IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 7 q. 1Causa VII, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 7 q. 1 d.a.c. 1

Quod uiuente episcopo alius superponi aut superordinari non possit, ex concilio apud Aluerniam celebrato diffinitum est, in quo legitur: "ut nullus uiuente episcopo alius superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in eius locum, quem capitalis culpa deiecerit."

C. 7 q. 1 c. 1 · Pro molesti corporis suo honore non priuetur episcopus · Item ex Registro Gregorii Papae, [lib. IX. epist. 41.] ad Anatolium Constantinopolitanum Diaconem.

Scripsit mihi dilectio tua, me reuerentissimo fratri meo Iohanni primae Iustinianae episcopo pro egritudine capitis, quam patitur, episcopum precipere succedi, ne fortasse, dum episcopi iura eadem ciuitas non habeat, (quod absit) ab hoste depereat. Et quod nusquam canones precipiunt, ut pro egritudine episcopi episcopus succedat, et ideo iniustum est, ut, si molestia corporis irruit, honore suo priuetur egrotus. Sed suggerendum est, ut si quis, in regimine, egrotat, dispensator illi talis requiratur, qui possit eius curam omnem agere, et locum illius in regimine ecclesiae (ipso non deposito) conseruare, ut neque Deus omnipotens offendatur, neque ciuitas neglecta esse inueniatur.

C. 7 q. 1 c. 2 · Flagellatis a Domino afflictio addi non debet · Idem [lib. II.] in epistola [5.] ad Candidum.

Cum percussio corporalis inminet, utrum pro purgatione, an pro uindicta contingat, Dei in hoc iudicium ignoratur, et ideo non debet a nobis flagellatis addi afflictio, ne nos culpae (quod absit) offensa respiciat.

C. 7 q. 1 c. 3 · Infirmitatis causa loco suo quis priuari non debet · Item Gregorius Clementio Episcopo Primati Vizanzeno.

Presentium latoris Adeodati querelam, qui se sui presbiteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae tibi textus explanet petitionis, tamen paulo iudicauimus apertius retexendam. Asserit namque a Quinciano fratre et coepiscopo nostro in loco suo quibusdam se suis ordinandis negotiis relaxatum, egritudinisque causa per duorum mensium spatium suae se ecclesiae defuisse; cuius rei occasionem captantem predictum fratrem nostrum alium loco eius presbiterum illic ordinasse. Hortamur itaque fraternitatem tuam, ut causam eius sollicite districteque perquiras, et, si manifestae egritudinis causa, sicut dicitur, ecclesiae suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius presbiteri permittas preiudicium generari, sed in loco suo eum fac sine aliqua dubietate restitui. Et infra: § 1. Illud autem karitatem tuam specialiter ammonemus, ut, si uera fuerit huius suggestio, atque in suo ordine fuerit restitutus, de presbitero, qui in loco eius ordinatus est, subtiliter districteque esse sollicitus debeas. Et si quidem sine datione aliqua ad eundem ordinem uenit, ut in symoniacam heresim non potuisset incidere, in aliam quamcumque ecclesiam uacantem eum uolumus ordinari. Sin autem in eum quippiam (quod auertat Dominus) tale fuerit repertum, ipso etiam presbiteratus priuetur ordine, quem non causa replendae necessitatis ecclesiae, sed sola conprobatur ambitione suscepisse.

C. 7 q. 1 c. 4 · Pro infirmitate uel egritudine pontifices non sunt abiciendi, nec in eorum loco alii substituendi · Item Nicolaus Aluino Iouauiensi Archiepiscopo.

Pontifices, qui aliqua occupantur infirmitate uel egritudine, abiciendi non sunt, nec alios in eorum loco consecrari oportet, nisi ex hac fuerint luce subtracti. Quod si de ministerio sibi concesso conqueruntur, que licita sunt sacerdotes expleant. In his uero, que his presumere non licet, uicinorum usque ad recipiendam sanitatem episcoporum auxilia subrogentur, et hoc cum cautelae studio peragant, ne per necessitatis occasionem presumptionis pullulet ambicio. Episcopos uero, qui dominici gregis suscipiunt curam atque sollicitudinem, ab amministratione eorum discedere non oportet, ut accepti talenti pulcritudo non deleatur, sed certamine eorum salubriter augeatur et triplicetur.

C. 7 q. 1 c. 5 · Viuente episcopo alius sibi succedere non ualet · Item ex epistola Cipriani Episcopi et Martiris.

Factus est Cornelius episcopus de Dei et Christi eius iudicio, de clericorum pene omnium testimonio, de plebis, que tunc affuit, suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum uirorum consensu cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis uacaret, quo occupato et de Dei uoluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis iam episcopus fieri uoluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem, qui ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, licet de se multum iactans et plurimum sibi uendicans, profanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum esse non possit, quisquis post unum, qui solus esse debet factus est, iam non secundus ille, sed nullus est.

C. 7 q. 1 c. 6 · Non est episcopus qui in locum irrepserit uiuentis · Item eiusdem.

Nouatianus episcopus non est, qui Cornelio episcopo in ecclesia a sedecim coepiscopis facto, adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in multa membra diuisa, item episcopatus unus, multorum episcoporum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam et ubique coniunctam catholicae ecclesiae unitatem, humanam conatur ecclesiam facere, et per plurimas ciuitates nouos suos apostolos mittit, ut quedam recentia institutionis suae fundamenta constituat; cumque iampridem per omnes prouincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in etate antiqui, in fide integri in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audet, quasi possit aut totum orbem noui conatus obstinatione peragrare, aut ecclesiastici ordinis conpaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens scismaticos semper inter initia feruere, incrementa uero habere non posse, nec augere quod illicite ceperint, sed statim cum praua sua emulatione deficere. Et infra: § 1. Qui ergo nec unitatem Spiritus, nec coniunctionem pacis obseruat, et se ab ecclesiae uinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere, nec honorem, qui episcopatus nec unitatem uoluit habere, nec pacem.

C. 7 q. 1 c. 7 · Non est in ecclesia qui cum episcopo pacem non habet · Idem ad Pappianum. [eodem lib. IV. epist. 6.]

Scire debes episcopum in ecclesia esse, et ecclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos, qui pacem sacerdotibus Dei non habentes obrepunt, et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia, que catholica una est, scissa non sit neque diuisa.

C. 7 q. 1 c. 8 · Suo iure quis cedere non debet · Idem. [ad Iubaianum]

Quam periculosum sit in diuinis rebus ut quis cedat iure suo et potestate, scriptura sancta declarat, cum Esau primatus suos inde perdidit, nec recipere postmodum potuit, quod semel cessit.

