IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 27 q. 1Causa XXVII, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 27 q. 1 d.a.c. 1

Quod uero uouentes matrimonia contrahere non possunt, multis auctoritatibus probatur. In Concilio namque Cartaginensi c. CIV. statutum inuenitur de uiduis, que professam continentiam preuaricate sunt:

C. 27 q. 1 c. 1 · Excommunicentur uiduae, que religioso habitu abiecto nuptias elegerint

Sicut bonum est castitatis premium, ita et maiori obseruantia et preceptione custodiendum est, ut si que uiduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae, et inmatura etate a uiro relictae, se deuouerint Deo, et ueste laicali abiecta sub testimonio episcopi et ecclesiae in religioso habitu apparuerint, postea uero ad seculares transierint nuptias, secundum Apostolum dampnationem habebunt, quia fidem castitatis, quam Deo uouerunt, irritam facere uisae sunt. Tales ergo personae a Christianorum conmunione sequestrentur, neque in conuiuio cum Christianis conmunicent. Nam si adulterii coniuges reae sunt si suis obnoxiae uiris non fuerint, quanto magis uiduae, que Dei religiositatem mutauerunt, crimine adulterii notabuntur, si deuotionem, quam sponte, non coactae, Deo obtulerunt, libidinosa corriperunt uoluptate, atque ad secundas nuptias transitum fecerint? Que etsi uiolentia irruente ab aliquo oppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in coniugio raptori uel uiolento uiro consenserint, dampnatione superius dicta teneantur obnoxiae. De talibus Apostolus ait: "Cum enim luxuriatae fuerint, nubere in Christo uolunt, habentes dampnationem, quia primam fidem irritam fecerunt."

C. 27 q. 1 c. 2 · De uiduis et uirginibus que a religionis proposito discedunt · Item ex epistola Gregorii missa ad Bonifatium.

Viduas a proposito discedentes uiduitatis, super quibus nos consulere uoluit dilectio tua, frater karissime, credo te nosse a S. Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi conuertantur, olim esse dampnatas. Quas nos apostolica auctoritate dampnandas, et a conmunione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum, quod ceperunt, inuite aut uoluntarie reuertantur. § 1. De uirginibus autem non uelatis, si deuiauerint, a sanctae memoriae predecessore nostro Papa Innocentio taliter decretum habemus: "He uero, que necdum sacro uelamine tectae, tamen in proposito uirginali semper se simulauerint permanere, licet uelatae non fuerint, tamen si nupserint, aliquanto tempore his agenda penitencia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sine uindicta non poterit, etc." § 2. Si uirgines nondum uelatae taliter penitencia publica puniuntur, et a cetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto magis uiduae, que perfectioris etatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt, uirorumque consortio multociens usae sunt, et habitum religionis assumpserunt, et demum apostatauerunt, atque ad priorem uomitum sunt reuersae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et a cetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae, et carceribus tradendae, qualiter iuxta apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem sathanae, ut spiritus eius sit saluus in die Domini. De talibus enim Dominus per Moysen loquitur, dicens: "Auferte malum de medio uestri." De quibus per Prophetam ait: "Letabitur iustus, cum uiderit uindictam inpiorum: manus suas lauabit in sanguine peccatoris." De talibus namque, et eorum similibus, atque eisdem consentientibus dicitur: "Quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus rei sunt."

C. 27 q. 1 c. 3 · Transire non possunt uiduae et uirgines post religionis propositum ad nuptias · Item ex Decreto Gelasii Papae ad Sicilienses Episcopos misso, c. 9.

Neque uiduas ad nuptias transire patimur, que in religioso proposito diuturna obseruatione permanserunt. Similiter uirgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis etatem peregisse contigerit.

