IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 26Causa XXVI

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 26 pr.

Quidam sacerdos sortilegus esse et diuinus conuincitur apud episcopum; correctus ab episcopo noluit cessare; excommunicatur; tandem agens in extremis reconciliatur a quodam sacerdote episcopo inconsulto; indicitur penitencia sibi sub quantitate temporis canonibus prefixa. (Qu. I.) Primum queritur, qui sint sortilegi? (Qu. II.) Secundo, an sit peccatum esse sortilegum? (Qu. III.) Tertio, a quibus genus diuinationis sumpsit exordium? (Qu. IV.) Quarto, quot sint genera diuinationis? (Qu. V.) Quinto, an sortilegi uel diuini sint excommunicandi, si cessare noluerint? (Qu. VI.) Sexto, an excommunicatus ab episcopo possit reconciliari a presbitero, illo inconsulto? (Qu. VII.) Septimo, si morientibus est indicenda penitencia sub quantitate temporis?