C. 7 q. 1 c. 9 · Perditionem sibi adquirunt qui ab episcopis recedentes unitatem ecclesiae scindunt · Idem. [lib. I. epist. 6. ad Magnum]

Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, et quam sine spe sint, et perditionem sibi maximam de indignatione Dei adquirant qui scisma faciunt et relicto episcopo alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat scriptura diuina in libris Regnorum, ubi a tribu Iuda et Beniamin decem tribus scissae sunt, et relicto rege suo alterum sibi foris constituerunt. "Et indignatus est," inquit, "Dominus semini omni Israel, et demoliuit eos, et dedit eos in direptionem, donec abiceret eos a facie sua, quia dissipatus est Israel a domo Dauid, et constituerunt sibi regem Ieroboam, filium Nabath." Indignatum esse Deum dixit, et eos in perditionem dedisse, quia ab unitate dissipati alterum sibi regem constituissent. Et tanta indignatio Domini extitit aduersus illos, qui scisma fecerunt, ut etiam cum homo Dei ad Ieroboam missus esse, qui ei peccata sua exprobraret atque ultionem futuram prediceret, panem apud illos edere et aquam bibere uetaretur. Quod cum non custodisset et contra preceptum Domini prandisset, statim diuina censura percussus est, ut inde regrediens inpetu ac morsu leonis in itinere necaretur. § 1. Sed adhuc in euangelio suo Dominus, maiorem suae intelligentiae lucem manifestat, quod idem, qui tunc se a tribu Iuda et Beniamin sciderant, et Ierosolimis relictis Samariam secesserant, inter pseudoprophetas et gentiles conputarentur. Nam cum primum discipulos in ministerium salutis mitteret, mandauit et dixit: "In uiam gentium ne abieritis, et in ciuitates Samaritanorum ne intraueritis." Ad Iudeos prius mittens gentiles adhuc preteriri iubet. Addendo autem et ciuitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant scismatici, ostendit scismaticos gentibus adequari. Et post pauca: § 2. Quod uero eundem, quem nos Deum Patrem, eundem eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare tales potest. Nam et Chore, et Dathan, et Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum nouerant, pari lege et religione uiuentes unum et uerum Deum, qui colendus atque inuocandus fuerat, inuocabant: tamen quia loci sui ministerium transgressi et contra Aaron sacerdotem, qui sacerdotium legitimum dignatione Dei atque ordinatione perceperat, sacrificandi sibi licentiam uendicauerunt, diuinitus percussi penas statim pro illicitis conatibus penderunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia irreligiose et illicite contra ius diuinae dispositionis oblata. Thuribula quoque ipsa, in quibus incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de cetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis diuinae memoriam corrigendi posteris exhiberent, iussu Domini conflata atque igne purgata, in laminas ductiles producuntur, et affiguntur altari, secundum quod loquitur diuina scriptura: "Memoriale," inquit, "filiis Israel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est ex semine Aaron, inponere incensum ante Dominum ut non sit sicut Chore." Et tamen illi scisma non fecerant, nec foras egressi contra Domini sacerdotes inpudenter atque hostiliter rebellauerant, quod nunc hi ecclesiam scindentes, et contra pacem atque unitatem Christi rebelles, cathedram sibi constituere, et primatum assumere, et baptizandi atque offerendi licentiam uendicare conantur etc.

C. 7 q. 1 c. 10 · Non est defendendus qui uiuentis locum inuadit · Item Leo IV. Nomenio, Duci Britanniae.

Non furem, et latronem, qualem Gislardum esse sentimus in Nannetica sede, qui uiuentis (quod non licuit) non timuit locum usurpare, pro cuiuscumque muneris donis ultra debes defensare.

C. 7 q. 1 c. 11 · Non licet episcopo ecclesiam suam dimittere · Item Euaristus Papa. [epist. II.] omnibus Episcopis.

Sicut uir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus ecclesiam suam, id est ut illam dimittat, ad quam consecratus est. Et sicut uxori non licet dimittere uirum suum, ut alteri se uiuente eo matrimonio societ ut eum adulteret, licet fornicatus sit eius uir, sed iuxta Apostolum aut uiro suo debet reconciliari, aut manere innupta, ita ecclesiae non licet dimittere episcopum suum, aut se ab eo segregare, ut alterum uiuente eo accipiat; sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est alterum episcopum suo uiuente non accipiat, ne aut fornicationis aut adulterii crimen incurrat. Si uero adulterata fuerit, id est si se alteri iunxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit uel desiderauerit, per acerrimam penitentiam aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat. § 1. Episcopo uero oportet oportune et inportune, atque sine intermissione ecclesiam suam docere, eamque prudenter regere et amare, ut a uiciis se abstineat et salutem consequi possit eternam. Et illa cum tanta reuerentia eius doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere ut legatum Dei et preconem ueritatis.

C. 7 q. 1 d.p.c. 11

Ecce his auctoritatibus patenter ostenditur, quod episcopo uiuente alius superordinari non potest, nec etiam pro eius egritudine. Sed illud Gregorii intelligendum est, quando ille, qui egrotat, alium sibi substitui non rogat. Ceterum, quando aliquis uel senectute, uel infirmitate grauatus susceptum offitium amministrare non ualet, si alium sibi substitui petierit, rationabiliter fieri potest. Unde in eodem capitulo sequitur: "Si uero idem Iohannes fortasse pro molestia sua petierit, ut ab episcopi honore debeat uacare, eo petitionem dante scripto, concedendum est; aliter id facere non ualemus." Hinc etiam B. Augustinus episcopo suo nondum defuncto, sed senectute grauato, cathedram episcopalem suscepit. Unde in epistola Paulini [unica] ad Romanum legitur:

C. 7 q. 1 c. 12 · Augustinus non tam successit quam accessit

Non autem hoc tantum scripsimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc curam Dei gratia meruerit Africanae ecclesiae ut uerba celestia Augustini ore perciperet, qui ad maiorem dominici muneris gratiam nouo more prouectus ita consecratus est, ut non succederet in cathedra episcopo, sed accederet. Nam incolumi Valerio Ipponensis ecclesiae episcopo coepiscopus Augustinus est.

