IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 4 q. 1Causa IV, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 4 q. 1 d.a.c. 1

De prima questione sic statutum legitur in Concilio Cartaginensi VII., cui interfuit Faustinus Romanae ecclesiae legatus:

C. 4 q. 1 c. 1 · Ad accusandum non admittitur qui in excommunicatione perseuerat

Diffinimus, eum rite ad accusationem non admitti, qui posteaquam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, siue sit clericus siue laicus, accusare uoluerit. § 1. Omnes etiam infamiae maculis aspersi, id est histriones aut turpitudinibus subiectae personae, heretici etiam, siue pagani siue Iudei, ab accusatione prohibentur.

C. 4 q. 1 c. 2 · Heretici probantur qui scismate uel excommunicatione ab ecclesia sunt separati · Item Nicolaus Papa. [in epistola ad Michaelem Imperatorem, cuius initium est: "Proposueramus."]

Quod autem hi, qui iam a fato fratre et conministro nostro Ignatio depositi uel excommunicati, uel anathematizati fuerant, nullam aduersus eum intorquere dampnationem potuerunt, ex prolato secundae uniuersalis sinodi capitulo declaratur, cum dicitur: "Si uero ecclesiasticum fuerit crimen, quod episcopo illatum fuerit, tunc probari oportet accusantium personas, ut primo quidem hereticis non liceat accusationes contra orthodoxos facere episcopos pro ecclesiasticis negotiis." Sed ne hos hereticos esse denegemus, audite sequentia: "Hereticos autem (inquiunt) dicimus tam eos, qui olim ab ecclesia proiecti sunt, quam qui post hec a nobis anathematizati sunt." Porro, si adhuc nec sic creditis, audite quod subditur: "Preter hos autem (aiunt) et eos, qui fidem simulant sanam confiteri, scismaticos esse etiam eos qui seorsum a communicantibus nobis episcopis collectas faciunt. Deinde uero, et si quidam ab ecclesia super causis quibusdam reprehensi sunt, et proiecti aut excommunicati, siue ex clero siue ex laicali ordine, nec his licere accusare episcopum ante, quam crimine proprio exuantur primitus. Similiter autem et eos, qui sub accusatione priori existunt, non ante esse acceptabiles in episcopi accusatione aut aliorum clericorum, quam innoxios semetipsos illatorum sibi ostenderint criminum." Quid autem periculi regulae huius contemptoribus inmineat, non ignoratis.