IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 4 q. 2 et 3Causa IV, Quaestio II et III

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 4 q. 2 et 3 d.a.c. 1

Secunda autem et tertia questio eodem Concilio [Cartaginensi VII.] uno eodemque capitulo terminatur. Illud uero est huiusmodi:

C. 4 q. 2 et 3 c. 1 · Qui ab accusatione repelluntur, aut ad annum XIV. nondum peruenerunt, testes esse non possunt

Testes autem ad testimonium non admittendos esse censemus, qui nec ad accusationem admitti iussi sunt, uel etiam quos ipse accusator de domo sua produxerit. Ad testimonium autem intra annos quatuordecim etatis suae constituti non admittantur.

C. 4 q. 2 et 3 c. 2 · De eodem · Item ex Concilio Maticensi, c. 6.

Placuit sancto conuentui, ut testes ad testimonium dicendum precio non conducantur, et ut quique optimi et fideliores in testimonium assumantur, ut is, contra quem testimonium ferre debent, nullam eis possit afferre calumpniam, et ut nullus testimonium dicat nisi ieiunus.

C. 4 q. 2 et 3 d.p.c. 2

Item in criminali causa: "produci testis non potest, qui ante in eum reum testimonium dixit," sicut in 22. libro Digestionis titulo de testibus [lege 23.] inuenitur. Item titulo eodem: [l. Ob. carmen. § Si testes:]