C. 27 q. 1 c. 4 · Ex quolibet sensu corporis mulier corrumpi potest

Item Ciprianus ad Pomponium de uirginitate. Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi, quod inspici et probari possit, an uirgo sit, cum et manus obstetricum et oculus sepe fallatur, et, si incorrupta inuenta fuerit uirgo ea parte, qua mulier potest esse, poterit tamen ex alia corporis parte peccasse, que corrumpi potest, et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus, ipse conplexus, ipsa confabulatio, et osculatio, et coniacentium duorum turpis et feda dormitio, quantum dedecoris et criminis confitetur? Si superueniens maritus sponsam suam iacentem cum altero uideat, nonne indignatur et fremit, et per zeli dolorem, portat gladium in manu sua? Et Christus Dominus et iudex noster, cum uirginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam iacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur? et quas penas in celestis huiusmodi coniunctionibus conminatur? Cuius ut gladium spiritalem et uenturum iudicii diem unusquisque fratrum possit euadere, omni consilio prouidere et elaborare debemus.

C. 27 q. 1 c. 5 · Idem. [in eadem epistola]

Quod si penitenciam huius illiciti concubitus sui egerint, et a se inuicem recesserint, inspiciantur iterum uirgines ab obstetricibus diligenter, et si uirgines inuentae fuerint, accepta conmunione ad ecclesiam admittantur; hac tamen interminatione, ut, si ad eosdem masculos postmodum reuersae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub eodem tecto simul habitauerint, grauiore censura eiciantur, nec in ecclesia postmodum facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta fuerit et deprehensa, agat penitenciam plenam, que hoc crimen admisit que iam non mariti, sed Christi adultera est, et ideo estimato iusto tempore, postea exomoloysi sui facta ad ecclesiam redeat. Quod si obstinate perseuerant, nec se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua inpudica obstinatione numquam a nobis admitti in ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinas delictis suis facere incipiant, nec putent sibi uitae aut salutis constare rationem, si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint.

C. 27 q. 1 c. 6 · Clericus deponatur, laicus excommunicetur, qui cum moniali mechatus fuerit · Item ex VI. Sinodo. [in Trullo c. 4.]

Si quis episcopus, presbiter, aut diaconus, aut subdiaconus, aut lector, aut psalmista, aut hostiarius cum muliere sanctificata Deo mechatus fuerit, deponatur, quia sponsam Christi corrupit; si uero laicus, excommunicetur.

C. 27 q. 1 c. 7 · Viduae et puellae, que post religionis habitum nubunt, a conmunione suspendantur · Item ex Concilio Tolletano IV., c. 8.

De uiduis et puellis, que habitum religionis in domibus propriis tam a parentibus, quam per se mutauerunt si postea contra instituta patrum uel precepta canonum coniugia crediderint copulanda, tam diu utrique habeantur a conmunione suspensi, quousque quod illicite perpetrauerunt emendent. Quod si emendare neglexerint, a conmunione uel omnium Christianorum conuiuio perpetuo sint sequestrati.

C. 27 q. 1 c. 8 · De eodem · Item ex Concilio Martini Papae.

Viduas autem uelare pontificum nullus attemptet prout statutum est in decretis Gelasii Papae capitulo XIII. quod nec auctoritas diuina, nec canonum forma prestituit. Quod si propria fuerit uoluntate continentiam professa, in eiusdem Gelasii capitulo XXI. legitur, eius intentio pro se reddat rationem Deo, quia, sicut secundum Apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere uetabatur, sic secum habita deliberatione promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire. Nos autem auctoritate Patrum suffulti in hoc sancto concilio sancimus et libere iudicamus, si sponte uelamen quamuis non consecratum sibi inposuerit, et in ecclesia inter uelatas Deo oblationem obtulerit, uelit nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debet, licet sacramento confirmare uelit, eo tenore et ratione sibi uelamen inposuisse, ut iterum posset deponere.

C. 27 q. 1 c. 9 · De his, que uotum uirginitatis habentes nubunt, necdum sacro uelamine tectae · Item ex Decretis Innocentii Papae, c. 20. [in Codice canonum, et epist. 2. ad Victricium, c. 13.]

He uero, que nondum sacro uelamine sunt tectae, tamen in proposito uirginali semper simulauerant se permanere etc. et infra. [PALEA. Licet uelatae non fuerint, si forte nupserint his agenda aliquanto tempore penitencia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sine uindicta non debet?] Nam si Apostolus illas, que a proposito uiduitatis discesserunt, dixerat habere dampnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; quanto magis uirgines que frangere fidem conatae sunt.

