C. 7 q. 2Causa VII, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →C. 7 q. 2 d.a.c. 1
¶Quod autem iste ualetudine recepta suam repetit cathedram, nulla auctoritate ratum habetur. Celebrationem uero sacrificiorum, si causa infirmitatis dimiserit, ualitudine recuperata exequi non prohibetur. Unde Alexander II. scribit Gebonardo Iuuauiensi Archiepiscopo:
C. 7 q. 2 c. 1 · De quodam presbitero, qui caduco morbo laborabat
¶In litteris tuis continebatur sic: Hic clericus ordinem habet presbiteri; sed quia caduco morbo laborat, et ipsi hoc in presentiarum agnouimus, non ausi fuimus sibi concedere ut offerret uel missam celebraret. Quia uero languor non in culpa est, super hac re auctoritatis nostrae decreto consulendum deliberauimus. Consulimus itaque, ut, si frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum celebratione omnimodis prohibeatur. Indecens enim est et periculosum, ut in consecratione eucharistiae morbo uictus epilentico cadat. Si uero Dei misericordia conualuerit, quandoquidem non culpa, sed infirmitas est in causa, eum sacrificare iam non interdicimus.
C. 7 q. 2 c. 2 · A regimine ecclesiae suspendatur qui in terram frequenter eliditur · Item Gelasius Papa Rustico et Fortunato Episcopo.
¶Nuper Foropopulensis ecclesiae clerici una cum Sabino et Pelagio laicis, propria suggestione reserarunt, presulem suum graui quadam necessitate uexari, cuius eum dicerent incursione frequenter elisum. Quod ne scandalum fidelibus uideretur ingerere, et ecclesiam Dei ubique positam hac offensione turbare, precipue cum eodem ipso uolente huc se perrexisse firmarent, ad dilectionem uestram scripta direximus, ut ecclesiae, cuius rector tali casu tenetur astrictus, uisitationem congruam redderetis. Verum, quia nunc idem ipse uenit huc pontifex, falsaque omnia de se iactata disseminat, sub diuini contemplatione iudicii, uestraeque conscientiae estimationisque respectu, rerum fide sollertissime perquisita, scilicet si aliquando, uel in domo, uel in processione, uel in alio quocumque loco probatur repente collapsus, uocesque dedisse confusas, et spumas ore iactasse, quanta fieri potest examinatione queratur. Quod tamen siue non possit aliquorum factum testificatione firmari siue numquam contigisse dicatur, non putandum est posse sufficere, sed certum manifestumque documentum, quia de tanta re non segnius agendum est. Faciat rem tua dilectio, frater Rustice, sui moris, et aptam magno pontifici, ut eum uel triginta diebus tecum esse constituas, eumque carnibus indifferenter uti necessaria probatione conpellas.