C. 7 q. 1 d.p.c. 12

Hoc idem probatur auctoritate B. Gregorii, qui Ariminensi episcopo, dolore capitis laboranti, alterum subrogauit, ita scribens in [VII. libr.] Registro suo, [Indict. 2., ep. 49.] capitulo 238.:

C. 7 q. 1 c. 13 · Episcopo grauato infirmitate alius subrogari potest

Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis, quia notum est, inpediente molestia, Ariminensis ecclesia pastorali hactenus ac sacerdotali sit regimine destituta, dudum fraternitas uestra cognouit. Quem dudum habitatorum illius loci precibus permoti sepius hortati sumus, ut si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia, melioratum esse se sentiret, ad suam auxiliante Deo reuerteretur ecclesiam. Qui datis induciis in hoc quadriennio expectatur. Quem, dum cleri, uel ciuium huc uenientium, nosque precibus arguentium instantius hortaremur, ut, si ualeret, cum eis auxiliante Domino remearet, datis scriptis suplicatione nos petit, ut quia ad eiusdem ecclesiae regimen uel susceptum offitium pro eadem, qua detinetur, molestia assurgere nullatenus posset, ecclesiae Christi episcopum ordinare deberemus. Unde, quia cunctarum ecclesiarum iniuncta cura sollicitudinis nos constringit, ne diutius gregi fidelium desit pastoralis custodia, illorum precibus huius ex sui inpossibilitate renunciatione conpulsi, uisum est nobis eidem Ariminensi ecclesiae debere episcopum ordinari, et datis ex more preceptis, clerum plebemque eiusdem ecclesiae non destitimus ammonere, quatinus ad eligendum sibi antistitem concordi prouisione concurrant. Hortamur ergo, ut fraternitas uestra eum, quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat euocari, quem cauta ex omnibus examinatione discutite, et si, in eo, que in textu Eptatici continentur, minime Domino opitulante fuerint reperta, atque fidelium personarum relatione eius quoque uita uobis placuerit, ad nos eum cum decreti uestri pagina, addita quoque testificationis epistola destinate, quatinus eiusdem a nobis ecclesiae Domino disponente consecretur antistes.

C. 7 q. 1 c. 14 · De eodem · Item ex eodem capitulo 232. ad Eleutherium Episcopum.

Quamuis triste nobis sit ualde quod loquimur, atque fraterna nos conpassione potius arguat, quam aliquid de auditis diffinire permittat, suscepti tamen sollicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo, magna nos ecclesiis cura prospicere, ne qua earum possit utilitas deperire. Peruenit igitur ad nos quibusdam referentibus, quemdam episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut quod mente alienata agere soleat gemitus et fletus audire sit. Ne ergo languente pastore grex (quod absit) insidiatoris laniandus dentibus exponatur, uel ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est prouisione tractare. Et ideo, quia uiuentem episcopum ab offitio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco eius (nisi recusante eo) nulla sinit ratio ordinari; sed si interualla egritudinis habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium subuertente infirmitate posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum. Quo facto omnium solempniter electione alter, qui dignus fuerit, episcopus ordinetur, sic tamen, ut quousque eundem episcopum in hoc seculo uita tenuerit, sumptus ei debiti de eadem ecclesia ministrentur. Enimuero si nullo tempore ad sanae mentis redit offitium, persona fidelis ac uitae probabilis est eligenda, que ad regimen ecclesiae idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae uinculo constringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem in omnibus se exhibere, qui etiam episcopo, qui nunc egrotat, superstes, loco eius debeat consecrari.

C. 7 q. 1 d.p.c. 14

Ne autem huiuscemodi passionibus sacerdotibus subito occupatis ceptum offitium inexpletum remaneat, institutum est, ut sacerdos, siue psallens siue sacrificans, alios secum habeat, qui, si huiusmodi casus interuenerit, inchoata misteria perficere ualeant. Unde in Tolletano Concilio XI. [c. 14.]

C. 7 q. 1 c. 15 · Quisque sacrificans sacerdotem sibi uicinum habeat, qui cepta sacramenta expleat, si ei aliqua necessitas ingruerit

Illud diuini oraculi mente singuli precauentes, quo scribitur: "Vae soli, quia, cum ceciderit, non habet subleuantem," summopere nobis uerendum est et cauendum, ne horis illis atque temporibus, quibus Domino psallitur uel sacrificatur, unicuique diuinis offitiis singulariter insistenti perniciosa passio uel quelibet corporis ualitudo occurrat, que aut corpus subito obrui faciat, aut mentem alienatione uel terrore confundat. Huiusmodi ergo casibus precauentes necessarium duximus instituere, ut ubi temporis, uel loci, siue clerici copia suffragatur habeat quisquis ille canens Deo atque sacrificans post se uicini solaminis adiutorem, ut si aliquo casu ille, qui offitia inpleturus accedit, turbatus fuerit uel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui eius uicem exequatur intrepidus.

C. 7 q. 1 c. 16 · Si sacerdos necessitate preoccupatus fuerit, cepta sacramenta per alium expleantur · Item ex Concilio Tolletano VIII. [c. 2.]

Nichil contra ordinis statutum temeritatis ausu presumatur, neque illa, que summa ueneratione censentur, ulla presumptione soluantur, cum ad hoc tantum fieri iussa sunt, ne interrupta noscantur, ne languoris prouentu robore salutis natura priuetur. Non ergo solum fragilitati consulitur humanae, sed sacris etiam ministeriorum Dei prouidetur sollicitudine. Censuimus ergo conuenire, ut cum a sacerdotibus missarum tempore sancta misteria consecrantur, si egritudinis accidat cuiuslibet euentus, quo ceptum nequeat consecrationis explere ministerium, sit liberum episcopo uel presbitero alteri consecrationem exequi cepti offitii. Non enim aliud ad supplementum initiatis misteriis conpetit, quam aut incipientis aut subsequentis benedictione conpleta sint sacerdotis, quia nec perfecta uideri possunt, nisi perfectionis ordine conpleantur. Cum enim simus omnes in Christo unum, nichil contrarium diuersitas format, ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei representat. Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici indiuiduum sibi esse non ambigant, sed, ut premissum est, precedentibus alii libenter pro conplemento succedant. Nec tamen quod naturae languoris causa consulitur in presumptionis perniciem conuertatur, nullus post cibum potumque quemlibet minimum sumptum missas facere, nullus absque patenti prouentu molestiae minister uel sacerdos, cum ceperit, inperfecta offitia presumat relinquere omnino. Si quis hoc temerarie presumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.

