IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 27 q. 2Causa XXVII, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 27 q. 2 d.a.c. 1

Sequitur secunda questio, qua queritur, an puellae alteri desponsatae possint renunciare priori condicioni, et transferre sua uota ad alium. (Qu. I.) Hic primum uidendum est, an sit coniugium inter eos? (Qu. II.) Secundo, an possint ab inuicem discedere? § 1. Hos autem coniuges esse, et ex diffinitione coniugii, et auctoritate multorum facile probatur. Sunt enim nuptiae siue matrimonium uiri mulierisque coniunctio, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Inter hos autem fuit coniunctio, que indiuiduam uitae consuetudinem exigebat. Fuit enim inter eos consensus, qui est efficiens causa matrimonii, iuxta illud Ysidori: "Consensus facit matrimonium." Item Iohannes Chrisostomus super Matheum: [id est auctor operis imperfecti, homil. XXXII. in Math.]

C. 27 q. 2 c. 1

"Matrimonium quidem non facit coitus, sed uoluntas ideo non soluit illud separatio corporis, sed uoluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc uoluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plene dimittit. Non ergo qui dimittit mechatur, sed qui alteram ducit."

C. 27 q. 2 c. 2 · Item Nykolaus Papa. [ad consulta Bulgarorum, c. 3.]

"Sufficiat solus secundum leges consensus eorum, de quorum quarumque coniunctionibus agitur. Qui solus si defuerit, cetera etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur." [Gratian.]

C. 27 q. 2 d.p.c. 2

Cum ergo inter istos consensus intercesserit, qui solus matrimonium facit, patet hos coniuges fuisse. Sed queritur, quis consensus facit matrimonium, an consensus cohabitationis, an carnalis copulae, an uterque? Si cohabitationis consensus facit matrimonium, tunc frater cum sorore potest contrahere matrimonium; si carnalis copulae, inter Mariam et Ioseph non fuit coniugium. Vouerat enim Maria se uirgine perseueraturam. Unde ait angelo: "Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco?" id est, me non cognituram proposui. Neque enim quia tunc uirum non cognoscebat, necesse erat inquiri, quomodo posset habere filium, sed quia numquam se cognituram proposuerat. § 1. Si ergo contra suum propositum postea consensit in carnalem copulam, rea facta est uoti uirginalis mente, etsi non opere uiolati. Quod de ea sentire nefas est, sed, sicut Augustinus ait:

C. 27 q. 2 c. 3

"Beata Maria proposuit se conseruaturam uotum uirginitatis in corde, sed ipsum uotum uirginitatis non expressit ore. Subiecit se diuinae dispositioni, dum proposuit se perseueraturam uirginem, nisi Deus ei aliter reuelaret. Conmittens ergo uirginitatem suam diuinae dispositioni consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed diuinae inspirationi in utroque obediendo. Postea uero filium genuit quod corde conceperat simul cum uiro labiis expressit, et uterque in uirginitate permansit. § 1. Consensus ergo cohabitandi et indiuiduam uitae consuetudinem retinendi interueniens eos coniuges facit. Indiuidua uero consuetudo est talem se in omnibus exhibere uiro, qualis ipsa sibi est, et e conuerso. Ad indiuiduam itaque consuetudinem pertinet absque consensu legitimi uiri orationi aliquando non posse uacare, nec continentiam profiteri. Quia ergo iste consensus fuit inter isto, patet hos coniuges fuisse."

C. 27 q. 2 c. 4

Iohannes Chrisostomus, id est auctor operis imperfecti, homilia XXXII. in Matheum. Omnis res, per quascumque causas nascitur, per easdem dissoluitur. Matrimonium enim non facit coitus, sed uoluntas, et ideo non soluit illud separatio corporis, sed separatio uoluntatis. Ideo qui dimittit coniugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est. Nam etsi corpore iam separatus est, tamen adhuc uoluntate coniunctus est. Cum ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit. Non ergo qui dimittit mechatur, sed qui alteram ducit.]

C. 27 q. 2 d.p.c. 4

Item auctoritate probantur coniuges. Ait enim Ambrosius in libro de uirginibus: [c. 6.]

C. 27 q. 2 c. 5 · Coniugalis pactio, non uirginitatis defloratio facit matrimonium

Cum initiatur coniugium, coniugii nomen assciscitur. Non defloratio uirginitatis facit coniugium, sed pactio coniugalis. Denique cum iungitur uiro, coniugium est, non cum uiri admixtione cognoscitur.

C. 27 q. 2 c. 6 · A prima fide desponsationis coniuges appellantur · Item Ysidorus Ethimologiarum libro IX., c. 7.

Coniuges uerius appellantur a prima desponsationis fide, quamuis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus.

C. 27 q. 2 c. 7

Quod condicio interposita non ualeat, ex concilio Affricano probatur.]

C. 27 q. 2 c. 8 · De eodem

Quicumque sub condicionis nomine aliquam desponsauerit, et eam postea relinquere uoluerit, dicimus quod condicio frangatur, et desponsatio irrefragabiliter teneatur.

