C. 25 q. 2Causa XXV, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 25 q. 2 d.a.c. 1
¶Quod autem antiquioribus priuilegiis subsequentibus derogari non possit auctoritate Anacleti probatur, qui, scribens omnibus Episcopis et reliquis Christi sacerdotibus, ait: [in epist. I. c. 37.]
C. 25 q. 2 c. 1 · Ecclesiarum priuilegia cunctis temporibus intemerata seruentur
¶Priuilegia ecclesiarum et sacerdotum intemerata et inuiolata decreuimus cunctis manere temporibus. Leges ecclesiae apostolica auctoritate firmamus, et peregrina submouemus iudicia.
C. 25 q. 2 c. 2 · Nec nouitate mutari, nec inprobitate conuelli ecclesiarum priuilegia debent · Item Leo Papa Marciano Augusto. [ep. LII. al. LIV.]
¶Priuilegia ecclesiarum et monasteriorum, sanctorum Patrum auctoritate instituta, nulla possunt inprobitate conuelli, nulla nouitate mutari. In quo opere auxiliante Christo fideliter exequendo necesse est huius sanctae sedis Pontifices perseuerantem exhibere famulatum. Dispensatio enim nobis credita est, et ad nostrum reatum tendit, si paternarum regulae sanctionum nobis consentientibus uel negligentibus uiolentur.
C. 25 q. 2 c. 3 · Priuilegio suae dignitatis aliquis ecclesiam exuere non debet · Item Gregorius Augustino, Anglorum Episcopo. [respons. 9.]
¶In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis predecessorum nostrorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos priuare auctoritate percepta minime debemus. Si ergo contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum prouincias transeat, et aliquid ex auctoritate agendum fuerit, cum predicto Arelatensi agatur episcopo, ne pretermitti possit hoc, quod antiqua Patrum institutio inuenit. Brittannorum uero omnes episcopos tuae fraternitati conmittimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur.
C. 25 q. 2 c. 4 · Statuta Apostolicorum decessorum Apostolicus destruere non debet · Idem Felici Episcopo. [lib. XII. epist. 31.]
¶Si ea destruerem, que antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed euersor esse iuste conprobarer, testante ueritatis uoce, que ait: "Omne regnum in se ipsum diuisum," desolabitur et omnis scientia et lex aduersum se diuisa destruetur.
C. 25 q. 2 c. 5 · Metropolitanus ius dignitatis traditae sibi antiquitus intemeratum obtineat · Item Leo Papa. [epist. LXXXII. al. LXXXIV. ad Anastasium, c. 2.]
¶Igitur secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos et totius mundi reuerentia consecratos, metropolitanos singularum prouinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura pretenditur, ius traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decernimus, ita, ut a regulis prestitutis nulla aut negligentia aut presumptione discedant.
C. 25 q. 2 c. 6 · Metropolitanorum inconuulsa seruari oportet priuilegia · Item Ormisda Papa. [in epistola ad Iohannem Episc.]
¶Seruatis priuilegiis metropolitanorum uices uobis apostolicae sedis delegamus, ut inspectis istis, siue ea, que a nobis sunt nuper mandata, seruentur, siue, que de ecclesiasticis causis tuae reuelationi contigerit, sub tua nobis insinuatione pandantur. Erit hoc studii ac sollicitudinis tuae, ut talem te in his, que iniunguntur, exhibeas, ut fidem integritatemque eius, cuius curam suscipis, imiteris.
C. 25 q. 2 c. 7 · Decreta apostolica nulla presumptione uiolentur · Item Gregorius Bonifatio primo Defensori. [lib. VII. epist. 17]
¶Institutionis nostrae decreta, que sunt priuilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione seruari, siue que scripto decreuimus, seu que in nostra presencia uidentur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum uel in partem ea qualibet occasione conuelli decreuimus uel mutari. Nam nimis est asperum, et precipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quantacumque rationis excusatione que bene sunt ordinata rescindere, et exemplo docere ceteros sua quandoque posse constituta dissoluere.