C. 7 q. 1 d.p.c. 16

Ecce, quod episcopo petente, precibus etiam populi, infirmitate grauato alius possit subrogari, patenter monstratur. Senectute autem grauato non successor, sed coadiutor dari debet, qui ei decedenti in locum regiminis succedat. Sic Augustinus dicitur accessisse, non successisse Ypponensium episcopo. Hinc etiam Zacharias Papa scribit Bonifatio Maguntino Archiepiscopo:

C. 7 q. 1 c. 17 · Senectute grauato coadiutor est dandus, qui morienti succedat

Petisti, ut cum nostro consultu pro superueniente tibi senectute atque corporis inbecillitate, si inuenire poteris alium in eandem sedem, in qua prees, pro tua persona debeas collocare. Nos uero adiutore Deo consilium prebemus tuae sanctitati, ut pro salute animarum rationabilium fautore Christo sedem, quam obtines, Maguntinae ecclesiae nequaquam relinquas. Sin uero Dominus dederit iuxta tuam petitionem hominem perfectum, qui possit sollicitudinem habere, et curam pro salute animarum pro tui persona ordinabis illum episcopum, eritque in euangelio tibi credito et ministerio Christi portando in omni loco requirens et confortans ecclesiam Dei. Item: § 1. Si eundem uoluerit diuina clementia post diem tui transitus superesse, si eum aptum cognoueris, et in tua uoluntate fuerit diffinitum, ea hora, qua te de presenti seculo migraturum cognoueris, presentibus cunctis tibi successorem designa, ut huc ueniat ordinandus. Hoc nulli alii concedi patimur, quod tibi karitate cogente largiri censuimus. Item: § 2. De eo autem, quem tibi successorem constituere dixisti, ut te iubente in tuo loco eligatur episcopus, hoc nulla ratione concedi patimur, quia contra omnem ecclesiasticam regulam uel instituta Patrum esse monstratur; sed uolumus, ut tibi ministret, et sit in euangelio Christi adiutor. § 3. Nimis enim reprehensibile esse manifestum est, ut te uiuente alium tibi substituamus; sed hoc conmonemus, ut orare non cesses, ut tibi Deus illum successorem concedat, qui ei possit esse placabilis, et populum irreprehensibiliter regere ualeat.

C. 7 q. 1 c. 18 · Non successor, sed coadiutor uiuenti episcopo datur · Item Pelagius Papa Clero Narniensi.

Quia frater et coepiscopus noster Iohannes, ecclesiasticae utilitatis studio suadente, et naturae suae simplicitate laudabili consideratione tractata, ob hoc, quod se in gerenda patrimonii gubernandi cura uel in disciplina ecclesiastica conseruanda minime fatetur idoneum, Constituti presbiteri ad hec explenda sibi poposcit adhiberi personam, ut ea, que sunt necessaria, conpetenti disponente sollicitudine, nichil indecens uel inutile fieri permittatur. Ideoque presenti uobis iussione precipimus, ut seruata primo in loco memorato episcopo reuerentia, quam nos conuenit inculpabiliter exhibere, in omnibus, que ad diuini cultus obsequium pertinent, uel ecclesiasticae utilitatis cura peragere suaserit, prebeatis obedientiam conpetentem, ut in nullo dispositionibus eius spiritu contumaci resultantes, imo conpetenti uigilantiae uestrae studio, que pro ecclesiastica utilitate gerenda monuerit, adinplentes, ut his ita dispositis et consueta uobis stipendia ministrentur, et quecumque in prefato ecclesiae patrimonio uel de rebus ad eam pertinentibus repetendis sunt necessaria, conpleantur.

C. 7 q. 1 d.p.c. 18

Illud uero Cipriani de hereticis intelligendum est, qui catholicorum ecclesias sibi usurpare contendunt. § 1. Illud uero Euaristi Papae tunc intelligendum est, quando nec ineuitabilis necessitas (persecutorum uidelicet) nec apostolica aut regularis mutacio, sed sola ambicio episcopum de ecclesia ad ecclesiam transire cogit. § 2. Unde cum in principio sui capituli diceret: "Episcopus non debet dimittere ecclesiam suam," subsequenter adiunxit: "Absque ineuitabili necessitate, aut apostolica uel regulari mutacione, et alteri se ambitus causa coniungere." § 3. Ambicionis enim causa quicumque ecclesiae suae mediocritate despecta ad maiorem ecclesiam transire uoluerit, debet reuocari ad propriam. Quod si redire contempserit, careat aliena et propria. Unde in Niceno Concilio [cap. 15.] legitur:

C. 7 q. 1 c. 19 · Episcopus uel quilibet clericus relicta sua ecclesia non debet ad aliam transire

Non oportet episcopum uel reliquos ordines de ciuitate ad ciuitatem migrare; non episcopus, non presbiter, non diaconus transeat. Si quis autem post diffinitionem sancti et magni concilii tale quid agere temptauerit, et se huiusmodi negotio mancipauerit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur ecclesiae, cuius fuit episcopus, aut presbiter, aut diaconus ordinatus.

C. 7 q. 1 c. 20 · In monasterio deputetur episcopus, qui in ecclesia sua residere contempnit · Item Gregorius Anthemio Subdiacono. [lib. V. epist. 23.]

Peruenit ad nos, Pimenium Amalfitanae ciuitatis episcopum in ecclesia residere non esse contentum, sed foris per diuersa loca uagari. Idcirco hac tibi auctoritate precipimus, quatinus hoc de cetero facere non presumat, sed in ecclesia sua sacerdotali more resideat. Quem si forte non emendare post tuam interminationem cognoueris, in monasterium eum deputare, et nobis curabis modis omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum preceptione cognoscas.

C. 7 q. 1 c. 21 · Episcoporum nulli conceditur principalem cathedram relinquere, et ad alium ecclesiam se conferre · Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. c.]

Placuit, ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra ad aliquam ecclesiam in diocesi constitutam se conferre, uel in re propria diucius, quam oportet, constitutum curam uel frequentationem propriae cathedrae negligere.

C. 7 q. 1 c. 22 · Intercessori cathedram, cui datus est, tenere non licet · Item ex eodem. [Cartaginensi V. c. 8.].

Constitutum est, ut nulli intercessori sit licitum, cathedram, cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis uel seditionibus retinere, sed dare operam, ut intra annum eisdem episcopum prouideat. Quod si neglexerit, anno exempto interuentor alius tribuatur.

C. 7 q. 1 c. 23 · Excommunicentur clerici, qui relicta sua ecclesia ad eam redire noluerint · Item ex eodem.

Si qui uero sine respectu Dei agentes, et timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserint ab ecclesia sua, siue presbiter siue diaconus, uel in quocumque ecclesiastico ordine positi fuerint, non debent suscipi in ecclesia, sed omni necessitate cogantur, ut redeant ad ecclesiam suam. Quod si permanserint, excommunicare eos oportet.

