IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 31 q. 2Causa XXXI, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 31 q. 2 d.a.c. 1

Quod autem aliqua non sit cogenda nubere alicui, Ambrosius testatur super primam epistolam ad Chorinthios: "Nubat uidua cui uult: tantum in Domino;" id est quem sibi aptum putauerit, illi nubat; quia inuitae nuptiae solent malos prouentus habere. "Tantum autem in Domino:" Id est, ut sine suspicione turpitudinis nubat, et uiro suae religionis nubat.

C. 31 q. 2 c. 1 · Iuramento patris non cogitur puella nubere, cui numquam assensum prebuit · Item Iudicium Urbani Pape.

Si uerum esse constiterit, quod nobis legati Iordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro uiribus renitentem, non assentientibus, sed ualde dolentibus matre et parentela, Rainaldo Rodelli filio desponsauerit, quoniam canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum quod dicimus uideatur, ita sentenciam temperamus, ut, si princeps cum filiae, matris, et parentelae assensu id, quod ceptum est, perficere uoluerit, concedamus. Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nichil fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quod inpediat, ab ipso Iordane sacramentum, quod ita constent hec, ut dicta sunt, accipiat, et nos canonum ac legum scita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii uiro, si uoluerit, predicta filia eius tantum in Domino nubat.

C. 31 q. 2 c. 2

Econtra Hormisda Papa scribit Eusebio Episcopo. Tua sanctitas nos requisiuit, frater uenerande, de filio adulto, quem pater matrimonium contrahere uult, si sine uoluntate filii adulti facere potest. Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse. Potest autem de filio nondum adulto, uoluntas cuius nondum discerni potest, pater eum, cui uult, in matrimonium tradere, et post, quam filius peruenerit ad perfectam etatem, omnino obseruare et adinplere debet. Hoc ab omnibus orthodoxae fidei cultoribus sancitum a nobis tenendum mandamus.]

C. 31 q. 2 c. 3 · Quorum unum futurum est corpus, unus debet esse et animus: atque ideo nulla inuita est copulanda alicui · Item Sanctio, Regi Aragonum.

De neptis tuae coniugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc equitate dictante decernimus, ut, si illa uirum illum, ut dicitur, omnino rennuit, et in eadem uoluntatis auctoritate persistit, ut uiro illi prorsus se deneget nupturam, nequaquam eam inuitam et renitentem eiusdem uiri cogas sociari coniugio. Quorum enim unum corpus est, unus debet esse et animus, ne forte, cum uirgo fuerit alicui inuita copulata contra Domini Apostolique preceptum aut reatum discidii, aut crimen fornicationis incurrat. Cuius uidelicet peccati malum in eum redundare constat, qui eam coniunxit inuitam. Quod pari tenore de uiro est sentiendum.

C. 31 q. 2 c. 4 · Non licet deserere uiro quam premissis dotibus in publica attestatione duxit uxorem · Item Nykolaus Radualdo Portuensi, et Iohanni Ficolensi Episcopis.

Lotharius rex (in conmonitorio profitetur, Gualdradam se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse Huberti. Ubi primum diligenti inuestigatione inquirite, et si eundem gloriosum regem predictam Gualdradam premissis dotibus, coram testibus, secundum legem, et ritum, quo nuptiae celebrari solent, per omnia inueneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Gualdrada in matrimonium ipsius admissa est, restat, ut perscrutemini, cur illa repudiata sit, uel filia Bosonis admissa. Sed quia idem gloriosus rex metu Thebergam se admisisse dicit, metu unius hominis non debuit tantus rex contra diuinum preceptum in inmane precipitium mergi. In hoc certe magis reprehensibilem se ostendit, in quo amorem Dei amori mundi postposuit, cum nec etiam occisores corporis sint timendi, contra iusticiam hominem inpellentes. Nichil itaque precipimus aliud uobis, manifestatione sua eodem rege conuicto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra uice freti causam illius diffiniatis. Si uero minime probatum fuerit Gualdradam uxorem fuisse legitimam, neque nuptiis more celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis, filio nostro Lothario extitisse coniunctam, suggerite illi, ut non moleste ferat legitimam sibi (si ipsa innocens apparuerit) reconciliari uxorem. § 1. Preterea uos scire uolo, quia prefata Theberga apostolicam sedem bis et ter appellauit, et se a prefato glorioso rege questa est iniuste fuisse deiectam, et ui coactam falsum contra se conposuisse piaculum. Nam eo tempore appellationis suae libellum ad apostolicam sedem misit, in quo non quidem adhuc confessam, sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi sese innotuit, insuper subiungens: "Quod si amplius conpulsa fuero, scitote, non ueritate, sed timore mortis et euadendi studio (quia aliter non possum) quod uoluerint dicam". Unde uobis precipimus, ut cum eadem Theberga ad condictam sinodum, sicut statuimus, aduenerit, causam eius diligenti examinatione tractetis, et, si ei obicitur, quod illa se crimen aliquod admisisse confessa fuisset, et econtra, illa uiolentiam se pertulisse proclamauerit, uel si inimicos iudices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renouetis iudicium secundum equitatis normam, ut iniusticiae mole non obprimatur.

C. 31 q. 2 d.p.c. 4

His auctoritatibus euidenter ostenditur, quod nisi libera uoluntate nulla est copulanda alicui.