C. 2 q. 3Causa II, Quaestio III
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 2 q. 3 d.a.c. 1
¶Qua autem pena feriendi sint qui in accusatione deficiunt, canonum censura diffinit. Penam enim illati criminis cum dispendio existimationis excipient. Unde Gaius Papa:
C. 2 q. 3 c. 1 · De his, qui non probanda obiciunt
¶Si quis circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam infamiae sustinere, ut dampno pudoris et estimationis dispendio discat, sibi alienae uerecundiae inpune insidiari saltim de cetero non licere.
C. 2 q. 3 c. 2 · Si accusator in accusatione defecerit, talionem recipiat · Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum, epist. III.]
¶Calumpniator, si in accusatione defecerit, talionem recipiat.
C. 2 q. 3 c. 3 · De eodem · Item ex decreto Adriani Papae. [in capitulis ab ipso collectis, c. 52. in medio]
¶Qui non probauerit quod obiecerit, penam, quam ipse intulerit, patiatur.
C. 2 q. 3 c. 4 · De his, qui falsis criminibus aliquem inpetunt · Item.
¶Si quis episcopum, aut presbiterum, aut diaconem falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nec in finem dandam ei communionem censemus.
C. 2 q. 3 d.p.c. 4
¶Aliud est accusationem non inplere, et aliud conuicium non probare. Illud enim nulli sine abolitione, hoc omnibus licet. Unde Fabianus Papa: [ad Hilarium Episcopum, epist. III.]
C. 2 q. 3 c. 5 · Conuicium non est pro accusatione habendum
¶Si quis iratus crimen cuilibet temere obiecerit conuicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut, si forte resipiscens que per iracundiam dixit iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.
C. 2 q. 3 d.p.c. 5
¶Sed aliud est crimen illatum non posse probare, aliud est aliqua promissione accusationem deserere. Huic enim, qui promissione deceptus accusationem deserit, uenia datur; illi uero, qui crimen illatum probare non ualuerit, infamia irrogatur. Unde B. Gregorius scribit Iohanni Corintiorum Episcopo: [lib. IV. epist. 50.]
C. 2 q. 3 c. 6 · De eo, qui promissione illectus ab accusatione desistit
¶Paulum itaque diaconum quamuis culpa sua uehementer confundat, quod deceptus promissione ab accusatione sui episcopi destiterit, tamen hanc ei culpam ignoscimus. [PALEA. Omnis igitur, qui crimen obicit, scribat se probaturum. Reuera ibi semper causa agitur, ubi crimen admittitur; et qui non probauerit quod obiecit, penam, quam intulerit, ipse patiatur.]
C. 2 q. 3 c. 7 · De his, qui accusationem deserunt, ut ecclesiasticos ordines accipiant · Idem.
¶Eufemium atque Tomam, qui pro deserenda accusatione episcopi sui sacros ordines acceperunt, eisdem ordinibus priuatos esse, atque ita, sicuti depositi sunt, uolumus permanere.
C. 2 q. 3 d.p.c. 7
¶Hinc colligitur autem clericorum infamiam per Romanum pontificem aboleri posse, contra illud Gelasii: "Quamquam animas per penitentiam saluare possimus, infamiam tamen abolere non possumus," et illud Stephani cum causas enumerasset, ex quibus infamia inrogatur: "Hos omnes," inquit, "sub nota perpetuae infamiae ad penitentiam suscipimus." Vel non fiunt infames lege canonum omnes quos leges seculi infames pronunciant, cum Paulus diaconus, qui non inpetrata abolicione ab accusatione destitit, hac auctoritate dignitatem sui offitii recuperauit, quem senatus consultum Turpilianum infamem pronunciat. Quod etiam de ea fateri cogimur, que intra tempus luctus nubit, cum matrimonia hodie regantur iure poli, non iure fori, et iure poli mortuo uiro mulier soluta est a lege uiri: nubat cui uult. § 1. Sed idem Stephanus contra scribit, dicem: "Infames dicimus quoscumque leges seculi infames pronunciant." Sed illud Gelasii et Stephani: "Quamquam animas," etc. et: "Sub nota perpetuae infamiae," etc. de illis intelligitur, quibus per ciuilem iudicem infamia inrogatur, quorum sicut examinatio et castigatio, ita et in integrum restitutio non nisi ad ciuilem iudicem spectat. De ea uero, que intra tempus luctus nubit, non est contrarium ei, quod Stephanus ait: "Infames dicimus," etc. Cum enim leges seculi precipue in matrimoniis sacros canones sequi non dedignentur, non uidentur pronunciare infamem, que apostolica et canonica auctoritate non illicite nubit. § 2. Notandum quoque est, quod aliud est, cum aliquem penituerit criminaliter accusasse et inscriptionem fecisse, si ab innocente fuerit absolutus: aliud, si pecuniam a nocente acceperit, ut a probatione eius, quod obiecerat desistat. Unde in Libro Capitulorum: [c. 175. legitur]
C. 2 q. 3 c. 8 · De eo, quem penitet criminaliter accusasse
¶Si quem penituerit criminaliter accussasse, et inscriptionem fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei cum accusato innocente conuenerit, inuicem se absoluant. Si uero iudex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognouerit, et inter reum et accusatorem per obreptionem conuenerit de colludio, penam excipiat legibus constitutam.
