C. 2 q. 5Causa II, Quaestio V
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 2 q. 5 d.a.c. 1
¶Deficientibus uero accusatoribus reus non uidetur esse cogendus ad purgationem. Sicut enim possessor deficiente actore titulum suae possessionis probare non cogitur, ita qui in petitur ad innocentiam suam purgandam cogendus esse non creditur. Auctoritate quoque Cornelii Papae, et Triburiensis concilii sacerdotes iurare prohibentur, nisi pro recta fide. Ait enim Cornelius: [epist. II. ad Rufum, Episcopum orientalem]
C. 2 q. 5 c. 1 · Iuramentum a sacerdotibus non est exigendum
¶Sacramentum hactenus a summis sacerdotibus uel reliquis exigi, nisi pro recta fide, minime cognouimus fieri nec sponte eos iurasse reperimus.
C. 2 q. 5 c. 2 · Item.
¶Nos, sequentes sanctorum iura apostolorum eorumque successorum firmamus, et sacramenta incauta prohibemus.
C. 2 q. 5 c. 3 · Item.
¶Nos sacramentum ab episcopis nescimus oblatum, nec umquam fieri debet.
C. 2 q. 5 c. 4 · Si quis presbiter contra laicum, uel laicum contra clericum querimoniam habet · Item ex Concilio Triburiensi. [c. 21.]
¶Si quis presbiter contra laicum, uel laicus contra presbiterum aliquam habet querimoniae controuersiam, episcopo precipiente sine personarum acceptione finiatur, laicus per iuramentum (si necesse sit) se expurget; presbiter uero uice iuramenti per sanctam consecrationem interrogetur, quia sacerdotes ex leui causa iurare non debent. Manus, per quam corpus et sanguis Christi conficitur, iuramento polluetur? Absit, cum Dominus in euangelio discipulis suis (quorum uicem nos indigni in sancta gerimus. ecclesia) dicat: "Nolite omnino iurare; sit autem sermo uester: est, est; non, non. Quod autem his habundantius est a malo est."
C. 2 q. 5 d.p.c. 4
¶Verum his auctoritatibus non omnimoda iuramenta prohibentur fieri a sacerdotibus, sed tantum incauta et ea, que pro qualibet causa temporali iudicio offeruntur. Cum autem populari infamia sacerdotes obprimuntur, tunc ad innocentiae suae assertionem iuramenta debent offerre. Unde Gregorius Papa ait: [III. ad Bonifacium, ep. I.]
C. 2 q. 5 c. 5 · Sacerdos a populo accusatus iuramento innocentiam suam affirmet
¶Presbiter uel quilibet sacerdos si a populo accusatus fuerit, et certi testes inuenti non fuerint, qui crimini illato ueritatem dicant, iusiurandum in medio faciat, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia.
C. 2 q. 5 c. 6 · De Leone episcopo, quem B. Gregorius fecit purgationem prebere · Item ex Registro Gregorii, [lib. II. Indict. 10. epist. 23.]
¶ad Iustinum Inperatorem capitulo VII. Habet hoc proprium antiqui hostis inuidia, ut quos inproborum actuum perpetratione (Deo sibi resistente) deicere non ualet, opiniones eorum falsas, ad presens simulando, dilaceret. Quoniam igitur quedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor asperserat, utrum uera essent districta diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo culpam inuenimus de his, que dicta fuerant. Sed ne quid uideretur omissum, quod nostro potuisset cordi remanere ambiguum, ad B. Petri sacratissimum corpus districta eum ex habundanti fecimus sacramenta prebere. Quibus prestitis magna fuimus exultatione gauisi, quod huiuscemodi innocentia eius euidenter enituit. Pro qua re gloria uestra predictum uirum cum omni karitate suscipiat, et reuerentiam ei, qualem sacerdotem decet exhibeat, nec aliqua cordibus remaneat de his, que iam sunt purgata, dubietas. Et ita suprascripto uos episcopo deuotissime oportet in omnibus adherere, ut congrue decenterque Deum in eius persona, cuius minister est, uideamini honorare.
C. 2 q. 5 c. 7 · Quod B. Gregorius Mennam episcopum iuramento purgari fecit · Item ex eodem ad Brunichildam Reginam Francorum, capitulo CCXXXVII.