C. 27 q. 1 c. 10 · Non sunt admittendae ad penitenciam uirgines sacrae, si publice nupserint · Item ex Decreto eiusdem, capitulo 19. [in Codice canonum, in epistola autem ad Victricium c. 12.]

Que Christo spiritualiter nubunt si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam, nisi hii, quibus se iunxerant, de mundo recesserint. Si enim de hominibus hec ratio custoditur, ut quecumque uiuente uiro alteri nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae penitenciae licentia conceditur, nisi unus de his fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, que ante se inmortali sponso coniunxerat et postea ad humanas transmigrauit nuptias.

C. 27 q. 1 c. 11 · Ab ecclesia eliminandae et ergastulis retrudendae sunt monachorum uel monacharum inpudicae personae · Item ex Concilio Triburiensi, c. 6.

Inpudicas detestabilesque personas monachorum scilicet atque monacharum, que abiecto proposito sanctitatis illicita ac sacrilega contagione se miscuerunt, et in arbitrium conscientiae desperatione perductae, de illicitis conplexibus libere filios procreauerint, a monasteriorum cetu ecclesiarumque conuentibus eliminandas esse mandamus, quatinus retrusae in suis ergastulis tantum facinus continua lamentatione deflentes purificatorio possint penitudinis igne decoqui, ut eis uel ad mortem solius misericordiae intuitu per conmunionis gratiam possit subueniri.

C. 27 q. 1 c. 12 · Monachus et uirgo Domino consecrata si nupserint, excommunicentur · Item ex eodem.

Virginem, que se Deo consecrauerit, similiter et monachum decernimus non licere nuptialia iura contrahere. Quod si hoc inuenti fuerint perpetrantes, excommunicentur. Confitentibus autem decreuimus, ut habeat auctoritatem eiusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri.

C. 27 q. 1 c. 13 · Dum uiuunt, lamentis penitenciae se afficiant qui sanctimonialibus scienter copulantur · Item ex eodem.

Hii igitur, qui scientes sanctimonialibus in matrimonio sunt ad iniuriam Christi copulati, iuxta censuram zeli Christiani separentur, et numquam eis concedatur iugali uinculo religari, sed in penitenciae lamentis se uehementer, dum uiuunt, afficiant.

C. 27 q. 1 c. 14 · A sacra conmunione priuentur qui sacris uirginibus se sociant · Item ex eodem Virginibus sacris se quosdam temere sociare

cognouimus, et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere. Quos protinus equum est a sacra conmunione detrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam omnino non recipi. Sed tamen his uiaticum de seculo transeuntibus, si digne penituerint, non negetur.

C. 27 q. 1 c. 15 · In monasterio reuocetur ac recludatur que a fornicatione recedere noluerit · Item Gregorius.

Peruenit ad nos, quod quidam uir nequissimus diabolico instinctu de monasterio suaserat exire quandam Deo sacratam, atque a quodam uiro, unde exierat, sit reuocata, rursusque eam uir ille nequissimus iniqua suasione de monasterio eiciens, apud se retineat inpudice. Volumus autem, ut episcopatus tui auctoritate in monasterio reuocetur ac recludatur.

C. 27 q. 1 c. 16 · Non est fas uiduis post susceptum uelamen a sacro proposito discedere · Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3.

Viduae, que spontanea uoluntate ab altari sacrae conuersationis uelamen suscipiunt decreuit sinodus in eodem proposito permanere. Non enim fas esse decreuimus, postquam se semel Domino sub uelo consecrauerint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri.

