C. 6 q. 4Causa VI, Quaestio IV
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 6 q. 4 d.a.c. 1
¶Porro cuius iudicium sibi expetendum sit, si iudices electi inter se discordare ceperint, in Laudicensi Concilio [c. 14.] sic inuenitur diffinitum:
C. 6 q. 4 c. 1 · A quo sit ferenda sententia, quando conprouinciales episcopi discordant
¶Si quis episcopus criminaliter in iudicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem episcopos prouinciae, qui conuenerint, diuersas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronunciare, alios reum, propter huiusmodi controuersiam amputandam placuit sanctae sinodo metropolitanum episcopum alterius uicinae prouinciae aduocari, et aliquantos cum eo episcopos alios, qui pariter residentes quecumque fuerit dirimant questionem, propter hoc, ut sit firmum iudicium, quod ab unius prouinciae episcopis fuerit promulgatum.
C. 6 q. 4 c. 2 · Quando electi iudices inter se de sententia discordes extiterint, de uicina prouincia archiepiscopus aduocetur · Item ex Concilio Martini Papae.
¶Si quis episcopus in aliquibus iudicatur, et uiderit ipsos episcopos, qui in prouincia sua sunt, inter se iudicio discrepare, ut alii uideantur eum, qui iudicatur, iustificare, alii condempnare, pro diffinitione huius dissensionis hoc placuit sanctae sinodo, ut de prouincia uicina alter metropolitanus conuocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem.
C. 6 q. 4 d.p.c. 2
¶Nisi eadem prouincia primatem habuerit, ad quem negotia, que per metropolitanum terminari non ualent, referenda sunt. Unde Bonifatius Papa Episcopis Galliae:
C. 6 q. 4 c. 3 · Primati deferantur negotia, que metropolitanus explicare non ualet
¶Si inter episcopos eiusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico iure uel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem diiudicet, et si non adquiescat utraque pars iudicatis, tunc primas regionis inter ipsos audiat, et quod ecclesiasticis canonibus et legibus nostris consentaneum sit, hoc diffiniat, et nulla pars calculo eius ualeat contradicere.
C. 6 q. 4 c. 4 · De eodem · Item Alexander Papa.
¶Si metropolitanus a quocumque conprouinciali episcopo in causa propria appellatus eum audire distulerit, in proxima sinodo negotii sui habeat licentiam exercendi, et quicquid per iustitiam a conprouincialibus suis fuerit statutum debet custodiri.
C. 6 q. 4 d.p.c. 4
¶Sed si omnium conprouincialium concordi sententia fuerit dampnatus, manebit erga eum inmobilis censura. Unde in Laudicensi Concilio [cap. 15.] legitur:
C. 6 q. 4 c. 5 · Episcopus, qui ab episcopis suae prouinciae consonam sententiam reportauerit, ab aliis iudicari non poterit
¶Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omnibus, qui sunt intra prouinciam, episcopis exceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius iudicari non poterit, sed manere circa eum oportet tamquam conuenientem, que ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam.
C. 6 q. 4 d.p.c. 5
¶Subintelligendum uero est, nisi ad iudicem maioris auctoritatis fuerit prouocatum. Tunc enim per appellationem soluta sententia firmitatem non obtinet. Unde Nicolaus Papa ait: [in epist. ad Carolum Regem, cuius initium: "Numquam dolorem generat."]
C. 6 q. 4 c. 6 · Semel difinitum retractari non licet, nisi ubi maior auctoritas fuerit
¶Quod bene semel diffinitum est et interpositis iuramentis deliberatum, nulla debet iteratione, nisi fortassis ubi fuerit maior auctoritas, retractari.
C. 6 q. 4 c. 7 · In renouatione iudicii memoria B. Petri est habenda · Item ex Concilio Sardicensi. [c. 4.]
¶Osius episcopus dixit: "Quod si aliquis episcopus adiudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, alterum iudicium renouetur, si uobis placet, S. Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur uel ab his, qui examinauerunt, uel etiam ab aliis episcopis, qui in prouincia proxima morantur, Romano episcopo. Et si iudicauerit renouandum esse iudicium, renouetur et det iudices. Si autem probauerit talem causam ut ea non refricentur, que acta sunt, que decreuerit Romanus episcopus confirmata erunt. Si hoc ergo omnibus placet, statuatur." Sinodus respondit: Placet. Codicis libro IV. titulo de probationibus: Actor, quod asseuerat profitendo se probare non posse, reum necessitate monstrandi contrarium non astringit, cum per rerum naturam factum negantis probatio nulla sit.