C. 27 q. 2 c. 9 · De eodem · Item Augustinus de bono coniugalia. [lib. I. c. 11.]

Coniunx uocatur a prima desponsationis fide, quam concubitu non agnouerat, nec fuerat cogniturus, nec perierat, nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat carnis ulla conmixtio. § 1. Propter quod fidele coniugium ambo parentes Christi uocari meruerunt, non solum illa mater, uerum etiam ille pater eius, sicut et coniunx matris eius, utrumque mente, non carne.

C. 27 q. 2 c. 10 · Triplex bonum coniugii fuit in parentibus Christi · Item in eodem. [lib. et capite]

Omne itaque nuptiarum bonum inpletum est in illis parentibus Christi, fides, sacramentum, proles. Prolem cognoscimus ipsum Dominum, fidem: quia nullum adulterium; sacramentum: quia nullum diuortium; solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine pudenda concupiscentia carnis, que accidit ex peccato, sine qua concipi uoluit qui futurus erat sine peccato.

C. 27 q. 2 d.p.c. 10

Item in Leuitico precepit Dominus Moysi, dicens: "Si quis sponsam alterius in agro oppresserit, morte moriatur, quia uxorem alterius uiolauit." § 1. Item in legibus principum sponsa iubetur lugere mortem sponsi tamquam uiri sui. Item in Canonibus inuenitur:

C. 27 q. 2 c. 11 · Frater sponsam fratris post mortem eius non potest ducere

Si quis desponsauerit sibi aliquam, et preueniente mortis articulo eam cognoscere non potuerit, frater eius non potest eam in uxorem ducere.

C. 27 q. 2 c. 12 · Item Gregorius Mauricio Inperatori, ob quendam comitem,

qui nepotis sui mortui desponsatum duxit uxorem. Qui desponsatam puellam proximi sui acceperit in coniugium, anathema sit ipse, et omnes consentientes ei, quia secundum legem Dei mori decernitur. § 1. Nam diuinae legis mos est, sponsas appellare coniuges, ut in euangelio: "Accipe Mariam coniugem tuam," et illud in Deuteronomio: "Si quis cuiuslibet hominis desponsatam puellam in agro uel in quolibet loco oppresserit, uel adduxerit in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui uiolauit;" non que iam uxor erat, sed que a parentibus uxor fieri debebat. Et infra: § 2. Sicut nulli Christiano licet de sua consanguinitate uel quam cognatus habuit in matrimonium assumere, ita et de consanguinitate uxoris suae.

C. 27 q. 2 c. 13 · Uxore mortua licet uiro aliam accipere, sed non repudiatam uel desponsatam · Item Ieronimus.

Additur aliud quartum legitimum coniugium. Dum mortua fuerit uxor cuiuslibet, licet illi accipere aliam, sed non repudiatam, nec desponsatam uiro, sed liberam; similiter et mulier debet. Unde et Paulus ait: "Mulier, que sub uiro est, ligata est sub lege uiri, quamdiu uiuit uir eius." Viro igitur uiuente uocabitur adultera, si iuncta fuerit alteri uiro. Si autem mortuus fuerit uir eius, liberata est a lege uiri ita, ut non sit adultera, si iuncta fuerit alteri uiro.

C. 27 q. 2 c. 14 · Post mortem alicuius nullus de consanguinitate eius sponsam accipiat · Item Gregorius.

Si quis uxorem desponsauerit, uel eam subarrauerit, quamquam postmodum preueniente die mortis eius nequiuerit eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate eius licet accipere eam in coniugio, et si inuentum fuerit factum, separetur omnino.

C. 27 q. 2 c. 15 · De eodem · Item Iulius Papa.

Si quis desponsauerit uxorem uel subarrauerit, et siue preueniente die mortis, siue irruentibus quibusdam aliis causis minime eam cognouerit, neque superstes eius frater, neque ullus de consanguinitate eius eandem sibi tollat in uxorem ullo umquam tempore.

C. 27 q. 2 d.p.c. 15

His omnibus auctoritatibus probantur isti coniuges esse. Sed Augustinus contra testatur, dicens:

C. 27 q. 2 c. 16 · Non est inter eos matrimonium, quos non copulat conmixtio sexuum

Non dubium est, illam, mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus.

C. 27 q. 2 c. 17 · Illa mulier non pertinet ad matrimonium, cum qua non celebratur nuptiale misterium · Item Leo Papa.

Cum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut preter conmixtionem sexuum non habeant in se nuptiae Christi et ecclesiae sacramentum, non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale misterium.