¶Mennam uero reuerentissimum fratrem et coepiscopum nostrum, postquam ea, que de eo dicta fuerant, requirentes, in nullo inuenimus esse culpabilem, qui insuper ad sacratissimum corpus B. Petri apostoli sub iureiurando satisfaciens, ab his, que obiecta fuerant eius opinioni, se demonstrauit alienum, reuerti illum purgatum absolutumque permisimus, quia, sicut dignum erat, ut, si in aliquo reus existeret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit, ut eum adiuuante innocentia diutius retinere uel affligere in aliquo deberemus. § 1. Purgationem tamen ante te duobus sacerdotibus sibi iunctis, ubi accusator cessauerit, eundem hoc ex se prebere tuo committimus arbitrio. Vulgarem denique, ac nulla canonica sanctione fultam legem, feruentis scilicet siue frigidae aquae, ignitique ferri contactum, aut cuiuslibet popularis inuentionis (quia fabricante hec sunt omnino ficta inuidia), nec ipsum exhibere, nec aliquo te modo uolumus postulare, imo apostolica auctoritate prohibemus firmissime.
C. 2 q. 5 c. 8 · De Maximo Salonitano episcopo, ut sacramento semet ipsum expurget · Idem Castorio Notario Rauennae. [lib. VII. Indict. 2. epist. 80.]
¶Quanto a nobis creditur, et necessarias uides causas iniungi, tanto strenuum debes te et sollicitum exhibere. Proinde, si Maximus Salonitanus prestito sacramento firmauerit se symoniaca heresi non teneri, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium se esse responderit, et de inobedientia sua (sicut deputauimus) egerit penitenciam, uolumus, ut ad consolandum illum epistolam, quam ad eum scripsimus, qua ei et gratiam nostram, et communionem reddidisse signauimus), experientia tua dare debeat; quia sicut in contumacia persistentibus seueros esse nos conuenit, sic humiliatis et penitentibus locum ueniae negare non debemus.
C. 2 q. 5 c. 9 · De eodem · Idem Mariniano Episcopo Rauennae. [lib. VII. ep. 79.]
¶Que de causa Maximi sint agenda, ex epistolis, quas ad uos transmisimus, agnouistis. Sed quia, qualis de hac re fraternitatis uestrae uoluntas sit magis a presentium latore Castorio cartulario nostro renunciante cognouimus, ideo, si idem Maximus coram uobis et predicto cartulario nostro de symoniaca heresi se sacramento purgauerit atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris (ut scripsimus) tantummodo requisitus, liberum se esse responderit, causam ipsius fraternitatis uestrae iudicio, de eo, quod excommunicatus missarum solempnia agere presumpserit, committimus, qua debeat penitentia talis culpa purgari. Et ideo quicquid uobis secundum Deum placet securiter disponite, nec aliquid de nobis dubium habeatis. Nam quicquid a uobis hac de causa ordinatum fuerit nos et gratis suscipimus, et libenter admittimus.
C. 2 q. 5 c. 10 · Qualiter Sixtus semetipsum purgauit · Item Sixtus Papa [III.] omnibus Episcopis. [c. 1.]
¶Mandastis, ut scriberem uobis, qualiter instans iurgium contra me suscitatum sit, uel a quo, ut uestro aminiculo pelleretur, et causa mea firmaretur. Scitote me criminari a quodam Basso, et iniuste persequi. Quod audiens Valentinianus Augustus nostra auctoritate sinodum congregari iussit. Et facto concilio, cum magna examinatione satisfaciens omnibus, (licet euadere aliter satis potuissem, suspicionem tamen fugiens,) coram omnibus me purgaui, me scilicet a suspicione et emulatione liberans; sed non aliis, qui noluerint aut sponte hoc non elegerint, faciendi formam dans.
C. 2 q. 5 c. 11 · De causa Gillandi presbiteri · Item Alexander II. Rumaldo Cumano Episcopo.
¶Super causas Gillandi presbiteri tui de morte episcopi sui, predecessoris tui, infamati, in medium consuluimus. Itaque circumstantium fratrum unanimi assensu tuae dilectioni referimus, prefatum Gillandum presbiterum ante te representandum, ubi, si certi accusatores defuerint, tunc dictante iusticia sine omni controuersia presbiter quecumque ob hoc iniuste amisit ac sacerdotium accipiat et integra beneficia.
C. 2 q. 5 c. 12 · De purgatione clericorum, si conuinci non poterunt · Item ex Concilio Agatensi.
¶Si legitimi accusatores crimina sacerdotis probare non potuerint, et ipse negauerit, cum septem sociis suis eius ordinis (si ualet) a crimine semetipsum expurget. Diaconus uero si eodem crimine accusatus fuerit, cum tribus semetipsum excuset.