C. 27 q. 1 c. 17 · Qui sacro tectam uelamine in coniugium ducit anathema sit · Item ex eodem.

Si quis sacro uelamine consecratam in coniugium duxerit, et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii Papae capitulo XX. legitur, protinus equum est a sacra conmunione detrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam non recipi omnino. Si penituerint, transeuntibus de seculo uiaticum non negetur. § 1. In Calcedonensi concilio capitulo XVII.: "Hoc perpetrantes excommunicentur; confitentibus auctoritate episcopi misericordia largiatur." § 2. In epistola Syricii Papae c. 6.: "Velatae et Deo consecratae, si abiecto proposito sanctitatis clanculo sacrilega contagione se miscuerint, et illicitis conplexibus publice et libere filios procreauerint, has nuptias detestabilesque personas a monasteriorum cetu et ecclesiarum conuentibus eliminandas esse iudicatum est, quatinus detrusae ergastulis tantum facinus continua lamentatione defleant." Unde et uerbo Domini, et canonica auctoritate in hac sancta sinodo precipimus, ut omnino separentur, et iuramento colligentur, ut ulterius sub uno non cohabitent tecto.

C. 27 q. 1 c. 18 · Ad habitum redire cogatur, et recludatur in monasterio, qui religiosam uestem abiecit · Item Gregorius Vitaliano, Episcopo Sipontino. [lib. VII. Indict. 1. epist. 9.]

Si custos religiosi habitus, aut esse nosses episcopus, filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, te illic posito proiectis religiosis uestibus nec ad secularem reuerti habitum, nec ad nos licuisset peruersam epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad presens illicita inpune conmissa est. Nam sicut, prefati sumus, si sollicitus extitisses, prius ad nos ultio mulieris prauissimae quam culpa debuit peruenire. Quia ergo tantum hebes tantumque es negligens, ut, nisi canonicam in te fueris cohercionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus. § 1. Presentia igitur scripta suscipiens, euigila et excitatus saltim exequere quod pressus nunc usque ignauia distulisti. Instantiae ergo tuae sit predictam mulierem una cum Sergio defensore nostro conprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine excusatione aliqua reuocare, sed etiam in monasterio, ubi omnino districte ualeat custodiri, detrudere, et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod conmisit ex tua possit districtione cognoscere. § 2. Qua in re si quis (quod non credimus) laicorum aliquo tibi ingenio temptauerit obsistendum, a sanctissimae eum conmunionis participatione suspende nobisque renunciare festina, ut quantum sit execrabile quod presumit, postquam consideratione propria non aduertit, emendationis qualitate cognoscat. § 3. In his autem omnibus ita cautum stude te uigilantemque ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectu, sed aliquantisper ualeas sollicitudine minuere.

C. 27 q. 1 c. 19 · Districtae custodiae tradatur que a religionis proposito ad secularem habitum rediit · Idem Sergio Defensori. [lib. VII. Indict. 1. ep. 10.]

Si homo esses, aut discretionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea, que illicite conmittuntur, ante uindicta corrigerentur quam ad nos eorum nuncius perueniret. Sed dum nimia te facit stulticia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendum desidiam tuam nichilominus prouocamur. Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri miliciae, que proiectis, quas sponte assumpsit, religiosis uestibus, indumentis se laicis deturpauit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina conprehendere, atque ad religiosum rursus habitum reuocare, ac in monasterio mittere, ubi districte omnino ualeat custodiri, nec eius custodiam aliquatenus releuari permittas, quousque denuo nostra scripta susceperis. Nam si quolibet modo in hac re negligens uel lentus extiteris, ita in te districtissime noueris uindicandum, ut quod ex te nescis pena possis resecante cognoscere, quia sicut diximus si intellectum hominis habuisses, que facere modo preciperis, ante debueras etiam cum ultione a te facta cognoscere.

C. 27 q. 1 c. 20 · Non tribuitur licentia nubendi, qui continentiam seruare decreuerunt · Item Augustinus de conflictu uiciorum atque uirtutum. [cap. 24.]

Nubendi licentia quibusdam tribuitur: illis uidelicet, qui uirginitatem uel castitatem uidualem nequaquam professi sunt. Quibusdam autem non tribuitur: illis uidelicet, qui uirgines uel continentes esse decreuerunt. Fornicatio autem nulli inpune conceditur.

C. 27 q. 1 c. 21 · Peiores sunt adulteris qui continentiae propositum uiolant · Idem in libro de bono coniugii.

Proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas a castitate sanctiori, que uouetur Deo, adulteris esse peiores manifestum est.