C. 27 q. 2 c. 18

Benedictus seruus seruorum Dei Grandensi Patriarchae salutem, etc. Lex diuinae constitutionis apostolicam cathedram totius posuit orbis terrarum magistram, ut quicquid ubique locorum dubitantur, ab ea ratio eiusdem requiratur. Affatus est autem nos suis litteris eiusdem cathedrae sessorem, ac percunctatus est quidam uestras nomine Iohannes, pro conubio filiae suae superstitis, cuius soror defuncta cuidam iuueni, Stephano nomine, simplicibus uerbis fuerat desponsata, et ante, quam ad nuptias perueniret, morte preuenta: utrum scilicet cum eodem iuuene possit matrimonium celebrari superstitis filiae, nec ne. Namque testatus est huius rei rationem apud uos haberi ambiguam. Quam Deo docente reddimus his uerbis certissimam. Protoplastus ille, radix et origo nostra, detractam sibi costam in mulierem uidens formatam, prophetico spiritu inter alia protulit: "Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una." Quibus uerbis innotuit, non aliter uirum et mulierem posse fieri unam carnem, nisi carnali copula sibi cohereant. Qui ergo nequaquam mixtus est extraneae mulieri federe nuptiali, quo pacto per nuda sponsionis uerba possunt una caro fieri, nullatenus ualemus intueri. Propinquitas enim sanguinis uerbis dicitur, non uerbis efficitur. Sed neque osculum parit propinquitatem, quod nullam facit sanguinis conmixtionem. Quoniam uero ita prorsus sese habet res Iohannis istius, ut uelit secundam filiam illi nuptiis copulare, cui primam iam decreuerat desponsare, censura apostolici magistratus mandamus, hoc absque ullius criminis uicio posse fieri, si utriusque partis sederit uoluntati. Nam cur prohibeatur quod prohibendum numquam sancta scriptura declarat? Sed neque mundanae leges connumeratis personis, que inter se nuptias non contrahunt, de huiusmodi aliquid dicunt. Ne ergo abnegetis quod negandum nulla ratione docetis.]

C. 27 q. 2 d.p.c. 18

Item Apostolus precipit, ut uxor reddat debitum uiro, et uir uxori, nisi forte ex consensu ad tempus, ut expeditius uacent orationi. Unde datur intelligi, quod sine consensu alterius non licet alteri uacare orationi. § 1. Item propositum melioris uitae uir sumere non potest sine consensu uxoris, et e conuerso. Unde Gregorius scribit Theutistae Patriciae: [lib. IX. epist. 39.]

C. 27 q. 2 c. 19 · Causa religionis coniugia solui non debent

Sunt qui dicunt, religionis causa coniugia debere dissolui. Verum sciendum est, quia, etsi hoc lex humana concessit, lex tamen diuina prohibuit. Per se enim ueritas dicit: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Qui etiam ait: "Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis." Quis ergo huic legislatori contradicat? Scimus, quia scriptum est: "Erunt duo in carne una." Si igitur: uir et uxor una caro sunt, et religionis causa dimittit uir uxorem, uel mulier uirum in hoc mundo remanentem, uel fortasse ad illicita migrantem, que est ista conuersio, in qua una et eadem caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione? Si uero utrisque conueniat continentem uitam ducere, hoc quis audeat accusare? cum certum est, quia omnipotens Deus, qui minora concessit, maiora non prohibuit. Duobus enim modis sancti uiri etiam a licitis abstinere solent: aliquando, ut merita sibi apud omnipotentem Deum augeant; aliquando, ut anteactae uitae culpas detergant. § 1. Proinde cum boni coniuges aut meritum augere desiderant, aut anteactae uitae culpas delere, ut se astringant, et meliorem uitam appetant, licet. Sic enim multos sanctorum nouimus cum suis coniugibus et prius continentem uitam duxisse, et postmodum ad sanctae ecclesiae regimina migrasse. Si uero continentiam, quam uir appetit, mulier non sequitur, aut quam appetit uxor uir recusat, diuidi coniugium non potest, quia scriptum est: "Mulier sui potestatem corporis non habet, sed uir; similiter et uir potestatem sui corporis non habet, sed mulier."

C. 27 q. 2 c. 20 · Absque uiri consensu monasterio mulier deputata ad eius consortium redire non prohibetur · Idem Leoni, Episcopo Catanensi. [lib. III. ep. 34.]

Multorum relatione conperimus, hanc apud uos olim consuetudinem fuisse, ut subdiacones suis licite miscerentur coniugibus. Quod ne denuo quisquam presumeret, a Seruo dei, sedis nostrae diacone, ex auctoritate nostri decessoris isto est modo prohibitum, ut eodem tempore hii, qui iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus eligerent, id est aut certe ministrare nulla ratione presumerent, aut a suis uxoribus abstinerent. Et, quantum dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit offitio, et usque in obitus sui tempora notarii quidem gessit offitium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessauit. Post cuius obitum, quia relicta eius Honorata marito est sociata, a tua fraternitate in monasterio cognouimus deputatam. Ideoque, si, ut fertur, eius se maritus ab administratione suspendit, antedictae mulieri non debet officere, quod ad secunda uota coniugii migrauerit: presertim, si non tali mente subdiacono iuncta est, ut a carnis uoluptatibus abstineret. Si ergo ita se ueritatem, quemadmodum edocti sumus, habere cognoscis, predictam mulierem de monasterio per omnia conuenit te relaxare, ut ad suum maritum sine aliqua possit formidine remeare.

