C. 13 q. 2Causa XIII, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 13 q. 2 d.a.c. 1
¶Ad hec: Decimationes istae, etsi uobis iure deberentur, ut asseritis, tamen tricennalis obiectio uobis silentium inponit. Omnis enim possessio tricennaria prescriptione tollitur, uel quadragenaria (sicut possessiones religiosarum domorum) uel centenaria, sicut predia sanctae Romanae ecclesiae. Unde Gelasius Papa ait: [Episcopis Siciliae. ep. II. c. 2.]
C. 13 q. 2 c. 1 · Que triginta annis ab episcopis possidentur iure ab eis uendicantur
¶Facultates ecclesiae, nec non et dioceses, que ab aliquibus possidentur episcopis, iure sibi uendicent, quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanauit auctoritas, ut ultra XXX. annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus exclusit.
C. 13 q. 2 d.p.c. 1
¶At illi econtra: Cuius auctoritate nobis silentium inponitis, eius auctoritate claudimus uestra ora. Ait enim idem Gelasius: "Nulla presumptione statum parrochiarum etc." Si ergo temporalis obiectio diocesim semel constitutam diuellere non potest, patet, quod nec uobis patrocinabitur, ut, statum nostrae parrochiae mutantes, decimationes quondam nobis legitime assignatas uindicabili usurpatione uobis uendicetis. Quomodo autem distinguendae sint hae auctoritates, in causa monachorum inuenietur. § 1. Nunc queritur de iure funerandi, que harum ecclesiarum habeat ius tumulandi istos? Sicut Ieronimus scribit, coniugati in uno sepulcro uidentur esse ponendi. Ait enim:
C. 13 q. 2 c. 2 · In sepulcro parentum filii sunt collocandi
¶Ebron dicitur esse ciuitas trium uirorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae, in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est Abraham et Sara, Ysaac et Rebecca, Iacob et Lia, preter ipsum Adam et Euam uxorem suam. Tobias dicit ad filium suum: "Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae omnibus diebus, et cum ipsa conpleuerit tempus suum, sepelies eam iuxta me in uno sepulcro." Idem: § 1. Quos coniunxit unum coniugium coniungat unum sepulcrum, quia una caro sunt, et quos Deus coniunxit homo non separet.
C. 13 q. 2 c. 3 · Item Augustinus.
¶Unaqueque mulier sequatur uirum suum, siue in uita siue in morte. Item Gregorius: § 1. Soror sancti Benedicti sepulta est in sepulcro, quod ipse sibi preparauerat, ut quorum mens una fuit semper in Domino, eorum quoque corpora sepultura non separaret.
C. 13 q. 2 d.p.c. 3
¶Item Ioseph, moriens in Egypto, rogauit fratres suos, ut tempore suae uisitationis ossa sua secum deferrent, et in sepulcro patrum suorum ea collocarent. § 1. Item, dictum est Prophetae, qui contra preceptum Domini prohibitus comederat in Bethel: "Non inferetur cadauer tuum in sepulcro patrum tuorum." § 2. Item. De nonnullis legitur in libro Regum: "Obiit et appositus est ad patres suos," hoc est in sepulcro patrum suorum. § 3. Item. In nouo testamento legitur B. Philippus edificasse sibi sepulcrum, in quo ipse et filiae eius quieuerunt. § 4. Item. B. Seuerus Rauennatum archiepiscopus tumulum fieri iussit, in quo se, et uxorem, et filiam collocauit. § 5. His omnibus exemplis colligitur, quod in sepultura parentum corpora filiorum collocanda sunt. Quia ergo parentes istorum apud priores ecclesias sepulti sunt, et hi apud easdem debent tumulari. § 6. Econtra Adam, ut asseritis, in ciuitate Arbeae tumulatus est. Sed numquid omnes filii eius sepulti sunt ibi? tanta multitudo humani generis tam breui tumulo non tam facile posset includi. § 7. Item Abraham ibi sepultus est. Sed numquid Ismahel, et Madai, et alii, quos de Cethura genuit, ibi sepulti sunt? § 8. Item Ysaac ibi positus est. Sed numquid Esau cum eo