C. 25 q. 2 c. 8 · Priuilegia ecclesiarum Apostolicus debet seruare illesa · Idem Dominico, Cartaginensi Episcopo. [lib. II. Indict. 10. epist. 39.]
¶De ecclesiasticis priuilegiis quod uestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua iura seruamus, nec cuilibet gratia fauente ultra quam meretur inpertior, nec ulli hoc, quod sui iuris est, ambitu stimulante derogabo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque honore singulos subuehi, dummodo non sit quod alteri iure ab altero possit opponi.
C. 25 q. 2 c. 9 · Quod rationabiliter diffinitum est nullo modo uiolari debet · Item Vigilio, Arelatensi Episcopo. [lib. VII. ep. 117.]
¶Cum piae desiderium uoluntatis, et laudandae diffinitionis intentio sacerdotalibus sit semper studiis adiuuanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, que pro quiete religiosae conuersationis sunt disposita uel ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quedam ualeat presumptio perturbare: sed sicut hoc, quod ratio exigebat utiliter, obtinuit diffiniri, ita quod diffinitum est non debet uiolari.
C. 25 q. 2 c. 10 · Sibi iniuriam facit Apostolicus qui fratrum suorum iura perturbat · Idem. [ad Natalem Episcopum, lib. II. epist. 37.]
¶Quod uero dicitis, nostris temporibus debere seruari que a meis quoque decessoribus tradita uel custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta maiorum consacerdotibus meis in qualibet ecclesia infringam, quia michi iniuriam facio, si fratrum meorum iura perturbo.
C. 25 q. 2 c. 11 · Nulla presumptione uiolentur que ab Apostolis et eorum successoribus sunt instituta · Item Iulius Papa. [epist. I. ad Orientales, c. 4.]
¶Amputato totius usurpationis excessu nullus presumat que sibi non uidentur esse concessa. § 1. Ea que sunt ab Apostolis eorumque successoribus instituta, nulla desidia negligantur, nulla dissensione uiolentur, nulla concertatione turbentur.
C. 25 q. 2 c. 12 · Que rationabiliter ordinata sunt nulla debent refragatione turbari · Item Gregorius Papa. [lib. VII. Indict. 2. epist. 60. Praerecti Illustri]
¶Ecclesiasticae moderationi est omnino conueniens, ut que ordinata fuerint, uel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari.
C. 25 q. 2 c. 13 · Que contra leges fiunt pro infectis habeantur · Idem in Registro. [lib. VII. Indict. 2. epist. 7. Ianuario Caralitano]
¶Inperiali constitutione sancitum est aperte, ut ea, que contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro infectis habenda sint.
C. 25 q. 2 c. 14
¶Codicis libro I. titulo de precibus inperatori offerendis, Inperator Constantinus. Nec dampnosa fisco, nec iuri contraria postulari oportet.
C. 25 q. 2 c. 15 · Inp. Theodosius et Valentinianus
¶Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus precipimus refutari, nisi forte sit aliquid, quod non ledat alium, et prosit petenti, uel crimen supplicantibus indulgeat.
C. 25 q. 2 c. 16 · Rescriptum meretur effectum, quod cum iuris et legum ratione concordat · Item Pelagius Papa Iohanni Comiti.
¶Dicenti, sacras iussiones se habere pre manibus, respondimus scire illum oportere, quod ipse clementissimus princeps generalibus legibus constituerit, illa sacra uniuscuiusque supplicantis desiderio concessa preualere et effectui mancipari, que cum iuris et legum ratione concordant; ea uero, que subreptione uel falsis precibus forsitan inpetrantur, nullum remedium supplicantibus ferre.