C. 27 q. 2 c. 21 · Ad uxorem redire cogitur qui sine eius consensu religiosam uestem suscepit · Idem Adriano, Panormitano Notario. [lib. IX. epist. 44.]

Agathosa latrix presentium questa est, uirum suum contra uoluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conuersum. Quapropter experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte eius uoluntate conuersus sit, uel ipsa mutare se promiserit. Et si hoc reppererit, et illum in monasterio permanere prouideat, et hanc, sicut promisit, mutare conpellat. Si uero nichil horum est, nec quondam fornicationis crimen (propter quod licet uxorem dimittere) predictam mulierem conmisisse cognoueris, ne illius conuersio uxori relictae in seculo fieri possit perditionis occasio, uolumus, ut maritum suum illi etiamsi iam tonsuratus est, reddere debeas omni excusatione cessante, quia etsi mundana lex precipit conuersationis gratia utrolibet inuito solui posse coniugium, diuina tamen lex fieri non permittit. Nam, nisi fornicationis causa, uirum uxorem dimittere nulla ratio concedit, quia post, quam copulatione coniugii uiri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte conuerti, et ex parte remanere in seculo.

C. 27 q. 2 c. 22 · Sine uxoris consensu religionis propositum uir sumere non ualet · Item ex VIII. Sinodo.

Si quis coniugatus uult conuerti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a coniuge castimoniam profitente fuerit absolutus. Nam si illa uiuente illo per incontinentiam alteri nupserit, proculdubio adultera erit. Nec recipitur apud Deum eiusdem uiri conuersio, cuius sequitur coniugalis federis prostitutio. Tales igitur tunc sine culpa secuntur Christum derelicto seculo, si habent ex pari uoluntate castitatis consensum.

C. 27 q. 2 c. 23 · Sine conscientia episcopi uiro et uxori causa religionis diuertere non licet · Item ex Sinodo Eugenii Papae. [II., in Sinodo Romana c. 36.]

Si uir et uxor diuertere pro sola religiosa inter se consenserint uita, nullatenus sine conscientia episcopi fiat, ut ab eo singulariter prouiso constituantur loco. Nam uxore nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium non soluitur.

C. 27 q. 2 c. 24 · Sine uxoris uoluntate uiro continere non licet · Item Augustinus de adulterinis coniugiis.

Si tu abstines sine uxoris uoluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuae inputabitur abstinentiae.

C. 27 q. 2 c. 25 · Vir non est suscipiendus in monasterium, nisi uxor conuertatur · Item Gregorius Urbico Abbati. [lib. V. ep. 49.]

Quia Agatho lator presentium in monasterium dilectionis tuae conuerti desiderat, hortamur, ut eum omni cum dulcedine deuotioneque suscipias. § 1. Quem tamen suscipiendum ita esse cognosce, si et uxor illius similiter conuerti uoluerit. Nam dum unum utrorumque corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est partem conuerti, et partem in seculo remanere.

C. 27 q. 2 c. 26 · Continentiae uota non licet uxori suscipere, nisi eandem uir eius elegerit uitam · Item Nykolaus Papa. [Carolo Regi]

Scripsit nobis Theberga regina, se uelle dignitate seu copula exui, et sola uita priuata esse contentam desiderare. Cui nos scripsimus, non hoc aliter fieri posse, nisi eandem uitam coniux eius Lotharius elegerit. § 1. Nam licet sit scriptum: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Deus tamen, et non homo separat, quando diuini amoris intuitu ex consensu utriusque coniugis matrimonia dissoluuntur. Aliter autem fieri mutuam separationem uestram prohibemus.

C. 27 q. 2 d.p.c. 26

Ecce, quod coniugati sine consensu alterius continentiam profiteri non possunt. Sponsi uero, etiam inconsultis quas sibi desponsauerunt, exemplis et auctoritate probantur continentiam posse seruare. Ut enim refert B. Ieronimus, Macharius, precipuus inter Christi heremitas, celebrato nuptiarum conuiuio, cum uespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens transmarina petiit, et heremi solitudinem sibi elegit. § 1. Item B. Alexius, Epiphanii clarissimi filius, similiter ex nuptiis diuina gratia uocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo famulari cepit. Horum exemplo patet, quod sponsi non exquisito consensu suarum sponsarum continentiam profiteri ualent. Probatur idem auctoritate Eusebii Papae dicentis:

C. 27 q. 2 c. 27 · Desponsata puella non prohibetur monasterium eligere

Desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere; tamen monasterium sibi licet eligere.

C. 27 q. 2 c. 28 · Desponsata inpune monasterium potest eligere · Item Gregorius in Registro. [lib. VI. epist. 20. ad Fortunatum]

Decreta legalia desponsatam, si conuerti uoluerit, nullo censuerunt omnino dampno mulctari.