tumulatus est? § 9. Item Iacob ibi collocatus est. Sed numquid aliquis filiorum eius preter Ioseph cum eo sepultus est? Rachel quoque non in Ebron, sed iuxta Bethleem tumulata legitur. Exemplo igitur istorum liquet, quod liberum est filiis sepeliri in sepulcris patrum suorum, et liberum est eis alibi pro locorum et temporum oportunitate corpori suo hospitium inuenire. Non ergo hoc exemplo isti coguntur sepeliri in sepulcris patrum suorum. § 10. Item, que legibus diffinita sunt mutare non licet. Que autem legibus expressa non sunt arbitrium secuntur humanae uoluntatis. At legibus diffinitum est, quibus decimae sint persoluendae, et ideo danti mutare non licet. Ubi autem quisque tumulandus sit, legibus expressum non est, et ideo in uoluntate tumulandi consistit. Unde B. Gregorius ait:
C. 13 q. 2 c. 4 · Ultima uoluntas defuncti seruari debet. Ultima uoluntas defuncti modis omnibus conseruetur
C. 13 q. 2 d.p.c. 4
¶Quod de libero et non de seruo intelligendum est. Seruus enim testamenti paginam condere non potest. Unde Gelasius Papa scribit Honorio Episcopo:
C. 13 q. 2 c. 5 · Seruus testamentum facere non potest
¶Illud etiam sinceritatem tuam uolumus non latere, ad nos fuisse perlatum, quod Ampliatus conductor, quem non solum seruum constat esse ecclesiae, sed ita rationibus a multis temporibus inplicatum, ut, etiam si esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit paginam condere testamenti, cuius omne peculium ecclesiastico iuri legibus non dubitetur obstrictum. Quapropter his presumptionibus uice nostra tua fraternitas contradicat, nec fieri prorsus aliqua subreptione permittat. Ac si eidem quicquam humanitus forte contigerit, quia grandeuus esse memoratur mox eius sine dilatione substantiam precipiat unanimitas tua filiis eius dumtaxat, quibus patrimonium probatur esse conmissum, sub fideli descriptione contradi, donec temporibus uniuersis, quibus hoc patrimonium gubernasse cognoscitur, partes dominicas reddere cogatur indempnes.
C. 13 q. 2 d.p.c. 5
¶Quia ergo secundum Gregorium ultima uoluntas defuncti conseruanda est, pro istorum uoluntate corpora eorum sunt tumulanda, non pro arbitrio uestrae dispositionis. Item in Triburiensi Concilio legitur:
C. 13 q. 2 c. 6 · Ubi quisque eligere sepulturam sibi debet
¶Ubicumque temporum uel locorum facultas tulerit, apud maiorem ecclesiam, ubi sedes est episcopi, sepulturae celebrentur. Si autem propter temporis uel loci asperitatem hoc difficile uisum fuerit, apud ecclesiam, quo religiosorum canonicorum, uel monachorum, uel sanctimonialium religiosa congregatio communiter degerit, sepeliatur. Si autem et hoc ineptum uisum fuerit, ubi quis decimas persoluebat uiuus, ibi sepeliatur mortuus.
C. 13 q. 2 d.p.c. 6
¶Quia ergo decimam nobis persoluebat uiuus, et apud nos sepeliendus est mortuus. Item, si quis de prouincias ad prouinciam transiret, et ibi domicilium sibi collocaret, liber factus a ditione prioris iudicis, iurisdictioni illius iudicis subiceretur, in cuius prouincia sedem sibi eligeret. Quia ergo isti a uestra diocesi in nostram transierunt, liberi a uestra ditione nostro iuri subiciuntur. Nostrum ergo est ius funerandi eos. Sed obicitur illud Melciadis Papae:
C. 13 q. 2 c. 7 · Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet
¶Placuit per omnia magno concilio, ut nullus proprii arbitrii temeritate aliam ecclesiam, nisi cui usus antiquorum parentum canonica institutione subiacere perhibetur, sepulturae causa adire procuret, nisi infirmitatis causa prepeditus in aliam fuerit regionem quolibet negotio progressus. Ad hec, si quis prelatus contra hec agere sategerit, ecclesiastico uinculo se subdi cognoscat.