C. 25 q. 2 d.p.c. 16
¶Rescripta, siue sint adnotationes siue pragmaticae sanctiones, expressam debent habere in se condicionem: Si preces ueritate nituntur. Mendax enim precator debet carere inpetratis, et quibus scripta diriguntur sunt puniendi, si precum mendacia uetuerint argui. Unde Inpp. Diocletianus, et Maximianus, et Constantius libro I. Codicis titulo si contra ius uel utilitatem publicam: § 1. "Prescriptione mendaciorum opposita, siue in iuris narratione mendacium reperiatur, siue in facti, siue in tacendi fraude, pro tenore ueritatis, non deprecantis affirmatione, datum iudicem cognoscere debere, et secundum hoc de causa conuenit ferre sentenciam." Item Inp. Constantinus: "Puniri iubemus decem librarum auri mulcta iudices, qui uetuerunt precum argui falsitatem." Inpp. Theodosius et Valentinianus: § 3. "Et si legibus consentaneum sacrum oraculum mendax precator attulerit, careat penitus inpetratis, et, si nimia mentientis inuenitur inprobitas, etiam seueritati subiaceat iudicantis." Item Constantinus: § 4. "Et si non cognitio, sed executio, mandatur, de ueritate precum inquiri oportet, ut si fraus interuenit de omni negocio cognoscatur." Inp. Anastasius: § 5. "Omnes cuiuscumque maioris uel minoris amministrationis uniuersae reipublicae iudices monemus, ut nullum rescriptum, nullam pragmaticam sanctionem, nullam sacram annotationem, que generali iuri uel utilitati publicae aduersa esse uideatur in disceptatione cuiuslibet litigii patiantur proferri; sed generales sacras constitutiones modis omnibus non dubitent obseruandas." Codicis titulo de diuersis rescriptis Inpp. Diocletianus et Maximianus: § 6. "Sanccimus, ut autentica ipsa atque originalia rescripta, etiam ex nostra manu subscripta, non exempla eorum insinuentur." Inp. Constantinus: § 7. "Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant." Inp. Zeno: § 8. "Uniuersa rescripta, siue in personam precantium siue ad quemlibet iudicem manauerint, que uel annotatio, uel queuis pragmatica sanctio nominetur, sub ea condicione proferri precipimus, si preces ueritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat inpetrati, licet in iudicio asseueret ueritatem, nisi questio fidei precum inperiali beneficio monstretur inserta. Nam et magnificus uir questor, et uiri spectabiles magistri scriniorum, qui sine prefata adiectione qualecumque diuinum responsum dictauerint, et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt, et qui illicite dictata ausi fuerint scribere cuiuscumque scrinii memoriales, seu pragmaticarii, uel adiutores primicerii; amissione cinguli ferientur."
C. 25 q. 2 c. 17 · Priuilegia ecclesiarum nulla debent inprobitate conuelli · Item Leo Papa. [epist. LII. al. LIV. ad Marcianum Augustum]
¶Priuilegia ecclesiarum, sanctorum canonibus instituta, et uenerabilis Nicenae fixa decretis, nulla possunt inprobitate conuelli, uel nouitate mutari.
C. 25 q. 2 c. 18 · Anathema sit qui mandata uel decreta Romanorum Pontificum seruare contempserit · Item Nykolaus Papa, uniuersali sinodo presidens, dixit: [in Concilio Romano, c. ult.]
¶Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones uel decreta pro catholica fide uel ecclesiastica disciplina, pro correctione inminentium uel futurorum malorum a sedis apostolicae Presule salubriter promulgata contempserit, anathema sit.
C. 25 q. 2 c. 19 · Statuta priorum successores seruare oportet · Item Gelasius Cresconio Iohanni, Mesaliae Episcopis, inter cetera:
¶Decessorum statuta sicut legitima et iusta successorem custodire conuenit, ita debet etiam male facta corrigere.
