C. 31 q. 1Causa XXXI, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 31 q. 1 d.a.c. 1
¶Adulterio polluta prohibetur duci in coniugium auctoritate Leonis Papae, qua dicitur:
C. 31 q. 1 c. 1 · Adulterio polluta non ducatur ab eodem in matrimonium
¶Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio.
C. 31 q. 1 c. 2 · Licet alicui ducere in matrimonium quam prius polluit per adulterium · Sed Augustinus econtra testatur, scribens ad Valerium de nuptiis et concupiscentia: [lib. I. c. 10.]
¶Denique mortuo eo, cum quo fuit uerum conubium fieri potest coniugium, cum qua precessit adulterium. Item in libro de bono coniugali: [c. 14.] § 1. Posse sane fieri licitas nuptias ex personis licite coniunctis, honesto placito subsequente, manifestum est.
C. 31 q. 1 d.p.c. 2
¶Hec ultima auctoritas de concubinis loquitur, perhibens, concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum. Prima auctoritas Augustini loquitur de repudiata, quam dum uiuente uiro suo aliquis ducit in coniugium, conmittit adulterium; cuius adulterii aliquam habet ueniam, dum eius copula creditur esse licita. § 1. Illud uero Leonis Papae de ea intelligendum est, que a uiro suo non erat repudiata, cuius uiuebat uir, reddens ei coniugale debitum. Unde in Concilio apud Altheum habito presente Conrado Rege statutum est c. 6.:
C. 31 q. 1 c. 3 · Nullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium
¶Illud uero communi decreto secundum canonum instituta diffinimus et preiudicamus, ut, si quis cum uxore alterius uiuente eo fornicatus fuerit, moriente marito sinodali iudicio aditus ei claudatur illicitus, nec ulterius ei coniungatur matrimonio, quam prius polluit adulterio. Nolumus enim, nec Christianae religioni conuenit, ut ullus ducat in coniugium quam prius polluit per adulterium.
C. 31 q. 1 d.p.c. 3
¶Hic subaudiendum est, nisi peracta post penitenciam et si nichil in morte uiri machinatus fuerit, uel si uiuente uiro fidem adulterae non dedit, sumpturum eam sibi in coniugem si uiro eius superuiueret. Unde in Concilio Triburiensi legitur.
C. 31 q. 1 c. 4 · Post mortem uiri non potest adulteram in coniugium ducere qui uiro uiuente iuramentum sibi futurarum prebuit nuptiarum
¶Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quendam alterius uxorem stupro uiolasse, et insuper mechae uiuente uiro suo iuramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem, si superuixisset, duceret eam uxorem, quod et factum est. Tale igitur conubium prohibemus et anathematizamus.
C. 31 q. 1 c. 5 · Post peractam penitenciam uiduam in coniugem ducere poterit, quam uiuente uiro polluit adulterio · Item in eodem.
¶Si quis uiuente marito coniugem illius adulterasse accusatur, et, eo in proximo defuncto, eandem sumpsisse dinoscitur, omnimodis penitenciae publicae subiciatur. De quo etiam post penitenciam prefata, si expedierit, seruabitur regula; nisi forte idem, aut mulier uirum, qui mortuus fuerat, occidisse notentur, aut propinquitas, uel alia quelibet actio criminalis inpediat. Quod si probatum fuerit, sine ulla spe coniugii cum penitencia perpetuo maneant.
C. 31 q. 1 c. 6 · Item ex Concilio apud Vermerias.
¶Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis consiliata sit, et ipse uir aliquem illorum se defendendo occiderit, si probare potest ille uir, eam ream esse consilii, potest (ut nobis uidetur) ipsam uxorem dimittere, et, si uoluerit, aliam ducere. Ipsa autem insidiatrix penitenciae subiecta absque spe coniugii maneat.]
C. 31 q. 1 c. 7 · Post penitenciam reconcilietur ad conmunionem uidua, que mechum suum in uirum accepit · Item ex Concilio Elibertano. [c. 72.]
¶Si qua fuerit uidua mechata, et postea eundem habuerit maritum, post quinquennii tempus acta legitima penitencia placuit eam ad conmunionem reconciliari.
C. 31 q. 1 d.p.c. 7
¶Sed obicitur: Dauid cum Bersabee adulterium conmisit, et mortem Uriae machinatus est, et tamen Bersabee eandem postea duxit in uxorem. Sed in ueteri testamento multa permittebantur propter infirmitatem, que in euangelii perfectione eliminata sunt: sicut permittebatur quibuslibet dare libellum repudii, ne per odium funderetur sanguis innoxius. Quod postea Dominus in euangelio prohibuit, dicens uxorem a uiro non esse dimittendam, nisi causa fornicationis. Quedam permittebantur causa infirmitatis, et sacramenti futurorum: sicut Dominus permisit filiis Israel offerre animalia sibi in sacrificium, que in Egipto consueuerant inmolare demonibus, malens ea sibi offerri quam idolis, et ut essent illis sacramenta futurorum. Sic et Bersabee permissa est duci in uxorem, non magis causa suae infirmitatis, quam significatione futurorum. § 1. Sed est alia ratio, qua uxor defuncti huic nubere non possit. Generaliter enim prohibentur uiri et mulieres frequenter matrimonia contrahere. Unde in conubio nuptiarum secundarum presbiteri interesse non debent, sicut in Neocesariensi Concilio [c. 3. et 7.] legitur:
C. 31 q. 1 c. 8 · Fides et conuersatio penitenciam adbreuiet eorum, qui frequenter ducunt uxores
¶De his, qui frequenter uxores ducunt, et de his, qui sepius nubunt, tempus quidem his manifestum constitutum est, sed conuersatio et fides eorum tempus adbreuiat. § 1. Presbiterum uero secundarum nuptiarum conubio interesse non debere; maxime cum precipiatur secundis nuptiis penitenciam tribuere: quis erit presbiter, qui propter conuiuium illis consentiat nuptiis?