C. 7 q. 1 c. 24 · De eodem · Item ex Concilio Antioceno. [c. 3.]

Si quis presbiter, uel diaconus, uel quilibet clericus, deserta sua ecclesia, ad aliam transeundum esse crediderit, et ibi paullatim temptet, quo migrauit, perpetuo permanere, ulterius ministrare non debet, presertim si ab episcopo suo ad reuertendum fuerit exhortatus. Quod si post euocationem sui episcopi non obedierit, sed inobediens perseuerauerit, omnimodis ab offitio suo deponi debere, nec aliquando spem restitutionis habere. Si uero propter hanc culpam depositum alius episcopus susceperit, et ipse a communi sinodo penam merebitur increpationis tamquam ecclesiastica iura dissoluens.

C. 7 q. 1 c. 25 · Non licet episcopo ecclesiam suam relinquere et ad aliam transire · Item ex eodem. [Antioceno, c. 21.]

Episcopum de diocesi ad diocesim non debere transire, neque si se ipsum ingesserit, neque si a populis fuerit uiolenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur; manere autem eum debere in ecclesia Dei, quam ab initio sortitus est, et non ab ea alibi demigrare, secundum regulam super hoc olim a Patribus constitutam.

C. 7 q. 1 c. 26 · De eodem · Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 5.]

Propter eos episcopos siue clericos, qui de ciuitate ad ciuitatem transeunt, placuit diffinitiones datas a sanctis Patribus habere propriam firmitatem.

C. 7 q. 1 c. 27 · Alienae plebes ab episcopo non usurpentur · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 20.]

Placuit, ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegam suum.

C. 7 q. 1 c. 28 · Alienos clericos ordinare uel altaria consecrare episcopo non licet · Item Anacletus.

Episcopus in diocesi aliena ad alienos clericos ordinandos uel altaria consecranda inruere non debet. Quod si fecerit, amotis his, quos ordinauit, altaris tantum consecratione manente, transgressor canonum anno a missarum celebritate cessabit.

C. 7 q. 1 c. 29 · Diebus solempnibus clericus ecclesiae suae deesse non debet · Item ex Concilio Agatensi. [c. 64.]

Si quis in clero constitutus ab ecclesia sua diebus solempnibus defuerit, id est Natiuitate Domini, Epiphania, Pasca, uel Pentecoste dum potius secularibus lucris studet quam seruitio Dei parere, conuenit, ut triennio a communione suspendatur. § 1. Similiter diaconus uel presbiter, si per tres ebdomadas ab ecclesia sua defuerit, huic dampnationi succumbant.

C. 7 q. 1 c. 30 · Remouendus est episcopus ab ecclesia, cui inrepserit et ad suam redire cogendus · Item Ylarius Papa. [Episcopis Tarracon. c. 3.]

Remoto ab ecclesia Barchinonensi atque ad suam remisso Yreneo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam uoluntatibus, que per ecclesiasticarum legum ignorantiam desiderant quod non licet obtinere, talis protinus de clero proprio Barchinonensibus ordinetur episcopus, qualem te precipue, frater Ascani, oporteat eligere et deceat consecrare, ne si aliter forte factum sit non sine obiurgatione maxime tui nominis retundat nostra preceptio, quod in iniuriam Dei (a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum) didicerimus admissum.

C. 7 q. 1 c. 31 · Qui alienam cathedram appetit, ab ea expulsus etiam propria careat · Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio, Thessalonicensi Episcopo. [ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 8.]

Si quis episcopus suae ciuitatis mediocritate despecta amministrationem celebrioris loci ambierit, et ad maiorem se plebem quacumque ratione transtulerit, a cathedra quidem pellatur aliena, carebit etiam propria, ut nec illis presideat, quos per auariciam concupiuit, nec illis, quos per superbiam spreuit. Suis igitur terminis quisque contentus sit, nec supra mensuras iuris sui affectet augeri.

C. 7 q. 1 c. 32 · Qui contemptu minoris ad maiorem aspirat utraque careat ecclesia · Item ex Concilio Meldensi. [c. 30.]

Si quis de ordine sacerdotali contemptu minoris ecclesiae ambitiose et inprobe ad potiorem aspirauerit, canonica erga eum diffinitio conseruetur, hoc est ut utraque careat.

C. 7 q. 1 d.p.c. 32

Qui uero precio ecclesiam uacantem ingressus fuerit, ab offitio suo deponendus est, sicut in Rotomagensi Concilio legitur:

C. 7 q. 1 c. 33 · Deiciatur a clero qui muneribus ecclesiam adquirere temptat

Sancitum est atque omnibus modis prohibitum, ut si quis presbiter inuentus fuerit alicui clerico uel laico munera dare uel dedisse, aut aliam pecuniam tribuere, ut alterius presbiteri ecclesiam uacantem precio turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula.

C. 7 q. 1 d.p.c. 33

Quod uero communi consilio atque aliorum utilitate mutaciones episcoporum fieri possint et in ecclesiis, a quibus recesserint, eis uiuentibus alii substitui ualeant, Anterius Papa demonstrat, [epistola VII.] scribens omnibus Episcopis:

C. 7 q. 1 c. 34 · Necessitatis uel utilitatis causa episcoporum mutaciones fieri possunt

Mutaciones episcoporum scitote communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non propria cuiusquam uoluntate aut dominacione. Petrus sanctus magister noster et princeps apostolorum de Antiochia ciuitate utilitatis causa est translatus Romam, ut ibidem proficere potius posset. Eusebius quoque de quadam ciuitate parua apostolica auctoritate mutatus est in Alexandriam. Similiter Felix de ciuitate, in qua ordinatus erat, electione ciuium propter doctrinam et bonam uitam, quam habebat, auctoritate huius sanctae sedis et communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum. Non enim transit de ciuitate ad ciuitatem, nec transfertur de minori ad maiorem, qui hoc non ambitu, nec propria uoluntate facit, sed aut ui a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci uel populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus est. § 1. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quociens utilitas aut necessitas exegerit supradicto modo et mutare et intronizare potestatem habent, non tamen sine sacrosanctae Romanae sedis auctoritate et licentia. § 2. Alia etenim causa est utilitatis, alia auariciae et presumptionis atque propriae uoluntatis.

C. 7 q. 1 c. 35 · Causa necessitatis mutaciones episcoporum fieri possunt · Item Pelagius Papa [II.] Benigno Archiepiscopo. [epist. II.]

Scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis et utilitatis, aliud presumptionis ac propriae uoluntatis. Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem, id est qui non auariciae causa, aut dominacionis, aut propriae uoluntatis uel dilectionis suae migrat de ciuitate ad ciuitatem, sed causa necessitatis et utilitatis mutatur. Nam et plurimorum utilitas unius utilitati uel uoluntati preferenda est. Aliud est enim mutare, et aliud mutari. § 1. Nam aliud est sponte transire, et aliud coacte aut necessitate uenire. Unde non isti mutant ciuitatem, sed mutantur, quia non sponte, sed coacte hoc agunt. § 2. Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas regulas, qui hoc negant causa utilitatis uel necessitatis fieri posse, quociens communis necessitas aut utilitas persuaserit.