C. 27 q. 1 c. 22 · Monachus et uirgo, que se Deo dedicauit, nuptiis iungi non possunt · Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 16.]

Si qua uirgo se dedicauerit Deo, similiter monachus, non licet eis nuptiis iungi. Si uero fuerint inuenti hoc facientes, maneant excommunicati. Statuimus uero posse eis fieri humanitatem, si ita probauerit episcopus loci.

C. 27 q. 1 c. 23 · Diaconissa, que post ordinationem nubit, anathema sit · Item ex eodem. [c. 15.]

Diaconissam non debere ante annos quadraginta ordinari statuimus, et hoc cum diligenti probatione. Si uero susceperit ordinationem, et quantocumque tempore obseruauerit ministerium, et postea se nuptiis tradiderit, iniuriam faciens gratiae Dei, hec anathema sit cum eo, qui in illius nuptiis conuenerit.

C. 27 q. 1 c. 24 · Inter bigamas reputantur qui uirginitatem pollicitam preuaricantur · Item ex Sinodo Anchiritana. [c. 18.]

Quotquot uirginitatem pollicitam preuaricatae sunt professione contempta, inter digamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debent.

C. 27 q. 1 c. 25 · Virginibus Deo dedicatis nec in fine danda est conmunio, si libidini seruierint · Item ex Concilio Elibertano. [c. 13.]

Virgines, que Deo se dedicauerunt, si perdiderint pactum uirginitatis, atque eidem libidini seruierint, non intelligentes quid amiserint, placuit nec in fine dandam eis esse conmunionem. Quod si semet persuaserint, quod infirmitate corporis lapsae fuerint, et tempore uitae suae penitenciam egerint, et a coitu se abstinuerint, placuit eas in fine conmunionem accipere debere.

C. 27 q. 1 c. 26 · Cogatur ad penitenciam filia clerici, si deuota maritum duxerit · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 30.]

De filia episcopi uel presbiteri, siue diaconi, si deuota fuerit, et maritum duxerit, si eam pater uel mater in affectum receperit, a conmunione habeantur alieni. Pater uero in concilio causas se nouerit prestaturum. Mulier uero non admittatur ad conmunionem, nisi marito defuncto egerit penitenciam. Si autem uiuente eo secesserit, et penitenciam, egerit, uel petierit conmunionem, in ultimo fine uitae suae deficiens eam accipiat.

C. 27 q. 1 c. 27 · Deuota, nisi peccare desierit, non est in ecclesia recipienda · Item ex Concilio Tolletano I. [c. 16.]

Deuotam peccantem non recipiendam esse in ecclesia nisi peccare desierit, et, si desinens egerit aptam penitenciam decem annis, recipiat conmunionem. Prius autem, quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius conuiuium Christianae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hec, que eam receperit, habeatur in absentia. Corruptorem etiam par pena constringat. Que autem maritum acceperit non admittatur ad penitenciam, nisi aut uiuente marito caste uiuere ceperit, aut postquam ipse decesserit.

C. 27 q. 1 c. 28 · De monacha, que ad lapsum adulterii deducitur · Item Gregorius Iohanni, Episcopo Caralitano. [lib. III. epist. 9.]

Si qua monacharum uel per antiquiorem licentiam, uel per inpunitatis prauam consuetudinem ad lapsum adulterii deducta fuerit, aut in futurum fuerit perducta uoraginem, hanc post conpetentis seueritatem uindictae in aliud districtius monasterium uirginum in penitenciam uolumus redigi, ut illic orationibus atque ieiuniis uacet, et sic penitendo proficiat, et metuendum ceteris artioris disciplinae prestet exemplum. Is autem, qui cum huiusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, conmunione priuetur, si laicus: si uero clericus est, a suo remotus quoque offitio pro suis continue lugendis excessibus in monasterium detrudatur.

C. 27 q. 1 c. 29 · Post dignam penitenciam conmunionem recipiant qui in religiosas mulieres excedunt · Idem Ianuario Episcopo. [lib. III. epist. 24.]