C. 2 q. 3 d.p.c. 8
¶Notandum quoque est, quod, sicut in Digestis lege XLVIII. legitur, titulo de abolitione criminum: [l. I.] "Accusatorum temeritas tribus modis detegitur. Aut enim calumpniantur, aut preuaricantur, aut tergiuersantur. Calumpniari est falsa crimina intendere; preuaricari uera crimina abscondere; tergiuersari in uniuersum ab accusatione desistere. § 1. Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumpniari uidetur. Nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui, reo absoluto, de accusatoris incipit consilio querere, qua mente ductus ad accusationem processit, et si quidem iustum eius errorem reperit, absoluit eum: si uero in euidenti calumpnia eum deprehenderit, legitimam penam ei inrogat. Quorum alterutrum ipsis uerbis pronunciationis manifestatur. Nam si quidem ita pronunciauerit: 'Non probasti,' pepercit ei: sin autem pronunciauerit: 'Calumpniatus es,' condempnauit eum. Et quamuis nichil de pena subiecerit, tamen legis potestas aduersus eum exercebitur. Nam facti quidem questio in arbitrio est iudicantis: penae uero persecutio non eius uoluntati mandatur, sed legis auctoritati reseruatur." Si autem interloquendo dixerit: Titius temere accusasse uidetur, non calumpniatorem pronunciauit. Temeritas enim facilitatis ueniam continet, et inconsultus calor calumpniae uicio caret, et ob hoc nullam penam huic irrogari oportet. Supra libro XLVII. titulo de preuaricatoribus: [l. 1.] § 2. "Preuaricator est quasi uaricator qui diuersam partem adiuuat prodita causa sua. Quod nomen Labeo a uaria concertatione tractum ait. Nam qui preuaricatur ex utraque parte consistit, quinimo ex altera. Is autem preuaricator proprie dicitur, qui publico iudicio accusauerit. Ceterum aduocatus non proprie preuaricator dicitur. Quid ergo de eo fiet? Siue priuato iudicio, siue publico preuaricatus sit, hoc est prodiderit causam, hic extra ordinem solet puniri. § 3. Sciendum, quod hodie his, qui preuaricati sunt, pena iniungitur extraordinaria." Et infra: § 4. "Accusator de preuaricatione conuictus, postea ex lege non accuset." Et infra: § 5. "In omnibus causis (preterquam in sanguine) qui delatorem corrumpit ex Senatusconsulto pro uicto habetur." Et infra libro XLVIII. titulo de abolicionibus criminum: § 6. "Preuaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo, eo quod propria quidem probationes dissimularet, falsas uero accusationes admitteret. § 7. Si quis autem ab accusatione citra abolicionem destiterit, punitur. Abolitio priuatim a presidibus postulari ac inpetrari solet; item pro tribunali, non de plano, nec preses hanc cognitionem alteri demandare potest. Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolicionem petere, alioquin, prout quid omiserit, eius nomine senatusconsulti penam patietur." Et infra titulo eodem: "Destitisse eum accepimus, qui totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem, sed qui permissu inperatoris ab accusatione destitit, inpunitus est." § 8. Abolicio autem penam remittit, infamiam non tollit. Unde Inppp. Valens, Valentinianus, et Gracianus IX. libro C. eodem titulo de generali abolicione dixisse leguntur: "Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat, nec infamiam criminis tollit, sed penae gratiam facit." Si autem: restituo te in integrum, princeps dixerit, infamiam tollit. Unde in eodem libro titulo de sententiam passis et restitutis, cuidam deportato in insulam inperator Antoninus dixisse legitur: "Restituo te in integrum prouinciae tuae," et adiecit: "Ut autem scias, quid sit in integrum restituere, honoribus et ordini tuo, et omnibus ceteris."