen, quia quosdam ibi non sana intentione, sed prauis studiis dissensiones suscitare uestra etiam relatione cognouimus, qui scientes se ad episcopatum nec etate, nec scientia, nec uitae meritis posse perduci, ad hoc tantummodo inquietare ecclesiam uolunt, ut sibi de his, que ex ipsa presumpta sunt, inpunitatem futurus promittat episcopus, et fiat rapinae securitas, episcopatus ambicio: hec etiam uos duximus conmonendos, ut decretum in Elpidium diaconum factum, et subscriptum ab omnibus, quos uestra relatio designauit, ad nos cum predicti uisitatoris epistola, et cum eodem diacono maturetis Deo propitiante perducere. Et post pauca: Cum hic filius noster, uir magnificus, Leo pretor uenisset, retulit nobis de singulis, que illic mota sunt, et quomodo prope uota totius ciuitatis in Elpidio diacone concordarent. Unde, quia de memorati uiri testimonio dubitare omnino non possumus, idcirco, Elpidium sicut dictum est, diaconem ad nos facite properare, nec expectetis ulterius, ut ammonitio ad eum debeat nostra destinari. Quem tamen per uestram dilectionem presenti iussione specialiter ammonemus, ne cui se aliquid dare uel daturum esse promittat, sed neque de ecclesiasticis preteritis causis aliquam securitatem cuiquam facere audeat siue promittere, aut quasi factus episcopus ea, que direpta sunt, permanere libere patiatur, sciens quod si tale aliquid fecerit uel fecit, nec a nobis omni permittitur ipsa ualere promissio, et cum iudicii nostri, quod de ipso habuimus, dampno pastoralis consecrationis ordinem promereri non poterit.

C. 8 q. 3 d.p.c. 1

De secundo uero casu in gestis Urbani II. legitur:

C. 8 q. 3 c. 2 · Post electionem pro indempnitate ecclesiae licet electo iuramentum prestare

Artaldus Arelatensis episcopus, Narbonensis ecclesiae suffraganeus, Romam consecrandus ad dominum Papam Urbanum uenit; suus quippe archiepiscopus eum consecrare nolebat, quoniam post electionem suam propter bona ecclesiae conseruanda canonicis iurauit. Consecratus itaque est a domino Papa Urbano, ante purgatus huiusmodi iuramento: "De iuramento, quod canonicis feci nostrae ecclesiae post electionem, nullam conuentionem ante ut eligerer feci. Narbonensis uero archiepiscopus nullius preter id criminis causa consecrationem nostram omisit, me sciente, neque michi criminis conscius sum, propter quod a sacerdotio me repellat."