Eos autem, qui in mulieres, que egressae sunt de monasteriis, excesserunt, et nunc dicuntur conmunione suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne penituisse preuiderit, ad sacram conmunionem uolumus te reuocare.

C. 27 q. 1 c. 30 · De legibus inperatorum · Item ex Nouellis Iustiniani Inperatoris.

Si quis rapuerit, uel sollicitauerit, uel corruperit assistriam, uel diaconissam, uel monastriam, uel aliam mulierem religiosam uitam uel habitum habentem, bona ipsius, et eorum, qui huius sceleris conmunione contaminati sunt, religioso loco uendicentur, in quo talis mulier habitabat, per religiosos episcopos, et yconomos, et presides prouinciarum, et offitiales eorum; ipsi autem capitali periculo subiciantur. Mulier autem ubique inuestigetur, et cum suis rebus monasterio cautiori tradatur. Sin autem diaconissa fuerit liberos habens legitimos, pars legitima liberis eius prestetur.

C. 27 q. 1 c. 31 · Caste obseruent religionis habitum, que religionis obtentu uelantur · Item ex Decreto Eugenii Papae. [II. in Concilio Romano, c. 29.]

Mulieres obtentu religionis uelatae aut in monasterio regulariter uiuant, aut in domibus suis susceptum habitum caste obseruent.

C. 27 q. 1 c. 32 · Monachus uxorem ducens numquam sacri gradus sortiatur offitium · Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 22. et 23.]

Monacho orarium in monasterio uel zonas habere non liceat. Et si postea uxori fuerit sociatus, tantae preuaricationis reus numquam ecclesiastici gradus sortiatur offitium.

C. 27 q. 1 c. 33 · Ante professam continentiam nubant uiduae quibus uolunt · Item Augustinus de bono uiduitatis. [c. 28.]

Viduae, que se non continent, nubant ante, quam professae continentiam Deo uoueant. Quod nisi reddant, iure dampnantur.

C. 27 q. 1 c. 34 · Non permittatur uidua post professionem continentiae uotum deserere · Item Nykolaus Carolo Archiepiscopo, et eius Suffraganeis.

Vidua quidem, que capiti sacrum uelamen inposuit, si inter ceteras uelatas feminas in ecclesia orauerit, et oblationes cum illis obtulerit, si professa est in eodem habitu permanere, spondens numquam uelamen religionis deponere, a religionis obseruantia discedere non presumat.

C. 27 q. 1 c. 35 · Professio uiduitatis coram episcopo facta post habitum susceptum nulli uiolari permittitur · Item ex Concilio Aurasico. [c. 27.]

Viduitatis seruandae professionem coram episcopo in secretario habitam, inposita coram episcopo ueste uiduali, dicimus non esse uiolandam. Ipsam talis professionis desertricem merito esse dampnandam decernimus.

C. 27 q. 1 c. 36 · Modus et solempnitas faciendae professionis hoc ordine seruetur · Item ex Concilio Tolletano. [X., c. 5.]

Omnes feminae uenientes ad sacram religionem pallio capita contegant, et conscriptam roboratamque professionem faciant, post quam scripturam non sinantur relabi ad preuaricationis audaciam. § 1. Que uero ex omnibus his fuerint repertae animum aut uestem in transgressionem dedisse, excommunicationis sentenciam ferant, et rursus mutato habitu in monasteriis, donec diem ultimum claudant, sub erumpnis arduae penitenciae permaneant religatae.

C. 27 q. 1 c. 37 · Filii sunt perditionis qui uiolant corpora feminarum Deo sacratarum · Item ex Concilio Arelatensi.

Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum corpora per uotum propriae sponsionis et uerba sacerdotis Deo consecrata esse templa scripturarum testimoniis conprobantur, et ideo uiolatores earum sacrilegi, ac iuxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur.

C. 27 q. 1 c. 38 · De eodem · Item.

Viduae, si prius, quam continentiam profiteantur, nubere elegerint, illis nubant, quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis conditio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentum uel suam cogantur accipere maritos.

C. 27 q. 1 c. 39 · In monasteriis retrudantur monachi uxoribus sociati · Item Gregorius Artemio Subdiacono, in epistola 41. [lib. I.]