C. 7 q. 1 c. 36 · Christum negare conuincitur qui necessitatem patientibus misericordiam non inpendit · Idem ad eundem.

Omnis, qui gemebat et qui uexabatur a Saul, fugiebat et ueniebat ad Dauid. Si rex piissimus atque iustissimus Dauid sciret peccatum esse, persecutionem fugientes et transeuntes de loco ad locum et de ciuitate ad ciuitatem recipere, tales nequaquam reciperet, nec secum teneret, neque in aliis ciuitatibus eos collocaret. Qui enim persecuntur Domini episcopos, eosque de ciuitatibus ad ciuitates transire conpellunt, non eos tantum persecuntur, quantum Dominum nostrum Iesum Christum, cuius legatione funguntur. Nec ipsi in hoc peccant episcopi, quoniam non sponte, sed coacte hoc agunt, sed ipsi, qui eos persecuntur, nec ipsis episcopis hoc inputari potest, sed illis, qui hoc agere eos cogunt. § 1. Qui autem negant misericordiam faciendam fugientibus et necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est misericordia et ueritas. § 2. Negant misericordiam necessitatem patientibus, qui populis indigentibus diuinis ministeriis, et non habentibus proprium episcopum, qui eos instruat, causa utilitatis atque necessitatis ut ex alia ciuitate, licet minor sit, in ea, que non habet episcopum doctiorem uel utiliorem, meliori consilio, non sponte transeuntem, sed maiorum exhortacione mutare, aut episcopum eiectum et persecutionem patientem causa utilitatis aut necessitatis intronizare nolunt.

C. 7 q. 1 c. 37 · Non ambicione, sed sinodali auctoritate de ecclesia ad ecclesiam episcopus transeat · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 27.]

Episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambicionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus. Sane si utilitas ecclesiae poposcerit, decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto, in presentiam sinodi transferatur, nichilominus alio in loco eius episcopo subrogato. Inferioris uero gradus sacerdotes uel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare.

C. 7 q. 1 c. 38 · Item ex eodem. [Cartaginensi IV. c. 33.]

Episcopi uel presbiteri si causa uisitandi ad ecclesiam alterius episcopi uenerint, in gradu suo suscipiantur, et tam ad uerbum faciendum quam ad oblationem consecrandam inuitentur.

C. 7 q. 1 c. 39 · Ecclesia unius episcopi ab alio disponi non debet · Item Calixtus Papa omnibus Episcopis. [epist. II. c. 3.]

Sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, uel iudicari, aut disponi, nisi a proprio uiro eo uiuente permittitur, sic nec uxor episcopi, que eius ecclesia uel parrochia indubitanter intelligitur, eo uiuente absque consilio eius et uoluntate alteri iudicare, uel disponere, aut eius concubitu, id est ordinatione, frui, non conceditur. Unde ait Apostolus: "Alligata est uxor legi uiri, quamdiu uir eius uiuit, eo uero defuncto soluta est a lege uiri." Similiter sponsa episcopi (quia sponsa uxorque eius dicitur ecclesia) illo uiuente ei alligata, eo defuncto soluta est. "Et cui uoluerit nubat, tantum in Domino," id est regulariter. Si enim eo uiuente alteri nupserit, adultera iudicabitur. Similiter et ille, si aliam sponte duxerit, adulter estimabitur, et communione priuabitur. Si autem persecutus in sua fuerit ecclesia, fugiendum est illi ad alteram, eique sociandum, dicente Domino: "Si persecuti uos fuerint in una ciuitate fugite in aliam." Si autem utilitatis causa fuerit mutandus non per se hoc agat, sed fratribus inuitantibus cum auctoritate huius sanctae sedis faciat, non tamen ambitus causa, sed aut utilitate aut necessitate, ut dictum est.

C. 7 q. 1 d.p.c. 39

Hoc non solum de episcopis uerum etiam de quibuslibet ecclesiae ministris intelligitur, ne uidelicet in locum uiuentis alter obrepat. Unde B. Gregorius scribit Salonitano Episcopo, de eo, qui in archidiaconatum alterius se promoueri consenserat: [lib. II. Indict. 10. epist. XIV. et XVI.]

C. 7 q. 1 c. 40 · Deponatur qui locum alterius inuadere non timet

Eum, qui contra iustitiae regulam in archidiaconatum alterius se prouehi consensit, ab eiusdem archidiaconatus honore deponimus. Qui si ulterius in loco eodem ministrare presumpserit, se participatione sacrae communionis nouerit esse priuatum.

C. 7 q. 1 c. 41 · In una ecclesia duo prelati esse non debent · Idem ad Rusticum Monachum. [ep. IV.]

In apibus princeps unus est; grues unam secuntur ordine litterato; inperator unus, iudex unus prouinciae. Roma condita duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur. In Rebeccae utero Esau et Iacob bella gesserunt; singuli ecclesiarum episcopi, singuli archiepiscopi, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur.

C. 7 q. 1 d.p.c. 41

Ecce in quibus casibus episcopo uiuente alius potest ei substitui, quamquam secundum rei ueritatem non uiuente episcopo talis probetur succedere. Translatus enim ab una ciuitate ad aliam desinit esse episcopus illius ciuitatis, a qua transfertur, atque ideo qui huic succedit non uiuenti, sed defuncto quodammodo episcopo probatur substitui. Sed inter eum, qui hostilitatis necessitate, et eum, qui utilitatis causa transfertur, hoc interest, quod ille, qui metu hostilitatis ad aliam transit, si priorem contigerit aliquando ab hostibus liberam fieri, ad eandem illum redire oportet. Unde Gregorius Papa scribit Iacobo Episcopo Squillatino capitulo 25.:

C. 7 q. 1 c. 42 · Qui metu hostilitatis ad alium locum transierit postea ad suam ecclesiam redire oportet

Pastoralis offitii cura nos ammonet, destitutis ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum pastorali sollicitudine gubernare debeant. Propterea te Iohannem ab hostibus captiuatum Lesimanae ciuitatis episcopum in Squillitana ecclesia cardinalem necesse duximus statuere sacerdotem, ut et susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis inpleas. Et licet tua sis hoste inminente depulsus, aliam, que a pastore uacat, debes ecclesiam gubernare, ita tamen, ut si ciuitatem illam hostibus liberam effici et Domino protegente ad priorem statum contigerit reuocari, in eam, in qua prius ordinatus es, ecclesiam reuertaris; sin autem predicta ciuitas continua captiuitatis calamitate premitur, in hac, in qua es incardinatus a nobis, debeas ecclesia permanere.