C. 31 q. 1 c. 9 · Secundum ueritatis rationem fornicari conuincitur qui secundam ducit uxorem · Item Iohannes Crisostomus. [id est auctor operis imperfecti in Matth., hom. XXXII.]
¶Hac ratione et Apostoli preceperunt secundas adire nuptias propter incontinentiam hominum. Nam secundam quidem accipere secundum preceptum Apostoli licitum est, secundum ueritatis rationem uere fornicatio est. Sed cum permittente Deo publice et licenter conmittitur, fit honesta fornicatio. Propterea bene dixit, quia Moyses hoc permisit, non precepit. Aliud est enim precipere, aliud permittere. Quod enim permittimus nolentes precipimus, quia malas hominum uoluntates ad plenum prohibere non possumus.
C. 31 q. 1 c. 10 · Ut uitetur periculum fornicationis, secunda matrimonia conceduntur · Item Ieronimus de uirginibus.
¶Quomodo uirginibus fornicationis periculo concedit nuptias, et excusabile facit quod per se non appetitur, ita eodem fornicationis periculo concedit uiduis secunda matrimonia. Melius est enim, licet alterum et tertium, unum uirum nosse, quam plurimos, id est tollerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis. Siquidem et illa in euangelio Samaritana, sextum maritum habere se dicens, arguitur a Domino, quod non sit uir eius; ubi enim numerus maritorum est, ibi uir, qui proprie unus est, esse desistit. Una costa a principio in unam uxorem uersa est. "Et erunt," inquit, "duo in carne una," non tres, neque quatuor, alioquin non duo, sed plures. Primus Lamech sanguinarius atque homicida unam carnem in duas diuisit uxores; fratricidium et digamiam eadem cataclismi pena deleuit: de altero septies, de altero septuagies septies uindicatum est. Quantum distant in numero, tantum et in crimine. § 1. Quam sancta sit digamia, hinc ostenditur, quod digamus ad clerum eligi non potest, et idem Apostolus ad Timotheum: "Vidua," inquit, "eligatur non minus sexaginta annorum, que fuerit unius uiri uxor." Hic commune preceptum de his uiduis est, que ecclesiae pascuntur elemosinis, et idcirco etas prescribitur, ut illae tantum accipiant pauperum cibos, que iam laborare non possunt. Simulque considera, quod que duos habuit uiros, etiamsi anus est, et decrepita, et egens, ecclesiae stipes non meretur accipere; si autem panis illi tollitur elemosinae, quanto magis, qui descendit de celo, quem qui indigne comederit, reus erit uiolati corporis et sanguinis Domini? Quamquam hec testimonia, que supra posui, in quibus uiduis conceditur, ut, si uelint, denuo nubant, quidam interpretantur super his uiduis, quas amissis maritis sic inuenerat fides Christi.
C. 31 q. 1 d.p.c. 10
¶Verum hoc eum ad exhortationem uidualis continentiae, non in condempnationem secundarum et deinceps nuptiarum dixisse, quam multorum auctoritatibus constat licitas esse, ut ex uerbis eiusdem datur intelligi. Ait enim ad Pamachium: [in Apologetico contra Iouinianum]
C. 31 q. 1 c. 11 · Nec secundae, nec tertiae, nec deinceps nuptiae sunt condempnandae
¶Aperiant, queso, aures obtrectatores mei, et uideant, me concessisse secundas et tercias nuptias in Domino. Qui secundas et tercias nuptias non dampnaui, primum potui dampnare matrimonium? Idem: § 1. Non dampno digamos imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos. Idem: § 2. Ego nunc libera uoce proclamo, non dampnari in ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo et secundo marito nubere.
C. 31 q. 1 c. 12 · Secunda coniugia, sicut et prima, licita esse probantur · Item Augustinus libro II. contra aduersarium legum et Prophetarum. [c. 11.]
¶Deus masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate coniunxit, et secundas nuptias, que in nouo quoque testamento permittuntur, licitas esse monstrauit.
C. 31 q. 1 c. 13 · Idem super primam epistolam ad Chorinthios.
¶"Quod si dormierit uir eius." Non dicit, primus uel secundus, uel quartus, nec nobis diffiniendum est quod non diffinit Apostolus. Unde nec ullas debeo dampnare nuptias, nec eis uerecundiam numerositatis auferre. Dominus autem septemuiram non dampnauit, nec dicit in resurrectione non posse esse, sed tantum: "Neque nubent, neque nubentur." Unde nec contra humanae uerecundiae sensum audeo dicere, ut quotiens uoluerint nubant, nec ex corde meo quotaslibet nuptias condempnare. Quod dicitur uniuirae, hoc omni uiduae: "Beatior erit, si sic permanserit."