C. 2 q. 5 c. 13 · De eodem · Item ex Concilio Ylerdensi.
¶Presbiter si a plebe sibi commissa mala opinione infamatus fuerit, et episcopus legitimis testibus adprobare non potuerit, suspendatur usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur. Digna uero satisfactio est (sicut a maioribus constitutum esse docetur), quando siue secundum canones, siue ad arbitrium episcopi septem sibi collegas adiungit, et iurat in sacro euangelio coram posito, quod crimen sibi illatum non perpetrauit. Et hac satisfactione purgatus secure deinceps suum exequatur offitium.
C. 2 q. 5 c. 14 · De eodem · Item Siluester Papa.
¶Accusatum symoniacum necesse habuimus summopere per scripturam prohibere, ne missarum solempnia celebrare debuisset, donec quid esset uerius potuissemus cognoscere.]
C. 2 q. 5 c. 15 · Item ex Concilio Triburiensi
¶Nobilis homo uel ingenuus si in sinodo accusatur et negauerit, si eum constiterit fidelem esse, cum duodecim ingenuis se expurget; si antea deprehensus fuerit in furto, aut periurio, aut falso testimonio, ad iuramentum non admittatur, sed (sicut qui ingenuus non est) feruenti aqua uel candenti ferro se expurget.
C. 2 q. 5 c. 16 · De eodem · Item Igmarus Remorum Episcopus.
¶Si mala fama de presbitero exierit, et accusatores ac testes legales defuerint, ne, contra Apostolum, infirmorum corda de mala fama presbiteri percutiantur, et ne uituperetur ministerium nostrum, neue securiores presbiteri existentes licentius in peccatum prolabantur, secundum decreta maiorum cum denominatis sibi uicinis presbiteris, quos scimus se nolle periurare, sacramento famam suam purget.
C. 2 q. 5 c. 17 · De eodem · Item Innocentius Aquileiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo.
¶Quoties frater noster Tridentinus episcopus in nostra presentia de symonia sit inpetitus, prudentiam uestram latere non credimus, cuius causa tandem in nostra presentia uentilata producti sunt aduersus eum accusatores, uiua uoce et scripto asserentes, quod ecclesiam S. Petri de Pado presbitero Paulo dederit pro quatuor modiis frumenti, quos ab eiusdem ecclesiae laicis acceperit. Verum quoniam nec accusatores, nec testes secundum formam canonum et sanctorum Patrum statuta in causa ipsa procedere potuerunt, communi fratrum nostrorum concilio iudicamus, ut tertia manu sui ordinis et quatuor abbatum et religiosorum sacerdotum de supradicta symonia in uestra presentia se debeat expurgare. Porro purgationis tenor erit huiusmodi. Idem episcopus super sancta euangelia primum iurabit, quod pro ecclesia S. Petri de Pado, presbitero Paulo danda, neque ipse per se, neque per submissam personam, neque alius pro eo, se sciente, pretium receperit. Deinde uero purgatores super sancta Dei euangelia iurabunt, quod, sicut ipsi credunt, uerum iurauit. Nos itaque causae huius seriem committentes prudentiae uestrae, mandamus uobis, ut congruo loco in unum conuenire curetis, et ita causam ipsam iuxta presentium tenorem prestante Domino restauretis, quatenus et omnis de cetero huius questionis scrupulus auferatur, et utrique parti sua iustitia conseruetur. Si quis uero de uobis, certa prepediente causa, interesse non poterit, uos, qui adesse poteritis, idem iudicium terminate. Quod si predictus frater noster A. predictam purgationem fecerit, uos ei auctoritate nostra predictum offitium et Tridentinam ecclesiam restituite. Hanc autem purgationem ante proximam purificationem B. Mariae uirginis adinplere iubemus.
C. 2 q. 5 d.p.c. 17
¶In premissis auctoritatibus subintelligitur, si reus se purgare uoluerit, ut sacri canones modum, non necessitatem purgandi accusato inponant, sicut aparet ex fine capituli Sixti Papae, et auctoritate Leonis, qui data purgatione ait de se ipso:
C. 2 q. 5 c. 18 · De Leone qualiter semet ipsum purgauit
¶Auditum est fratres karissimi, qualiter mali homines grauia crimina in me confinxerunt. Quamobrem ego Leo Pontifex sanctae Romanae ecclesiae purifico me in conspectu uestro coram Deo et angelis eius, quia criminosas istas et sceleratas res, quas illi mihi obiciunt, nec perpetraui, nec perpetrare iussi. Hoc autem faciens non legem prescribo ceteris, qua id facere cogantur.