C. 27 q. 2 d.p.c. 28

Cum ergo coniugatorum continentia, nisi ex amborum consensu, Deo offerri non ualeat; cum uir sui corporis potestatem non habeat, sed mulier, sponsae autem monasterium possint eligere, et sponsi non exquisito consensu sponsarum propositum melioris uitae assumere ualeant: patet, quod inter sponsum et sponsam coniugium non est. § 1. Item cum secundum Augustinum illa mulier non pertineat ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus. Item secundum Leonem illa non pertinet ad matrimonium, in qua docetur non fuisse nuptiale misterium: apparet, quod inter sponsum et sponsam coniugium non est. § 2. Item Nykolaus Papa precepit, de his, qui ab aduersariis excecantur aut membris detruncantur, ut ob hanc infirmitatem talium coniugia non soluantur. § 3. De his autem, qui causa frigiditatis uxoribus debitum reddere non possunt, statuit Gregorius Papa, ut uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis iureiurando dicat, quod numquam permixtione carnis coniuncti una caro effecti fuissent. Tunc mulier secundas nuptias poterit contrahere; uir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine spe coniugii. Unde idem scribit Venerio, Caralitano Episcopo, ita dicens:

C. 27 q. 2 c. 29 · Si mulier probauerit, quod a uiro suo numquam cognita fuerit, separetur

Quod autem interrogasti me de his, qui matrimonio iuncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, uel illa alium possit accipere de quibus scriptum est: Vir et mulier, si se coniunxerint, et postea dixerit mulier de uiro, quod non possit coire cum illa, si potest probare per uerum iudicium, quod uerum sit, accipiat alium.

C. 27 q. 2 d.p.c. 29

Ecce, inpossibilitas coeundi, si post carnalem copulam inuenta fuerit in aliquo, non soluit coniugium. Si uero ante carnalem copulam deprehensa fuerit, liberum facit mulieri alium uirum accipere. Unde apparet, illos non fuisse coniuges; alioquin non liceret eis ab inuicem discedere, excepta causa fornicationis; et sic discedentes oportet manere innuptos, aut sibi inuicem reconciliari. § 1. Item si coniunx sponsa esset, mortuo sponso remaneret uidua. Si autem uidua esset, uir eius ad sacros ordines conscendere non posset. Maritus enim uiduae, eque sicut et bigamus, sacerdos fieri prohibetur. Ex huius autem copula nullus prohibetur a sacris ordinibus. Ut enim ait Pelagius Papa: "Nichil est (quantum ad hunc articulum attinet) quod ei obuiet de canonicis institutis." Apparet ergo, non fuisse hos coniuges. § 2. Item si coniuges essent, discessio ab inuicem esset diuortium. Sed horum separationem negat Ambrosius esse diuortium, dicens de B. Maria, quam Ioseph sibi desponsauerat, et in suam duxerat: "Ioseph numquam cognouit eam. Nam si uir iustus eam cognouisset, numquam a se discedere passus esset, nec Dominus, qui uxorem preceperat a uiro non discedere, nisi causa fornicationis, conmendans eam discipulo, auctor diuortii fuisset." Ecce, conmendatio Mariae Iohanni, et detractio Ioseph negatur fuisse diuortium, quia Ioseph non cognouerat eam. Unde apparet, eos non fuisse coniuges. Si autem B. Maria, quam Ioseph sibi desponsauerat, et in suam duxerat, coniux negatur fuisse, multo minus ista, que simpliciter sponsa erat, coniux est appellanda.

C. 27 q. 2 c. 30 · Sororem uxoris polluens neutram ualet habere · Item ex Concilio Aurelianensi.

Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis ante uxor fuerat nec unam ex ipsis habeat, nec ipsi adulteri umquam in coniugio copulentur.

C. 27 q. 2 d.p.c. 30

Id est, nec propriae uxori licet sibi reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem eius cognoscendo. Nec etiam post mortem uxoris licet ei, uel adulterae alicui copulari in coniugium. De sponsa uero econtra legitur in Concilio Triburiensi:

C. 27 q. 2 c. 31 · De eo, qui dormiuit cum sponsa fratris sui

Quidam desponsauit uxorem, et dotauit, et cum ea coire non potuit: quam clanculo frater eius corrupit et grauidam reddidit. Decretum est, ut, quamuis nupta non potuerit esse legitimo uiro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit; sed mechus et mecha fornicationis quidem uindictam sustineant, licita uero coniugia eis non negentur.

C. 27 q. 2 c. 32 · Qui sponsam filii sui obprimit, simul cum ea sine spe coniugii maneat · Item ex eodem.

Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius eius eam duxerit, pater postmodum non habeat uxorem, nec mulier uirum. Filius, qui facinus patris ignorauit, aliam accipiat.

C. 27 q. 2 d.p.c. 32

Si illa, quam uir sororis suae cognouerit, perpetuo copulari prohibetur, hic uero, qui sponsam fratris sui corrupit, peracta penitencia matrimonium contrahere permittitur, apparet, hanc non fuisse coniugem fratris eius. § 1. Item mulier causa fornicationis a uiro suo dimissa aut ei reconciliabitur, aut illo uiuente manebit innupta. De sponsa uero contra inuenitur in I. libro Capitularium [c. 105. et l. VII. c. 183.,] in quo ita legitur:

C. 27 q. 2 c. 33 · Si sponsus raptam recipere noluerit, liceat sibi nubere alii

Raptor publica penitencia mulctetur. Raptam uero, si sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur.