C. 4 q. 2 et 3 c. 3

Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint, et negotii qualitas, ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sunt omnia testimonia. Si uero ex his quidam eorum aliud dixerunt, licet inpari numero, credendum est, quod naturae negotii conuenit, et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis et testimoniis, que rei aptiora esse conpererit. Non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem, et testimonia, quibus potius lux ueritatis assistit. Item: [lege 2., ff. eod.] § 1. In testibus fides, dignitas, mores, grauitas moderanda est, et ideo testes, qui aduersus fidem suae testationis uacillant, audiendi non sunt. Item: [lege 3.] § 2. Testium fides diligenter examinanda est, ideoque in persona eorum exploranda erunt inprimis conditio cuiusque, utrum quis decurio, an plebeius sit, et an honestae et inculpatae uitae, an uero notatus quis et reprehensibilis, an locuples, an egenus sit, ut lucri causa quid facile admittat, uel an ei inimicus sit, aduersus quem testimonium fert, uel amicus ei sit, pro quo testimonium dat. Nam si careat suspicione testimonium, uel propter personam, a qua profertur, quod honesta sit, uel propter causam, quod neque lucri, neque gratiae, neque inimicitiae causa sit admittendum est. Item: [eadem lege paulo inferius:] § 3. Lege Iulia de ui cauetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceret qui se ab eo parenteue eius liberauerit, quiue impuberes erunt, quiue iudicio publico dampnatus erit, qui eorum in integrum restitutus non erit, quiue eorum in uinculis custodiaue publica erit, quiue ad bestias, ut depugnaret, se locauerit, quiue palam questum faciet feceritue, quiue ob testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam accepisse iudicatus uel conuictus erit. Item: [l. 4.] § 4. Lege Iulia iudiciorum publicorum cauetur, ne inuito denuncietur, ut testimonium dicat aduersus socerum, generum, uitricum, priuignum, sobrinum, sobrinam, sobrino natum, eosue, qui priore gradu sunt. § 5. Item ne liberto ipsius, liberorumue eius, parentum uiri uxoris. § 6. Item patroni patronae et ut ne patroni patronae aduersus libertos, neque liberti aduersus patronum cogantur testimonium dicere. § 7. Cum autem excipitur, ne gener aut socer inuitus testimonium dicere cogatur, generi appellatione sponsum quoque filiae contineri placet. Item soceri sponsae patrem. Item: [lege 6.] § 8. Idonei non uidentur esse testes, quibus inperari potest ut testes fiant. Item: [lege 7.] § 9. Serui responso tunc credendum est, cum alia probatio ad eruendam ueritatem non est. Item: [lege 8.] § 10. Inuiti testimonium dicere non cogantur senes, ualitudinarii, uel milites, uel illi, qui cum magistratu reipublicae causa absunt, uel quibus uenire non licet. Item: [lege 19.] § 11. Publicani etiam non dicunt testimonium inuiti. § 12. Item is, qui non detractandi testimonii causa aberit. § 13. Item is, qui exercitui prebendam conduxerit. Sed nec pupillis testimonium denunciari potest. Item: [l. 20.] § 14. In testimonium accusator citare non debet eum, qui publico iudicio reus erit, aut qui minor uiginti annis erit. [l. 21.] § 15. Ob carmen famosum dampnatus intestabilis erit. Item: § 16. Si res exigit non tantum priuati, sed etiam magistratus, si in presenti sint, testimonium dicant. Pretor quoque testimonium dare debet in iudicio de adulterii causa. § 17. Si autem ea conditio rei sit, ubi arenarium testem uel similem personam admittere cogimur, sine tormento testimonio eius credendum non est. Item: [l. 24.] § 18. Testes, quos accusator de domo produxerit, interrogari non placuit. [l. 25.] § 19. Patroni quoque in causa, cui patrocinium prestant, testimonium non dicant, quod etiam in executoribus negotiorum obseruandum est. Item: [lege 16.] § 20. Qui falso uel uarie dixerunt, testimonia uel utrique parti prodiderunt a iudicibus conpetenter puniuntur. Item: [l. 17.] § 21. Pater et filius, qui in potestate eius est item duo fratres qui in eiusdem potestate sunt, utrique in eodem testamento, uel eodem negotio testes possunt fieri, quoniam nichil nocet ex una domo plures testes adhiberi alieno negotio. Item: [l. 15.] § 22. Hermafroditus an ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis ostendit. Item: [l. 9.] § 23. Testis idoneus pater filio, aut filius patri non est. [l. 10.] § 24. Nullus idoneus testis in re sua intelligitur. Item: [l. 11.] § 25. Ad fidem rei gestae faciendam etiam non rogatus testis intelligitur. Item: [l. 12.] § 26. Ubi numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient. Pluralis enim elocutio duorum numero contenta est. Item: [l. 3.] § 27. In testibus considerandum est, qui simpliciter testimonium dicant, utrum unum, eundemque meditatum sermonem afferant, an ad ea, que interrogantur, ex tempore uerisimilia respondeant. Item: § 28. Sepe sine publicis monumentis cuiuscumque rei ueritas deprehenditur; alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias ueluti consentiens fama confirmat rei, de qua queritur, fidem. Non ergo ad unam probationis speciem cognitionem suam iudex alligare debet, sed ex sententia animi sui estimare, quid aut credat, aut parum sibi probatum opinetur. Item § 29. Alia est auctoritas presentium testium, alia testimoniorum, que recitari solent. Item Codicis libro IV. titulo de testibus. [l. 2.] § 30. Soli testes ad probationem ingenuitatis non sufficiunt, nisi instrumentis et argumentis adiuuentur. Item: [l. 3.] § 31. Etiam iure ciuili domestici fides inprobatur. Item: [l. 4.] § 32. Solam testatione prolatam, nec aliis legitimis amminiculis causa approbata nullius esse momenti certum est. Item: [l. 5.] § 33. Eos testes ad adiuuandam ueritatem adhiberi oportet, qui omni gratiae et potentatui fidem religioni iudiciariae debitam possunt preponere. Item: [l. 6.] § 34. Parentes et liberi inuicem aduersus se nec uolentes ad testimonium admittendi sunt. Item: [l. 7.] § 35. Qui intendit, suae intentioni proprias debet afferre probationes, non petere aduersarium cogi ad exhibitionem eorum, per quos sibi negotium fiat. Item: [l. 8.] § 36. Serui neque pro domino, neque aduersus dominum, sed pro facto suo interrogari possunt. Item: [l. 9.] § 37. Iurisiurandi religione testes prius, quam perhibeant testimonium, cohercentur, et honestioribus potius testibus fides adhibeatur. § 38. Unius uero testimonium nemo iudicum in quacumque causa facile patiatur admitti; imo unius testis responsio omnino non audiatur, etiamsi presidiali curiae honore prefulgeat. Item: [l. 10.] § 39. Omnibus in re propria dicendi testimonia facultatem iura submouerunt. Item: [l. 11.] § 40. Liberi testes ad causas postulentur alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab hiis notitiae postuletur. Venturis autem ad iudicium per accusatorem, aut ab his, per quos fuerant postulati, sumptus competentes ministrentur, etiamsi in pecuniaria causa ab alterutra parte testes sint producendi. Item: [l. 12.] § 41. Liberti aduersus patronos sponte prodire non audeant, sed nec uocati quidem in iudicio uenire cogantur. Item: [l. 17.] § 42. Si quis testibus usus fuerit, iidemque testes aduersus eum in alia lite producantur, non licebit ei eorum personas excipere, nisi ostenderit, inimicitias inter se et illos postea emersas fuisse, ex quibus testes repelli leges precipiunt, non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus testimonium eorum arguere. § 43. Sed et si liquidis probationibus datione uel promissione pecuniarum eos corruptos esse ostenderit, eam etiam allegationem integram ei seruari oportet. [Gratian.] Sed obicitur illud beati Bricii, qui uoce pueri triginta dies ab ortu habentis innocens probatus est. Sed miracula diuina sunt admiranda, non in exemplum humanae actionis trahenda.