C. 4 q. 6Causa IV, Quaestio VI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 4 q. 6 d.a.c. 1
¶Sexta uera questio eodem capitulo terminatur, in quo sequitur:
C. 4 q. 6 c. 1 · In ciuili et proprio dumtaxat negotio ad arguendum admittitur, qui in episcopi accusatione culpabilis inuenitur
¶Illud uero placuit, ut cum agere ceperit in episcoporum iudicio, si fuerit accusatoris persona dampnabilis de cetero ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas uel criminales, asserere uoluerit.
C. 4 q. 6 c. 2 · Propriam causam agere ualet cui accusare non licet · Item ex Concilio Cartaginensi VII. [c. 2. prope finem]
¶Omnibus, quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non est neganda.
C. 4 q. 6 c. 3 · In accusatione episcoporum deficiens ciuiliter tantum experiri poterit · Item Felix Episcopus omnibus Episcopis. [per Galliae prouincias constitutis, epistola II.]
¶Si accusatorum personae in episcoporum iudicio culpabiles aparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere, non tamen criminales uel ecclesiasticas, uoluerint.
C. 4 q. 6 c. 4 · Item Adrianus Papa. [in capitulis, c. 5.]
¶Quod si accusatorum personae in iudicio episcoporum etc. ut supra eisdem uerbis.