C. 27 q. 2 c. 34 · De eadem · Item ex Concilio Tolletano.

Statutum est a sacro conuentu, ut si quis sponsam alterius rapuerit, publica penitencia mulctetur, et sine spe coniugii maneat. Et si ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si post hec coniungere se presumpserint, utrique usque ad satisfactionem anathematizentur.

C. 27 q. 2 d.p.c. 34

Apparet ergo, hanc non fuisse coniugem, cui uiuente sponso alteri nubendi licentia non negatur. Quomodo ergo secundum Ambrosium et reliquos Patres sponsae coniuges appellantur, et his omnibus argumentis coniuges non esse probantur? Sed sciendum est, quod coniugium desponsatione initiatur, commixtione perficitur. Unde inter sponsum et sponsam coniugium est, sed initiatum; inter copulatos est coniugium ratum. Unde Ambrosius:

C. 27 q. 2 c. 35 · In desponsatione coniugium initiatur

Cum initiatur coniugium, coniugii nomen asciscitur, non cum puella uiri admixtione cognoscitur.

C. 27 q. 2 d.p.c. 35

Ecce, quod in desponsatione coniugium initiatur, non perficitur.

C. 27 q. 2 c. 36 · Coniunctorum permixtio matrimonium perficit · Item Ambrosius in libro [I.] de Patriarchis.

In omni matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis, quam confirmat et perficit coniunctorum conmixtio corporalis.

C. 27 q. 2 c. 37 · Matrimonium sponsali conuentione initiatur, conmixtione perficitur · Item Ieronimus super Abdiam.

"Quapropter in filiabus uestris fornicabuntur, et sponsae uestrae adulterae erunt." Notandum, quod in filiabus dicit futuram fornicationem, et in coniugiis adulteria, que sponsali conuentione initiantur, et conmixtione corporum perficiuntur.

C. 27 q. 2 c. 38 · Cum desponsata fuerit tradita et in usum deducta, recte coniunx appellatur · Item Ambrosius ad Paternum. [epist. LXVI.]

Si quis desponsata sibi et tradita utatur coniugium uocatur.

C. 27 q. 2 d.p.c. 38

Quare autem post nuptialia pacta non statim tradantur, Augustinus in libro IV. Confessionum [c. 3.] ostendit, dicens:

C. 27 q. 2 c. 39 · Quare sponsae post pactum non statim tradantur

Institutum est, ut iam pactae sponsae non statim tradantur, ne uilem habeat maritus datam, quam suspirauerit sponsus dilatam.

C. 27 q. 2 d.p.c. 39

Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Augustini: "Non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non fuisse conmixtio sexus." Ad matrimonium perfectum subintelligendum est, tale uidelicet, quod habeat in se Christi et ecclesiae sacramentum. Ita et illud Leonis Papae intelligendum est. § 1. Sed obicitur illud Augustini: "Inter Mariam et Ioseph fuit perfectum coniugium." Sed perfectum intelligitur non ex offitio, sed ex his que comitantur coniugium, ex fide uidelicet, prole et sacramento. Que omnia inter parentes Christi fuisse auctoritate Augustini probantur. Cuncta ergo, que de non separando coniugio inducta sunt, de perfecto intelliguntur, quod sponsali coniunctione est initiatum, et offitio corporalis conmixtionis est consummatum. Illa uero, quibus separabile coniugium ostenditur, de initiato intelliguntur, quod nondum offitio sui perfectum est. § 2. Potest et aliter distingui. Sponsae appellantur coniuges consuetudine scripturae spe futurorum, non effectu presentium. Unde Ambrosius, cum dixisset: "Cum initiatur coniugium," non addidit: tunc res uel effectus, sed: "tunc nomen coniugii asciscitur," ostendens, tales nomen coniugii habere, non rem uel effectum. Item Augustinus, cum de parentibus Domini loqueretur, ait: "coniuges fuerunt mente, non carne, sicut et parentes." Ex quo datur intelligi, quod sicut Ioseph pater Domini dictus est non effectu geniturae, sed offitio et cura prouidendi: sic et coniux matris eius appellatus est non coniugii effectu, sed subministratione necessariorum, et indiuiduae mentis affectu. Hinc Augustinus ait: "Noli timere accipere Mariam coniugem tuam;" coniugem nominauit, quia futura erat uxor. Hinc et Beda super Leuiticum: "Si quis sponsam alterius uiolauerit, etc." sponsam uxorem dixit, non que tunc esset, sed que futura erat uxor. Hinc et Ieronimus super Mattheum in euangelio: "Cum esset desponsata."

C. 27 q. 2 c. 40 · Consuetudine scripturae sponsae coniuges, et sponsi uiri appellantur

"Genuit Ioseph uirum Mariae". Cum uirum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi uiri, et sponsae uocentur uxores. Et infra: § 1. Non ab alio inuenta est, nisi a Ioseph, qui pene licentia maritali futurae uxoris omnia nouerat. Et infra: § 2. "Ioseph fili Dauid, etc." Iam ut supra diximus, sponsas uxores appellari, quod plenius liber aduersus Heluidium docet.