Et quia aliquos monachorum usque ad tantum nefas prosiluisse cognouimus, ut uxores publice sortiantur, precipimus ut sub omni uigilantia requiras, et inuentos habita cohercione in monasteriis, quo monachi fuerant, remitti facias.

C. 27 q. 1 c. 40 · De monacha que ad lapsum adulterii deducitur · Item Innocentius Papa [II. in Concilio Romano, c. 7. § Ut lex.]

Ut lex continentiae et Deo placens mundicia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, quatinus episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi, regulares canonici, monachi atque conuersi professi, qui sacrum transgredientes propositum uxores sibi copulare presumpserint, separentur. Huiusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus. Qui etiam ab inuicem separati pro tantis excessibus condignam penitenciam agant. Id ipsum quoque de sanctimonialibus feminis, si (quod absit) nubere adtemptauerint, obseruari decernimus.

C. 27 q. 1 d.p.c. 40

His omnibus auctoritatibus uouentes prohibentur contrahere matrimonia, et quidam eorum, si contraxerint, separari iubentur. Augustinus econtra talium separationes peccatum asserit esse, ita dicens: [in libro de bono uiduitatis, c. 8.]

C. 27 q. 1 c. 41 · Coniugia uouentium non sunt dissoluenda

Nuptiarum bonum semper quidem est bonum, quod bonum semper in populo Dei fuit, sed aliquando fuit legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam uero humanitatis solatium. Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine coniugali nunc est in homine probandus affectus: et ipsum tamen laudabilius transcendit et uincit celestia cogitans animus Christianus. Sed quoniam, sicut ait Dominus, non omnes capiunt uerbum hoc, qui potest capere capiat, que se non continet nubat, que non cepit deliberet, que egressa est perseueret; nulla aduersario detur occasio, nulla subtrahatur Christo oblatio. § 1. In coniugali quippe uinculo, si pudicitia non conseruatur, dampnatio non timetur. Sed in uirginali et uiduali continentia excellentia muneris amplioris expetitur, qua expetita et electa, et uoti debito oblata, iam non solum capessere nuptias, sed, etiam si non nubant, nubere uelle dampnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus, non ait, cum in deliciis egerint, in Christo nubunt, sed: "nubere uolunt, habentes" (inquit) "dampnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt," etsi non nubendo, tamen uolendo; non quia ipsae nuptiae uel etiam talium dampnandae iudicentur, sed dampnatur propositi fraus, dampnatur fracti uoti fides, dampnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore. Postremo dampnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breuiter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere dampnationem, que post amplioris sanctitatis propositum nubunt, non quia non dampnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae dampnari putarentur; sed cum dixisset: "nubere uolunt," continuo addidit: "habentes dampnationem," et dixit quare: "quoniam priorem fidem irritam fecerunt," ut uoluntas, que a proposito cecidit, appareat esse dampnata, siue subsequantur nuptiae siue desint. § 2. Proinde, qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non michi uidentur satis acute ac diligenter considerare quid dicant. Fallit quippe eos similitudo ueritatis. Quia enim coniugium Christi dicuntur eligere que Christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam, dicentes: Si uiro suo uiuo que alteri nubit adultera est, sicut ipse Dominus in euangelio diffiniuit uiuit autem Christus, cui mors ultra non dominabitur, que ergo coniugium eius elegerat, si homini nubit, adultera est. § 3. Qui dicunt hoc acute quidem mouentur, sed parum adtendunt, hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam femina Christo uoueat, secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipse Christus (quod sentire nefas est) adulterium faciat, cui uiuente marito nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum iste sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus. Ipsum enim habebant et antea (quando uiris suis subditae fideliter seruiebant) non carnaliter, sed spiritualiter uirum, cui ipsa ecclesia, cuius membra sunt, coniunx est, que fidei, spei et karitatis integritate non solum in uirginibus sacris, sed etiam in coniugatis fidelibus tota uirgo est. Uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia membra sunt, Apostolus dicit: "Aptaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo." Nouit autem ille uirginem coniugem sine corruptione fetare, quem in ipsa carne etiam potuit mater sine corruptione procreare. § 4. Fit autem per hanc minus consideratam oppinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse coniugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et, cum uolunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras ducunt. § 5. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non coniugia: sed plane non dubitauerim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, que uouetur Deo, adulteriis esse peiores. Si enim (quod nullo modo dubitandum est) ad offensionem Christi pertinet, cum membrum fidem non seruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non seruatur fides in eo, quod exigit oblatum quod non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit quod non inperio conpulsus, sed consilio conmonitus uouit, tanto magis fraudati uoti auget iniquitatem, quanto minus habuit uouendi necessitatem.