C. 13 q. 2 d.p.c. 7
¶Sed aliud est ex temeritatis superbia usum antiquorum parentum non sequi, atque aliud rationabili occasione nouam sibi sepulturam eligere. Contra Melciadis Papae auctoritatem nititur qui superbia uel odio ductus, siue uanis persuasionibus aut uariis munusculis illectus, sepulturam suorum parentum sequi contempnit. Secundum Gregorium autem liberam habet ultimam uoluntatem qui certae rationis causa nouum suo corpori querit hospitium. § 1. Vel, ut quidam distinguunt, libera est ultima uoluntas cuiusque, non in sepultura sibi eligenda, sed in testamento conficiendo. Unde et testamentum appellatur, quia eo libere quisque testatur quid post suum decessum de propriis rebus fieri uelit. § 2. Sed non uidetur libera testatoris uoluntas, cum secundum Augustinum pro numero filiorum debeat fieri testamentaria distributio facultatum, ueluti, si quis habet unum filium, Christum putet alterum; si uero duos, Christum faciat tertium, et sic per ordinem. Et secundum Leonem quisque medietatem eorum, que Christo testatur, ecclesiae iubetur relinquere, apud quam fidei sacramenta suscepit. Sed illud Augustini non est iubentis, sed dehortantis, ne quis iratus filium suum exheredaret, atque totum Christo relinqueret. Ait enim in II. sermone de uita clericorum:
C. 13 q. 2 c. 8 · Pro numero filiorum pars hereditatis Deo offeratur
¶Si quis irascitur filio suo, et moriens exheredat eum, si uiueret, non eum placarem? non ei filium reconciliare deberem? Quomodo ergo uolo ut cum filio suo habeat pacem, cuius appeto hereditatem? Sed plane sic faciat quod sepe hortatus sum. Unum filium habet: putet Christum alterum; duos habet: putet Christum tertium; decem habet: faciat Christum undecimum, et suscipio.
C. 13 q. 2 d.p.c. 8
¶Hac nimirum auctoritate mensura testatori prefigitur, non quam cogatur exsoluere, sed quam prohibetur transscendere. § 1. Oblationes uero defunctorum qui reddere noluerint excommunicentur. Unde in Cartaginensi Concilio IV.: [c. 95.]
C. 13 q. 2 c. 9 · Excommunicentur qui defunctorum oblationes ecclesiis negant
¶Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut difficulter reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur.
C. 13 q. 2 c. 10 · Ut infideles eiciantur ab ecclesiis, qui oblationes retinent defunctorum · Item ex Concilio Varensi. [I., c. 4.]
¶Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abiciendi, quia usque ad exinanitionem fidei peruenire certum est hanc pietatis diuinae exacerbationem, quia et fideles de corpore recedentes uotorum plenitudine et pauperes consolatu alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur. Hii ergo tales quasi egentium necatores, nec credentes iudicium Dei habendi sunt. Unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruit, congruente sententia, qua ait: "Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiae uero fraudare sacrilegium est."
C. 13 q. 2 c. 11 · Qui oblata ecclesiis aut testamento relicta retinere presumpserint excommunicentur · Item ex Concilio Agatensi. [c. 4.]
¶Clerici uel seculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamento relictas retinere perstiterint, aut id, quod ipsi donauerint ecclesiis uel monasteriis, crediderint auferendum, sicut sinodus sancta constituit, uelut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis excludantur. § 1. Si quis autem clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei tribuatur conmunio.
C. 13 q. 2 d.p.c. 11
¶Item queritur, an pro sepultura mortuorum aliquid sit exigendum? De his ita scribit Gregorius in Registro, Ianuario, Episcopo Sardiniae:
C. 13 q. 2 c. 12 · Pro sepultura nichil muneris exigendum est
¶Questa est nobis Nereida clarissima femina, quod ab ea solidos pro filiae suae sepultura fraternitas uestra exigere uelit. Hoc autem uicium et nos, postquam, Deo auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia nostra omnino uetuimus, et per prauam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus, memores, quia dum Abraham a filiis Ephron, hoc est a filiis Seor, sepulcrum precio ad humandum corpus coniugis postularet, premium accipere rennuit, ne commodum uideretur de cadauere consecutus. Si ergo tantae considerationis paganus uir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus? Unde hoc auaritiae uicium ne in alienis denuo temptari presumatur, ammoneo. § 1. Sed si quando aliquem in ecclesia uestra sepeliri conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi uel heredes pro luminaribus sponte quid offerre uoluerint, accipere non uetamus. Peti uero aut aliquid exigi omnino prohibemus, ne (quod ualde irreligiosum est) aut uenalis (quod absit) dicatur ecclesia, aut uos de humanis uideamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaueribus studetis querere quolibet modo conpendium.
C. 13 q. 2 c. 13 · Etiam coacti de sepultura precium accipere non debemus · Item Ieronimus super Genesim.
¶Postquam precio uictus est Ephron, ut sepulcrum uenderet et acciperet argentum, licet cogente Abraham, uau littera, que apud illos pro o legitur, ablata est de eius nomine, et pro Ephron appellatus est Ephran, significante scriptura, non eum fuisse consummatae perfectaeque uirtutis, qui potuerit uendere memoriam mortuorum. § 1. Sciant igitur qui sepulcra uendunt uoluntarie, nec coguntur ut accipiant precium, sed a nolentibus quicquam extorquent, mutari nomen suum, et perire quiddam de merito eorum, cum etiam ille reprehendatur occulte, qui inuitus accepit.