C. 27 q. 2 c. 41 · De eodem. Idem super Genesim

"Egressus itaque Loth locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias suas." In sequentibus filiae Loth uirgines fuisse dicuntur. Et ipse ad Sodomitas dixit: "Ecce duae filiae meae, que non cognouerunt uirum etc." Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas, que uiros habuerunt, in Sodomis perisse, et que uirgines erant, cum patre exisse. Sed Hebraica ueritas habet: "Egressus Loth locutus est ad sponsos suos," quod magis esse uidetur ex hoc quod sequitur: qui accepturi erant filias suas.

C. 27 q. 2 d.p.c. 41

Unde datur intelligi, quod scriptura sponsos generos uocat.

C. 27 q. 2 c. 42 · Maria coniunx dicitur more scripturae, cum simpliciter sponsa esset · Item Iohannes Os aureum in eodem euangelio.

"Prius, quam conuenirent." Non dixit, prius, quam in sponsi adduceretur domum. Hunc enim morem seruabat antiquitas, ut sponsae in sponsorum domibus haberentur. Ut autem generi Loth apud socerum leguntur habitare cum sponsis nondum sibi copulatis lege coniugii, sic et Maria habitabat cum sponso. Et infra: § 1. Neque enim expellere eam de domo uoluit, sed dimittere. Et infra: § 2. "Noli timere accipere Mariam coniugem tuam:" Quo sermone sponsam similiter indicauit, sicut etiam eos, qui adhuc sponsi sunt, generos appellare consueuit scriptura. Quid est autem accipere? domi profecto retinere. Iam enim illam mente dimiserat. Et infra: § 3. Sicut enim illam postea conmendat Christus ipsi discipulo, sic etiam nunc angelus copulat sponso, non in fedus solempne coniugii, sed in consortium conmunis habitaculi.

C. 27 q. 2 c. 43 · Dominus non conmendasset matrem discipulo, si eam Ioseph cognouisset · Idem in eodem omelia V. [ad idem c. 1. Matth.]

Si enim cognouisset eam, et loco uxoris habuisset, quomodo illam Dominus quasi absque solatio, et nichil penitus habentem discipulo conmendaret, iubens illi, ut reciperet eam in suam?

C. 27 q. 2 c. 44 · Maria uxor Ioseph appellatur, quia sic ab eo putabatur futura · Item Origenes in eodem. [hom. I. Euang.]

"Inuenta est habens in utero." A B. Ioseph, qui, licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabat, uxoris omnia nouerat. Et infra: § 1. Si tibi uxor nominatur, si in desponsatione tibi esse dicitur, non tamen tibi uxor est, sed Dei unigeniti mater est eterna. Et infra: § 2. Coniugem dico propterea, ut diabolo uirginitatem eius occultem, ut legis instituta non destruam. In sequentibus demonstrabo, quod nec ista tua coniux secundum consuetudinem coniugii habeatur, nec iste, qui generatur, tuus filius esse credatur.

C. 27 q. 2 c. 45 · Ad nuptias Mariae Ioseph non peruenit · Item Gregorius in expositione Euangelio, cum esset sero die illa. [hom. XXVI.]

Sic quippe discipulum post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante natiuitatem suam habere Mariam sponsum uoluit, qui tamen ad eius nuptias non peruenit. Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans testis uerae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae uirginitatis.

C. 27 q. 2 d.p.c. 45

Ex his omnibus apparet, sponsas coniuges appellari spe futurorum, non re presentium. Quomodo ergo coniuges a prima fide desponsationis appellantur, si ista, que sponsa asseritur, coniux esse negatur? Sed a prima fide desponsationis coniunx dicitur appellari, non quod in ipsa desponsatione fiat coniunx, sed quia ex fide, quam ex desponsatione sibi inuicem debent, postea efficiuntur coniuges, sicut per fidem dicuntur remitti peccata, non quod ante baptisma per fidem remittantur, sed quia fides est causa, quare in baptismate a peccatis emundamur. § 1. Illud autem Iohannis Crisostomi: "Matrimonium non facit coitus, sed uoluntas;" item illud Ambrosii: "Non defloratio uirginitatis, sed pactio coniugalis matrimonium facit," ita intelligendum est: Coitus sine uoluntate contrahendi matrimonium, et defloratio uirginitatis sine pactione coniugali non facit matrimonium, sed precedens uoluntas contrahendi matrimonium, et coniugalis pactio facit, ut mulier in defloratione suae uirginitatis uel in coitu dicatur nubere uiro, uel nuptias celebrare. § 2. Item Siricius Papa discessionem sponsae a sponso uocat coniugalem separationem. Sed talis discessio dicitur uiolatio coniugii non iam existentis, sed futuri, ut ex ipsa desponsatione sperabatur. Sic et diabolus dicitur cecidisse a beatitudine, non solum quam tunc habebat, sed etiam ad quam habendam creatus erat. Sic qui merito suae uitae uel scientiae in sacerdotem uel in episcopum eligitur, si interim electionem suam cassari meruerit, dicitur amittere sacerdotalem uel episcopalem unctionem, non quam iam acceperat, sed ad quam accipiendam electus erat. Non ergo illa auctoritate sponsa coniux potest probari. § 3. Sed concedatur, quod sponsa non sit coniux, tamen queritur, utrum liceat ei renunciare priori condicioni? Hoc autem prohibetur auctoritate Anchiritani Concilii, [c. 11.] in quo statutum ita legitur:

C. 27 q. 2 c. 46 · Puellae desponsatae prioribus reddendae sunt, si eis raptae fuerint

Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit.

C. 27 q. 2 c. 47 · Conmunione priuetur sponsa, nisi raptorem deserere, et ad sponsum suum redire uoluerit · Item Iohannes VIII. Rostano Archiepiscopo.

Atto presentium lator, dum in nostro seruitio fideliter excubaret, quendam uirum feminam sibi desponsatam queritur rapuisse. Et ideo fraternitas tua nostra auctoritate suffulta suffraganeos suos episcopos presentialiter conuocet, sicque unanimi sentencia, si sponsam huic raptor non reddiderit, tam idem, quam rapta, si ad pristinum sponsum remeare noluerit omni conmunione priuentur.

C. 27 q. 2 d.p.c. 47

Sed aliud est priori condicioni renunciare, et de nuptiis cum alio agere; aliud est rapi, hoc est illicite constuprari. Unde Ysidorus Ethimologiarum libro V. c. 24. ait:

C. 27 q. 2 c. 48 · Quid sit raptus?

Raptus est illicitus coitus, a corrumpendo dictus; unde qui rapto potitur stupro fruitur.

C. 27 q. 2 d.p.c. 48

Hec autem non ab alio rapta, sed alii desponsata monstratur. Raptam uero talem dici prohibet Gelasius Papa, ita dicens:

C. 27 q. 2 c. 49 · Ibi raptus admittitur, ubi puella abducitur, de cuius ante nuptiis nichil actum probatur

Lex illa preteritorum principum ibi raptum dixit esse conmissum, ubi puella, de cuius ante nuptiis nichil actum fuerit, uideatur abducta.

C. 27 q. 2 d.p.c. 49

Quod autem in fine capituli subiungitur: "etiam si eis a raptoribus uis illata constiterit," ideo additum est, quia raptarum aliae se rapiendas exponunt, aliae uiolenter abducuntur. Quolibet ergo modo rapiantur, prioribus reddendae sunt. Hec autem, ut supra dictum est, non inter raptas, sed inter alias desponsatas connumeratur, et ideo non est huic auferenda, et priori reddenda. § 1. Secuntur aliae auctoritates, quibus ista prohibetur nubere secundo, et iubetur redire ad priora uota. Ait enim Siricius Papa Himerio, Episcopo Terraconensi: [epist. I. c. 4.]

C. 27 q. 2 c. 50 · Puellam alteri desponsatam alter accipere non ualeat

De coniugali uiolatione requisisti, si puellam alteri desponsatam alter in matrimonium possit accipere. Tale igitur conubium anathematizamus, et modis omnibus ne fiat prohibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos inponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione uioletur.

C. 27 q. 2 d.p.c. 50

Sed auctoritate hac Siricii illa prohibetur ad secunda uota transire, que in propria domo est ducta, et cum sponso suo est uelata et benedicta. Talium discessione uiolatur benedictio, quam nupturae sacerdos inponit. Verum hanc necdum sponsus in suam duxerat, nec cum ea benedictionem acceperat. Nec ergo hac auctoritate huius copula prohibetur. § 1. Item illud Eusebii Papae: "Desponsatam puellam non licet parentibus alii uiro tradere," similiter de huiusmodi desponsata intelligitur, que uidelicet cum sponso est uelata et benedicta. § 2. Item obicitur illud Gregorii: "Que propter frigiditatem a uiro suo separata est, et alii nupta, si uir eius aliam cognouerit, illa est detrahenda secundo, et reddenda primo." Sed eodem modo soluitur, quia ista uidelicet cum illo benedictionem acceperat.

C. 27 q. 2 c. 51 · Si quis alicui mulieri consensus fidem fecerit, non licet illi aliam ducere

Augustinus de fide pactionis, et consensus. Duobus modis dicitur fides, pactionis et consensus. Si aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere. Si aliam duxerit, penitenciam debet agere de fide mentita: maneat tamen cum illa, quam duxit. Non enim rescindi debet tantum sacramentum. Si autem fecerit fidem consensus, non licet aliam ducere. Si autem duxerit, dimittet eam, et adherebit priori. "Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit fidem alicui, quod eam ducet, si permiserit ei rem secum habere, uel etiam pro consensu. Fides autem consensus est, quando, etiamsi non stringit manum, corde tamen et ore consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo se suscipiunt."