C. 7 q. 1 d.p.c. 42

Qui uero causa utilitatis transfertur nequaquam ad priorem redire cogitur. Est etiam alius casus, in quo episcopus uiuente episcopo substituitur. Cum enim aliquis relicta priori cathedra sua auctoritate ad aliam transierit, si alius ei substitutus fuerit, licet ille prioris ecclesiae episcopus esse non desierit, substitutus tamen episcopatum habebit. Unde Damasus, urbis Romae Episcopus, scribit omnibus episcopis:

C. 7 q. 1 c. 43 · De sacerdotibus, qui relictis ecclesiis suis ad alias migrarunt

Eos sacerdotes, qui de ecclesiis ad ecclesias migrauerunt, tamdiu a communione habuimus alienos, quamdiu ad eas redierint ciuitates, in quibus sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum uiuentis est ordinatus, tamdiu uacet a sacerdotii dignitate qui suam deseruit ciuitatem, quam diu successor eius quiescat in Domino.

C. 7 q. 1 d.p.c. 43

Episcopalium etiam sedium mutaciones metu hostilitatis interueniente nonnumquam fieri solent. Unde Gregorius scribit Iohanni, Episcopo Belitrano: [lib. II. epist. 11.]

C. 7 q. 1 c. 44 · Necessitate temporis episcopalium sedium mutaciones fieri possunt

Temporis qualitas nos ammonet episcoporum sedes, constitutas antiquitus certis ciuitatibus, ad alia, que securiora putamus, eiusdem diocesis loca transponere, quo et habitatores securi ualeant degere, et barbaricum possit periculum facilius declinari. Propterea te Iohannem fratrem et coepiscopum nostrum Belitrensis ciuitatis, sedemque tuam in loco quondam Arenata ad S. Andream apostolum precipimus transmigrare, quatinus ab hostilitatis incursu liberior existere ualeas, et illic consuetudinem solempnium festiue disponas.

C. 7 q. 1 d.p.c. 44

Item cum aliquis causa humilitatis apostolica concessione de episcopali sede ad monachalem descenderit subiectionem, alius loco eius subrogari poterit; ille uero ad pontificatum resurgere nequaquam ualebit. Unde in quinta actione Constantinopolitanae Sinodi, CCCLXXXIII. Patrum, sub VIII. Iohanne Papa, cui prefuit Petrus presbiter cardinalis, et Paulus Anchonitanus episcopus, et Eugenius Hostiensis episcopus, apocrisarii Papae dixerunt:

C. 7 q. 1 c. 45 · Episcopus, qui causa humilitatis monachus efficitur, ad pontificatum redire non ualet

Hoc nequaquam apud nos habetur, ut quicumque de pontificali ordine ad monachorum descenderit uitam, ulterius possit ad pontificatum reuerti. Item: § 1. Precepit sancta sinodus, ut quicumque de pontificali dignitate ad monachorum uitam et penitentiae descenderit locum, nequaquam ad pontificatum resurgat. Monachorum enim uita subiectionis uerbum habet et discipulatus, non docendi, uel presidendi, uel pascendi alios.

C. 7 q. 1 d.p.c. 45

Hoc ad penitentiam agendam, non ad quietem seruandam quibusdam conceditur. Unde Liberius Papa scribit omnibus Episcopis: [ep. II.]

C. 7 q. 1 c. 46 · Pro infestationibus malorum non licet episcopo susceptum gregem relinquere

Suggestum nobis est, quod pro preteritis laboribus et infestationibus nonnulli uestrum assignatas sibimet et a Deo conmissas relinquant plebes et in futurum plures relinquere uelint ecclesias eas, quas tueri debent, et pro ouibus sibi conmissis laborare negligant, et monasteriorum se quieti tradere festinent, et uacationem ab episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio uitam ducere magis appetant, quam in his, que sibi conmissa sunt, permanere, dicente Domino: "Beatus qui perseuerauerit usque in finem." Unde namque est beata perseuerantia, nisi de uirtute patientiae? quoniam secundum apostolicam predicationem, "omnes, qui uolunt pie in Christo uiuere, persecutionem patiuntur." Ideo fratres karissimi, non uos afflictionum amaritudo a pio mentis uestrae proposito coartet recedere. Considerantes, quanta pro absolutione nostri et liberatione creator noster dominus ac redemptor pertulerit, quibusue se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a uinculis potestatis dyabolicae liberaret. Attendite itaque uobis et omni gregi, in quo uos Spiritus sanctus constituit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisiuit proprio sanguine, ut non sit qui uos decipiat aut seducat in subtilitate sermonis, ut plebes uobis conmissas relinquatis, et alicui propter obprobrium malorum hominum quieti uos tradatis, ut uos solummodo saluetis, et filios orphanos relinquatis.

C. 7 q. 1 c. 47 · In persecutionibus episcopus ecclesiam suam non deserat · Item Nicolaus Unifredo Moriensis ecclesiae Episcopo.

Sciscitaris itaque per Galdagarium presbiterum, utrum, cum a Normannis episcopio depelleris, debeas de cetero in monasterio conuersari. In quo scias, frater karissime, quia, si perniciosum est proretam in tranquilitate nauim deserere, quanto magis in fluctibus? Ubi non dicimus, quod persecutorum non fugiamus (maximeque paganorum) insidias, cum ad tempus seuiunt, et ob multitudinem delictorum nostrorum nocendi facultatem diuinitus assecuntur, presertim cum eis prodire ultro non debeamus, et multos prophetas, et apostolos, ipsum quoque Dominum huiusmodi fugisse insecutores luce clarius constet, sed quod precipue nos, qui tamquam arietes ducatum gregibus prebemus, imo qui et horum pastores sumus, Deo auctore cum eis in periculis pro uiribus persistere pro certo conueniat, et cum tranquillitas reddita diuina fuerit pietate, sopitaque furentium infestatio mox gregem requirere, in unum colligere, et eius animos celestis patriae pace ac potissimum securitate predicata sursum erigere debemus. Et tamdiu super eorum cautela oportet nos esse sollicitos, ut, si Dei iudicio presentis temporibus commoda fortassis amittunt, futurae uitae sperent se gaudia absque ambiguitate percipere sempiterna.

C. 7 q. 1 c. 48 · Non est reprobatio, sed uirtutis probatio bonorum aduersitas · Item Gregorius. [lib. VII. epist. 126. ad Recaredum Regem.]

Aduersitas, que bonis uotis obicitur, probatio uirtutis est, non iudicium reprobationis. Quis enim nesciat, quam prosperum fuit quod B. Paulus apostolus predicaturus ad Italiam ueniebat, et tamen ueniens naufragium pertulit? Sed tamen nauis cordis in maris fluctibus integra stetit.