C. 2 q. 5 d.p.c. 18
¶Ecce uterque summus pontifex semetipsum purgat, nec tamen ceteris purgandi necessitatem prescribit. Unde datur intelligi, quod satisfactio purgationis in uoluntate consistit accusati, non in arbitrio iudicis. Sed cum in Ylerdensi concilio presbiter iubeatur suspendi usque ad dignam satisfactionem, cum etiam decreto Leonis in arbitrio ponitur episcopi, quota manu sacerdos se purgare debeat, patet, quod ad purgationem cogendus est, nec in sua uoluntate, sed in arbitrio iudicis consistit. Item Leo Papa scribens ad Karolum Regem ait:
C. 2 q. 5 c. 19 · Qualiter sacerdotes purgari debeant
¶Omnibus uobis uisu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sepissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diuersa obiciantur. Sed qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memoriae domni genitoris uestri Pipini, siue priscis temporibus a sanctis Patribus et reliquis bonae deuotionis hominibus sepissime uentilatum fuerit, nos tamen pleniter et aliquid inde finitum reperire minime quiuimus. Nostris quippe temporibus id ipsum a sanctis episcopis, et reliquis sacerdotibus, ac ceteris ecclesiasticae dignitatis ministris, uestris in regnis, seu in aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, sepissime propter multas et nimias reclamationes, que ex hoc ad nos de diuersis partibus uenerunt, uentilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis Apostolici, ceterorumque Romanae ecclesiae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, siue orientalium et grecorum patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, nec non etiam nostrorum episcoporum omniumque ceterorum sacerdotum ac Leuitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu diffinitum est, uos omnes utriusque ordinis ministros scire uolumus. Statutum est namque ratione et necessitate auctoritate predicta consultu omnium, ut quotiescumque cuiquam sacerdoti crimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat, (quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est;) si autem (ut dictum est) ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo uirorum numero et bonorum testium approbare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur, et si culpabilis uictus fuerit, canonice dampnetur. Si uero eum suprascripto pretextu minime approbare ipse accusator poterit, et hoc canonice diiudicetur. Ipse ergo sacerdos, si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus, siue bonis et iustis de suo populo uel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut predicta suspicione remaneat, cum tribus, aut quinque, uel septem bonis ac uicinis sacerdotibus, exemplo Leonis Papae (qui duodecim episcopos in sua purgatione habuit) uel eo amplius, si suo episcopo uisum fuerit, aut necesse esse propter tumultum populi perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento coram populo super quatuor euangelia dato purgatum ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperiri poterit.
C. 2 q. 5 d.p.c. 19
¶Iuramento uero candentis ferri uel feruentis aquae purgatio non est addenda. Unde Stephanus V. Luiberto Maguntino Episcopus: fieri in ecclesia prohibetur.
C. 2 q. 5 c. 20 · Feruentis aquae et candentis ferri iudicium
¶Consuluisti de infantibus, qui in uno lecto cum parentibus dormientes mortui reperiuntur, utrum ferro candente, aut aqua feruente, seu alio quolibet examine parentes se purificare debeant eos non obpressisse. Monendi namque sunt et protestandi parentes, ne tam tenellos secum in uno collocent lecto, ne negligentia qualibet proueniente suffocentur uel opprimantur, unde ipsi homicidii rei inueniantur. Nam ferri candentis uel aquae feruentis examinatione confessionem extorqueri a quolibet sacri non censent canones, et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est supersticiosa adinuentione non est presumendum. Spontanea enim confessione uel testium approbatione publicata delicta, habito pre oculis Dei timore, commissa sunt regimini iudicare. Occulta uero et incognita sunt illi relinquenda, qui solus nouit corda filiorum hominum. Hi autem, qui probantur, uel confitentur talis reatus se noxios, tua eos castiget moderatio, quia si conceptum in utero qui per aborsum deleuerit, homicida est, quanto magis, qui unius saltem diei puerulum peremerit, homicidam esse se excusare nequibit?
C. 2 q. 5 d.p.c. 20
¶Hoc autem utrum ad omnia genera purgationis, an ad hec duo tantum, que hic prohibita uidentur, pertineat, non inmerito dubitatur propter sacrificium zelotipiae, et illud Gregorii: "Si uir, qui frigidae naturae esse dicitur, per uerum iudicium probare potuerit, uxorem suam numquam se cognouisse, separetur ab ea."
