C. 4 q. 5Causa IV, Quaestio V
Abrir no leitor do IusCommune →C. 4 q. 5 d.a.c. 1
¶De quinta uero questione in Concilio Cartaginensi III. [c. 7.] sic inuenitur diffinitum:
C. 4 q. 5 c. 1 · Non est a communione suspendendus, qui die statuta ad causam peruenire non potuit
¶Quisquis episcoporum accusatur, ad primates prouinciae ipsius causam deferat accusator. Nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum, die statuta, litteris euocatus minime occurrerit, hoc est infra spatium mens ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit. Quod aliquas ueras necessitatis causas probauerit, quibus occurrere non potuisse manifestum sit, suae causae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem. Verum tamdiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad uniuersale concilium occurrere noluerit, ut uel ibi causa eius terminetur, ipse in se dampnationis sententiam dixisse iudicetur. Tempore sane, quo non communicat, nec in sua ecclesia uel parrochia communicet. Accusator autem eius, si numquam diebus causae dicendae defuerit subtrahens se, a communione non remoueatur. Si uero aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communione episcopo, remoueatur a communione accusator, ita tamen, ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem constitutam occurrere non uoluisse, sed non potuisse probauerit.