C. 27 q. 1 c. 42 · De uiduis, que primam fidem irritam fecerunt · Item Gelasius. [in epistola ad Episcopos Lucaniae et Brutiorum, cap. 23.]

De uiduis sub nulla benedictione uelandis superius late sufficienterque prediximus. Que si propria uoluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili mente calcauerint, periculi earum intererit, quali Deum debeant satisfactione placare, quia iuxta Apostolum primam fidem irritam fecerunt. Sicut enim, si se forsitan continere non poterant, secundum Apostolum nullatenus nubere uetabantur, sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire. Nos autem nullum talibus laqueum inicere, sed solum adhortationes premii sempiterni penasque proponere diuini iudicii, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Cauendum est quippe quod de earum moribus actibusque B. Paulus testatur apostolus. Quod plenius exponere preterimus, ne sexus instabilis non tam deterreri quam admoneri uideatur.

C. 27 q. 1 c. 43 · De eodem. Item Theodorus

Si quis uotum uirginitatis habens, etc.

C. 27 q. 1 d.p.c. 43

Quod autem uouentes premissis auctoritatibus iubentur ab inuicem discedere, quorum uero coniugia auctoritate Augustini et Theodori soluenda non sunt, in capitulo de ordinatione clericorum euidenter ostenditur. § 1. Illud autem Innocentii, quo uirgines sacrae publice nubentes, illo uiuente, cui se coniunxerant, prohibentur admitti ad penitenciam, non ita intelligendum est, ut aliquo tempore excludantur a penitencia que digne penitenciam agere uoluerint; sed prohibentur admitti ad penitenciam que ab incesti copula discedere noluerint. Post propositum namque sacrae religionis non potest Deo per penitenciam reconciliari que ad habitum professionis suae redire neglexerit. Tunc enim ille, cui se iunxerat, ei defunctus erit, cum ab eius illicitis amplexibus hec penitus recesserit, ut iste sit sensus capituli: "Que Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam censemus, nisi hii quibus se iunxerant, de mundo recesserint," eis, subaudiendum est, nubentibus. Tunc enim uiri de mundo recedunt, tunc defunguntur, cum ab eorum concupiscentia ipsae penitus se alienauerint, sicut mundus ei dicitur mortuus, quem suis illecebris non astringit, et ille perhibetur mortuus mundo, qui nichil mundi concupiscit. Hoc autem sic intelligendum esse, ex subsequenti exemplo idem Innocentius ostendit, dicens: "Quecumque uiro uiuente alteri nupserit adultera habeatur, nec ei agendae penitenciae locus conceditur, nisi unus ex his fuerit defunctus." Hoc de derelicta intelligendum est, que, si uiuente uiro suo alteri nubit, adultera est, nec ad penitenciam admittitur, nisi uel primus reuertatur in puluerem, de quo sumptus est, uel secundus, ab eius copula cessando, ei moriatur, ut supra dictum est. Quia ergo Christus, cui spiritualiter nubunt, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, restat, ut ille, cui secundo nubunt, eis moriatur. In utroque autem, nisi sic intelligeretur, esset contrarius Domino, dicenti per Prophetam "In quacumque hora peccator conuersus fuerit, etc." et cunctis interpretibus diuinae legis inueniretur aduersus. Probatur illud idem auctoritate illius capituli, quo deuota, que maritum acceperit, prohibetur ad penitenciam admitti, nisi uel uterque continentiam professus fuerit, uel ille, cui se iunxerat, de hoc mundo discesserit.