C. 25 q. 2 c. 20 · Hinc etiam Archadius et Honorius:
¶Quecumque, inquiunt, a parentibus nostris diuersis sunt statuta temporibus, manere inuiolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias precipimus. Nichil igitur a priuilegiis inmutetur, omnibus, qui ecclesiis deseruiunt, tuicio deferatur, quia temporibus nostris addi pocius reuerenciae cupimus, quam ex his, que olim prestita sunt, inmutari. Idem: [leg. 30.] § 1. Non tam nouum aliquid presenti sanctione precipimus, quam illa, que olim uidentur indulta, firmamus. Priuilegia igitur, que olim reuerentia religionis obtinuit, mutilare sub penae etiam interminatione prohibemus ita, ut hii quoque, qui ecclesiae obtemperant, ipsius beneficiis perfruantur. Idem: [leg. 34.] § 2. Si ecclesiae uenerabilis priuilegia cuiusquam fuerint uel temeritate uiolata, uel dissimulatione neglecta, conmissum duodecim librarum auri (sicut etiam prius constitutum est) condempnatione plectatur. Ipsaque priuilegia nichilominus plenissimum per omnia obtineant uigorem.
C. 25 q. 2 c. 21 · Non liceat Pontifici a iure ecclesiae discedere, quod documentorum auctoritate firmatur · Item Pelagius Armentario, Magistro militum, inter cetera:
¶Posteaquam ecclesiae iura documentorum quoque intercedentium fuerint auctoritate firmata, nullatenus ab his discedendi liberam Pontifex, uel si uult, permittatur habere licentiam.
C. 25 q. 2 d.p.c. 21
¶Si ergo priuilegia monasteriorum uel quarumlibet ecclesiarum auctoritate Leonis, Gregorii, Gelasii et nonnullorum aliorum Pontificum sanctae Romanae ecclesiae inuiolata seruantur; si ea, que contra leges fiunt, pro infectis habenda sunt; si Pontifex non habet liberam licentiam discedendi a documentis, quibus iura ecclesiae firmantur: patet, quod posteriora priuilegia antiquioribus derogare non possunt, nec eorum auctoritate eis aliqua obicietur exceptio, cum etiam, si contra illa specialiter ferent, pro infectis essent habenda. § 1. His ita respondetur: Sancta Romana ecclesia sua auctoritate congregata ualet disiungere, et disiuncta congregare; rationis tamen equitate considerata. Unde uel pietatis, uel necessitatis intuitu semel a se concessa ualet uel totum uel in partem conmutare. Pro necessitate namque corrigendorum uiciorum priuilegia multarum ecclesiarum uel inminuuntur, uel penitus inmutantur, siue personaliter siue generaliter. § 2. Personaliter iuxta illud: "Priuilegium omnino meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate."
C. 25 q. 2 c. 22 · Quod habet amittat qui quod non accepit usurpat · Item Siluerius Papa Vigilio Episcopo. [ep. II.]
¶Sic decet fidem sanctorum Patrum in ecclesia seruari catholica, ut quod habuit amittat qui inprobabili temeritate quod non accepit assumpserit.
C. 25 q. 2 c. 23 · Priuilegium amittit qui sua potestate non legitime utitur · Item Simplicius [epist. II.] Iohanni, Episcopo Rauennati
¶post pauca, quibus eum ab illicita ordinatione prohibuit. Denunciamus autem, quod si posthec aliquid tale presumpseris, et aliquem seu episcopum, uel presbiterum, seu diaconem inuitum facere forte credideris, ordinationes tibi Rauennatis uel Emiliensis ecclesiae noueris auferendas.
C. 25 q. 2 c. 24 · Ius ordinandi amittunt qui inmeritum consecrant · Item Leo Papa. [epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad Episcopos Africanos]
¶Si qui episcopi talem consecrauerint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum proprii honoris euaserint, ordinationis ius ulterius non habebunt nec umquam ei sacramento intererunt, quod, neglecto diuino iudicio, inmerito prestiterunt.