C. 7 q. 1 d.p.c. 48

Hoc tunc seruandum intelligitur, quando inter subditos aliqui inueniuntur, quibus prelatorum uita proficiat, quando nec specialiter prelatus queritur, nec per alios tuta potest esse ecclesiae salus, ne, si deserere incipiat quibus prodesse potest, dicatur de eo: "Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oues propriae, uidet lupum uenientem, et dimittit oues et fugit." Cum uero specialiter queritur, fugiat exemplo Christi, qui a facie Herodis fugit in Egiptum; fugiat exemplo Pauli, qui a fratribus per murum submissus est in sporta. Unde Augustinus ait: "Fugiat minister Christi, sicut Christus in Egiptum fugit; fugiat quis specialiter queritur, dum per alios firmatur ecclesiae salus." Hinc etiam ait discipulis: "Si uos persecuti fuerint in unam ciuitatem, fugite in aliam." Hinc etiam idem abscondit se, et exiuit de templo, quando Iudei tulerunt lapides, ut iacerent in eum. Hinc etiam Augustinus ait de eodem in Psalmo 54.: "Ecce elongaui fugiens illud tangit, quod uitabat persequentes, ut occasionem irae demeret, et manebat in desertis orans, in quo docebat nos in secreto conscientiae quiescere, cum a malis premimur." Cum uero non prelatorum tantum, sed totius ecclesiae salus queritur, fides inpugnatur, necesse est, ut ex aduerso ascendant, et in die belli se ipsos murum obponant pro domo Domini, animas suas ponant pro ouibus suis, ut exemplo suae passionis accendant quos sermone doctrinae diutius confirmare non ualent. Et hoc quidem de manifestis persecutionibus. § 1. Est et aliud genus persecutionis quo Apostolus laborabat, dicens: "Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? etc." Hinc etiam Augustinus in Psalmo 101.: "Ossa, id est fortes, quorum frixorium sunt qui scandalizantur; tantum frigitur bonus quantum amat." Hinc idem in Psalmo 30.: "Irascitur iustus peccatis palearum, non tamen odit, in quo exstingueretur oculus; et uenter pro interioribus, que turbantur, quando nec corripi possunt inpii, quibus non clamat, quia defecit in dolore uita, uidens non proficere quod predicat." § 2. Hinc idem in Psalmo 69. utrumque genus persecutionis distinguens: "Vox contribulatorum Christo, id est martirum, inter passiones periclitantium, sed de capite presumentium. Cum illis uox omnis iusti, cui ex karitate habundans iniquitas Christianorum est passio, ut Loth corporalem persecutionem a nullo in Sodomis sustinuit, sed a malis eorum, cum quibus habitabat. Est ergo persecutio iusti, uel a leone in inpetu, uel a dracone in insidiis, unde omnes clament: Deus in adiutorium meum intende." § 3. Cum autem a uiciis subditorum prelatus affligitur, aliquando omnium est una et insanabilis obstinatio, aliquando inueniuntur mali bonis admixti. Quando boni simul cum malis habitant, non sunt deserendi boni propter malos, ne peruerse malos euitando uincamus quos fugimus ad gehennam, sed potius mali tollerentur propter bonos. Unde Gregorius: "Abel esse rennuit quem Cain malicia non exercet;" ferrum quippe nostrae mentis ad acumen non potest peruenire ueritatis, nisi hoc alterius eraserit lima prauitatis. Hinc etiam Augustinus: "Tu bonus tollera malum etc." infra, de tollerandis malis, in prima causa hereticorum. Hinc idem ait: "Maius malum in separatione bonorum conmittimus, quam in coniunctione malorum fugimus. § 4. Tali non inputat Deus peccata sua, quia non fecit; aliena, quia non approbauit; negligentiam, quia non tacuit; superbiam, quia in unitate permansit." Hinc idem in Psalmo 54.: "Quis dabit michi pennas sicut columbae? non sicut coruo. Columba a molestiis querit auolare, sed non dilectionem amittit, et semper gemit. Sic bonus uult se separare corpore, non amore, ab his, quibus non potest prodesse. § 5. Sed aliquando ligatur non uisco cupiditatis, sed cura et offitio, ut deserere non possit. Tunc dicat: 'Cupio dissolui, et esse cum Christo: Sed manere necesse est propter uos:' et sic est meritum ex desiderio. § 6. 'Ecce elongaui fugiens,' non loco, ne rumpatur karitas bonorum, ne perdat exercitium malorum, quos Deus admiscet, ut Iudam apostolis," quem quamuis sciret furem esse, tamen ad predicandum misit, et ei eucharistiam dedit, docens, in ecclesia tollerari malos, nec obesse bonis consortia malorum. Quando uero omnium subditorum est obstinata malicia, nec prodest eis prelatorum presentia, tunc etiam corpore licet ab eis recedere, ne et illorum nequicia semper in deterius proficiat, et isti quidem fructum amittant, quem de aliorum profectu possent inuenire. Sic B. Benedictus deseruisse legitur quos in necem suam unanimiter uiderat conspirasse. Hinc etiam B. Gregorius Petro Diacono interroganti, an liceat prelato gregem semel susceptum deserere? in libro II. Dialogorum c. 3. respondit, dicens:

C. 7 q. 1 c. 49 · Quando liceat prelatis subditos deserere, uel non

Ibi adunati equanimiter portandi sunt mali, ubi inueniuntur aliqui, qui adiuuentur boni. Nam ubi omnimodo fructus de bonis deest, fit aliquando de malis labor superuacuus, maxime si e uicino causae suppetant, que fructum Deo ualeant ferre meliorem. § 1. Sepe agitur in animo perfectorum quod silentio pretereundum non est, quia, cum laborem suum sine fructu esse considerant in loco alio cum fructu ad laborem migrant. Unde ille quoque egregius predicator, qui dissolui cupit et esse cum Christo, cui Christus est uiuere et mori lucrum, qui certamina passionum non solum ipse appetiit, sed ad tolleranda hec etiam alios accendit, Damasci persecutionem passus, ut potuisset euadere, murum, funem sportamque quesiuit, seque latenter deponi uoluit. Num quidnam Paulum mortem timuisse dicimus, quam se ipse pro Iesu amore testatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, grauem ad laborem se alibi cum fructu seruauit; fortis enim Dei preliator teneri intra claustra noluit, certaminis campum quesiuit.

C. 7 q. 1 d.p.c. 49

Multorum auctoritatibus apparet, quando uiuentibus episcopis alii possint substitui, et quando non.