C. 6 q. 5Causa VI, Quaestio V
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 6 q. 5 d.a.c. 1
¶Quod autem deficiente accusatore reus non sit cogendus ad probationem, auctoritate Gregorii probatur, qui [lib. V. epist. 25.] scribens Maximo ait:
C. 6 q. 5 c. 1 · Onus probationis reo non incumbit
¶Quod autem postulas, ut illuc personam dirigere debeamus, qua de his, que dicuntur, possit esse probatio, esset utcumque excusabile, si umquam ratio ei, qui accusatur, necessitatem probationis inponeret. At postquam non tibi, sed accusantibus hoc onus incumbit, ad nos, sicut prefati sumus, dilatione cessante uenire non desinas.
C. 6 q. 5 d.p.c. 1
¶Accusatus non negationem, sed exceptionem probare debet:
C. 6 q. 5 c. 2 · [Gratian.] Hoc autem seruandum est, quando reum publica
¶fama non uexat. Tunc enim auctoritate eiusdem Gregorii propter scandalum remouendum, famam suam reum purgare oportet.