C. 2 q. 5 c. 21
¶In libro namque Numerorum legitur, Dominus precepisse Moysi, ut loqueretur filiis Israel et diceret eis: "Vir, cuius uxor errauerit, maritumque contempnens dormierit cum altero uiro, et hoc maritus deprehendere nequiuerit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inuenta in stupro, si spiritus zelotipiae concitauerit uirum contra uxorem suam, que uel polluta est, uel falsa suspicione appetitur, adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae ordeaceae; non fundet super eam oleum, nec inponet thus, quia sacrificium zelotipiae est et oblatio inuestigans adulterium. Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, assumetque aquam sanctam in uase fictili, et pauxillum terrae de pauimento tabernaculi mittet in eam. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput eius, et ponet super manus eius sacrificium recordationis et oblationem zelotipiae. Ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit, adiurabitque eam, et dicet: Si non dormiuit uir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non tenebunt te aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. Si autem declinasti a uiro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero uiro, his maledictionibus subiacebis: det te Dominus in maledictionem et exemplum cunctorum in populo suo; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur; ingrediantur aquae maledictae in uentrem tuum, et utero tumescente putrescat femur tuum. Et respondebit mulier: Amen, Amen. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, et dabit ei bibere; quas cum exhauserit, tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotipiae, et eleuabit illud coram Domino, inponetque illud super altare, ita dumtaxat, ut prius pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur et incendat super altare, et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Quas cum biberit, si polluta est et contempto uiro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato uentre conputrescet femur, eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo. Maritus uero absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. Quod si polluta non fuerit, innoxia erit et faciet liberos." [Gratian.] Sed quelibet huiusmodi purgatio uidetur esse inhibita, cum in premissa auctoritate Stephani Papae dicatur: "Spontanea confessione, etc."
C. 2 q. 5 c. 22 · In nouo testamento monomachia non recipitur · Item ex decreto Nicolai Papae.
¶Monomachiam uero in lege non assumimus, quam preceptam fuisse non reperimus, quam, licet iniisse quosdam legamus, sicut sanctum Dauid et Goliam sacra prodit istoria, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi diuina sanxit auctoritas, cum hoc et huiusmodi sectantes Deum solummodo temptare uideantur.
C. 2 q. 5 d.p.c. 22
¶Contra in Concilio Guarmaciensi: [c. 15.]
C. 2 q. 5 c. 23 · Si furta in monasterio fiant, monachi iudicio se expurgent
¶Sepe contingit, ut in monasteriis monachorum furta perpetrentur. Idcirco statuimus, ut quando ipsi fratres de talibus expurgare se debeant, missa ab abbate celebretur uel ab aliquo ex presentibus fratribus, et sic expleta missa omnes communicent in hec uerba: Corpus Domini sit tibi ad probationem hodie. se expurget iudicio.
C. 2 q. 5 c. 24 · Quicumque de adulterio accusatur, probabili · Item. [in Salegustadiensi Concilio, c. 7.]
¶Interrogatum est, si duo de adulterio inculpati fuerint, et unus profitetur, et alter negat, quid inde agendum sit. Decretum est a sancto concilio, ut ille, qui negauerit, probabili se iudicio expurget, et qui professus fuerit dignam penitentiam agat. ceteros purgare uoluerit, omnes rei habeantur, si ipse in
C. 2 q. 5 c. 25 · Cum plures de adulterio accusantur, et unus
¶iudicio ceciderit. Item. [in eodem, c. 14.] Statuit quoque sancta sinodus, ut, si duo de adulterio accusati fuerint, et ambo negauerint, et orant sibi concedi, ut alter illorum utrosque diuino purget iudicio, si unus in hoc ceciderit, ambo rei habeantur.
C. 2 q. 5 c. 26 · Pro singulis missa celebretur, qui de aliquo crimine accusantur · Item. [in Concilio Wormaciensi c. 10.]
¶Si episcopo aut presbitero aliquod maleficium inputatum fuerit, in singulis missam celebrare debet, et communicare, et de singulis sibi inputatis innocentem se ostendere. Quod si non fecerit, quinquennio a liminibus ecclesiae extraneus habeatur.
C. 2 q. 5 d.p.c. 26
¶Illud uero, quod Sixtus et Leo in fine suae purgationis addiderunt, ex eorum exemplo intelligendum est; exemplo enim suae satisfactionis noluerunt prescribere ceteris legem purgandi.