C. 25 q. 2 d.p.c. 24
¶Generaliter, ueluti dum ciuitati episcopalis dignitas perpetuo subtrahitur, que suos episcopos interimere consueuit. Unde Gelasius Papa scribit:
C. 25 q. 2 c. 25 · Episcopalis dignitas ciuitati subtrahitur, que suos presules interimit
¶Ita nos Sillanorum cedes geminata pontificum horrendi criminis atrocitate confudit, ut diu constitutio nostrae deliberationis hesitaret, dum et ingerere quemquam parricidalibus exemplis detestaremur antistitem, et ecclesiam utcumque destitutam non usque adeo iudicaremus relinquendam. Quapropter iam uelut usum consuetudinemque sacrilegam declinantes, eatenus duximus religioni consulendum, ut parrochiae uice ab extrinsecus positis sacerdotibus gubernetur, que ibidem conmanentes ferro didicit necare pastores, inauditoque facinore (quod etiam in illis prouinciis nusquam prorsus legitur accidisse, que bellorum continuis diuersisque incursionibus affliguntur) ut aliqua reperta sit ciuitas, que presules ministrantes sibi fidei Christianae sine persecutore prosternat. Curandum est igitur, ut funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum, atque ita saltim furoris tanti materia subtrahatur, si in quam hec possit acerbitas perpetrari consistens persona ibidem defuerit, eoque modo uel illa ciuitas, dum in quos deseuiat non habebit, ab huiusmodi temeritate desistat, uel aliis imitandi contagia dira non prebeat. Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliunde pensatis, que sacram in suo gremio collocatam fuso crudeliter maculat sanguine dignitatem, que in utroque hac est ultione plectenda, siue instinctu domestico seu furiis incitata hoc conmittit externis. Prebeat ergo uestra dilectio in hoc statu positae ministerium uisitationis ecclesiae, et aut conueniendo pariter, aut uicissim, prout qualitas rerum causaque proposcerit, diuina misteria representet ingratis, ne, cum deuitamus zizania, dominica uideamur preterire frumenta.
C. 25 q. 2 d.p.c. 25
¶Hostilitatis quoque uel paupertatis necessitate episcopales sedes uel mutantur, uel duae in unum rediguntur, sicut supra in titulo de mutationibus episcoporum B. Gregorius fecisse legitur. Non ergo priuilegia ecclesiarum sic inuiolata permanere censentur, ut quibusdam de causis interuenientibus apostolica auctoritate eis derogari non possit; alioquin multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur, cum innumerae ecclesiae in diocesibus aliarum frequenter conditae inueniantur. Seruentur ergo priuilegia ecclesiarum cunctis inconcussa temporibus, ne uidelicet preter eius auctoritatem, a quo data sunt, contra ea liceat ire alicui. § 1. Sed obicitur illud Simaci Papae: "Possessiones, quas unusquisque ecclesiae suo reliquit arbitrio, etc." que supra in titulo de alienatione rerum ecclesiasticarum leguntur asscripta. Unde datur intelligi, quod ea, que de iure uniuscuiusque ecclesias uel necessitatis, sicut peregrinis, uel pietatis intuitu, sicut religiosis domibus conferuntur, non perpetuo, sed temporaliter ab eis, quibus conferuntur, sunt possidenda. Quamquam illud Simaci ad necessitatis intuitum, non ad pietatis prospectum possit referri, uidelicet, ut ea, que peregrinis uel captiuis necessitas largiri suasit, non ea, que religiosis domibus ob quietem religiosae conuersationis concessa sunt prohibeantur perpetuo possideri. Vel pocius de utrisque intelligendum est, uidelicet, ut sicut necessitatem patientes cessante necessitate beneficiis renunciare coguntur, que eis miserationis indulsit intuitus, sic religiose uiuentes, cum a religione cessauerint, priuilegiis exuuntur que religiosa conuersatio meruit. Priuilegia ergo, que religiosis domibus conceduntur, uel in eo casu accipienda sunt, in quo ita eis consulitur, quod nulli aliquid derogatur, uidelicet ut ex noualibus, quorum decimationes nulli assignatae fuerant, priuilegiorum auctoritate decimas aliquibus persoluere non cogantur, uel si propter instantem temporis necessitatem eis consuli non poterit, nisi aliis derogetur, ita priuilegiorum auctoritas uidetur esse seruanda, ut eorum subueniatur inopiae, non ut suarum diuitiarum augmento, et possessionum non modica extensione porrecta, baptismales seu parrochianae ecclesiae penitus destruantur.