C. 13 q. 2 c. 14 · De eodem · Item ex Concilio Triburiensi. [c. 16.]
¶In ecclesiastico namque libro scriptum est: "Mortuo non prohibeas gratiam, sciens, quia omnes moriemur." Et item: "Omnia, que de terra orta sunt, in terram conuertentur." Quid terra terram uendis? memento, quod terra es, et in terram reuerteris, et quoniam mors tibi futura est, et appropiat, et si tardat. Recordare, quia non hominis terra est, sed, ut Psalmista conmemorat: "Domini est terra, et plenitudo eius." Si terram uendis, inuasione rei reus teneberis. Gratis accepisti a Deo, gratis da pro eo. Quare interdictum sit omnibus omnino Christianis terram mortuis uendere, et debitam sepulturam denegare, nisi forte proximi et amici defuncti propter nomen et redemptionem animae uiri gratis aliquid dare uelint.
C. 13 q. 2 c. 15 · De eodem · Item ex Concilio Varensi.
¶Precipiendum est secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nichil muneris exigant, nisi forte qui sepelitur uiuens iusserit ecclesiae, in cuius atrio sepelitur, aliquid de suis rebus tribuere, aut etiam post mortem illius, quibus conmissum est eius elemosinam facere, de rebus illius aliquid sponte dare uoluerint; et tamen nullatenus a presbiteris illis aliquid exigatur, siue ab illis, qui locis et uillis presunt. § 1. Prohibendum est etiam secundum maiorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exedris ecclesiae. Infra ecclesiam uero, aut prope altare, ubi corpus Domini et sanguis conficitur, nullatenus sepeliantur.
C. 13 q. 2 c. 16 · A sacris locis non iuuantur post mortem, quibus peccata dimissa non sunt · Item Augustinus.
¶Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris locis post mortem adiuuari non possunt, quia quos peccata grauiora deprimunt, si in sacris locis se sepelire faciunt, restat, ut de sua presumptione iudicentur, quatinus eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis accusat.
C. 13 q. 2 c. 17 · Quibus prosit in ecclesia sepeliri · Item Gregorius. [lib. IV. Dial. c. 50.]
¶Cum grauia peccata non deprimunt, tunc prodest mortuis, si in ecclesiis sepeliantur, quia eorum proximi, quociens ad eadem sacra loca ueniunt, suorum quoque sepulturam aspiciunt, recordantur et preces pro eis Domino fundunt. Nam quos peccata grauia deprimunt ad maiorem cumulum dampnationis potius quam ad solutionem eorum corpora in ecclesiis ponuntur.
C. 13 q. 2 c. 18 · Qui sepeliantur in ecclesia · Item ex Concilio Magunciensi. [I. c. 52.]
¶Nullus mortuus infra ecclesiam sepeliatur, nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbiteri, uel fideles laici.
C. 13 q. 2 d.p.c. 18
¶Quid uero mortuis prosit iuxta ecclesiam sepeliri quidue ad eos perueniat, Augustinus in libro de agenda cura pro mortuis [cap. ult.] ostendit, dicens.
C. 13 q. 2 c. 19 · Quare mortui iuxta ecclesiam sepeliantur
¶Non estimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire, nisi quod pro eis siue altaris, siue orationum, siue elemosinarum sacrificiis solempniter supplicamus, quamuis non omnibus prosint pro quibus fiunt, sed his tantum, pro quibus dum uiuunt, cooperantur ut prosint. Sed quia non discernimus, qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum pretermittatur, ad quos hec beneficia possint et debeant peruenire. Melius enim supererunt ista his, quibus nec obsunt, nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt. § 1. Diligentius tamen facit quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter a suis. § 2. Corpori autem humando quicquid inpenditur non est presidium salutis, sed humanitatis offitium, secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. Unde opportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille in de recesserit, qui gerebat. Et si hec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt? ut corpori, sed tamen ut resurrecturo et in eternitate mansuro, inpensum huiusmodi offitium sit etiam quodammodo eiusdem fidei testimonium. § 3. Quod uero quisque apud memorias martirum sepelitur, hoc tantum michi uidetur prodesse defuncto, ut conmendans eum etiam martirum patrocinio affectus supplicationis pro illo augeatur.
C. 13 q. 2 d.p.c. 19
¶Contra Ieronimus: [in epistolam ad Galat. c. 6. ad ea uerba: Unusquisque onus suum.]
C. 13 q. 2 c. 20 · Post mortem orationes non prosunt uiuentium
¶In presenti seculo scimus siue orationibus siue consiliis inuicem posse nos adiuuari. Cum autem ante tribunal Christi uenerimus, nec Iob, nec Daniel, nec Noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum.
C. 13 q. 2 d.p.c. 20
¶Verum hoc de inpenitentibus accipiendum est, de quibus propheta: "Non dabit Deo placationem suam, nec precium redemptionis animae suae, et ideo frater non redimet eum, sed laborabit in eternum, et uiuet in finem." De aliis autem intelligi non potest. Unde Gregorius Bonifatio Archiepiscopo:
C. 13 q. 2 c. 21 · In penitencia defunctis bona prosunt uiuentium
¶Pro obeuntibus quippe consuluisse cognosceris, si liceat pro eis oblationes offerri. Sancta sic tenet ecclesia, ut quisque pro mortuis uere Christianis offerat oblationes, atque presbiter eorum faciat memoriam, et quamuis peccatis omnes subiaceamus, congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat; non tamen pro inpiis (quamuis Christiani fuerint) tale quid agere licebit.
C. 13 q. 2 c. 22 · Quatuor modis soluuntur animae mortuorum · Idem.
¶Animae defunctorum quatuor modis soluuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut karorum elemosinis, aut ieiunio cognatorum. § 1. Curatio uero funeris, conditio sepulturae, pompa exequiarum, magis sunt uiuorum solatia quam subsidia mortuorum. Si aliquid prodest inpio sepultura preciosa, oberit pio uilis aut nulla. § 2. Nec ideo tamen contempnenda sunt corpora et abicienda defunctorum, maximeque iustorum. § 3. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosinis, quas uiuentibus et sentientibus exhibemus si neque hoc apud Deum perit, quod examinis hominum membris offitii diligentia persoluitur.
C. 13 q. 2 c. 23 · Ante diem iudicii sacrificiis et elemosinis mortui iuuantur · Item Augustinus in Enchiridion. [c. 109. et 110.]
¶Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut queque digna est uel requie, uel erumpna, pro eo quod sortita est in carne dum uiueret. Neque negandum est, defunctorum animas pietate suorum uiuentium releuari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur, uel elemosinae fiunt in ecclesia. Sed eis hec prosunt, qui, cum uiuerent, hec sibi ut postea possent prodesse meruerunt. § 1. Est enim quidam uiuendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei ista post mortem non prosint. Est uero talis in bono, ut hec non requirat, et est rursus talis in malo, ut nec his ualeat, cum hec uita transierit, adiuuari. Quocirca omne hic meritum conparatur, quo possit post uitam releuari quispiam uel grauari. Et post pauca: § 2. Cum sacrificia altaris siue quarumcumque elemosinarum pro baptizatis omnibus offeruntur, pro ualde bonis gratiarum actiones sunt, pro non ualde malis propiciationes sunt, pro ualde malis, etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum, tamen uiuorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe, ut tollerabilior fiat ipsa dampnatio.
C. 13 q. 2 d.p.c. 23
¶De obseruatione autem tertii, septimi, tricesimi uel quadragesimi diei queritur, unde exordium sumpserit? Ambrosius in libro de obitu Theodosii Inperatoris:
C. 13 q. 2 c. 24 · Quare certi dies in mortuorum conmemoratione seruentur
¶Quia alii tertium diem, alii septimum, alii tricesimum, alii quadragesimum obseruare consueuerunt in offitiis mortuorum, quid doceat lectio consideremus. "Defuncto, inquit, Iacob, precepit Ioseph pueris suis sepultoribus, ut sepelirent eum, et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt quadraginta dies. Sic enim dinumerantur dies sepulturae. Et luxit eum septem diebus." Hec ergo sequenda sollempnitas, quam prescribit lectio. Sed etiam in Deuteronomio scriptum est: "Quia planxerunt filii Israel Moysen triginta diebus, et consummati sunt dies luctus." Utraque ergo obseruatio habet auctoritatem, qua necessarium pietatis inpletur offitium.
C. 13 q. 2 d.p.c. 24
¶Lugere autem et tristari tam pro nostra quam pro aliorum morte Ciprianus prohibet dicens.
C. 13 q. 2 c. 25 · Nec pro nostra, nec pro morte aliorum tristari debemus
¶Quam preposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et accersit de hoc mundo, non statim uoluntatis eius inperio pareamus, obnitimur et reluctamur, et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et merore perducimur, exeuntes istinc necessitatis uinculo, non uoluntatis obsequio, et uolumus ab eo premiis celestibus honorari, ad quem uenimus inuiti. Idem: § 1. Nobis quoque ipsis minimis et extremis quociens reuelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione preceptum est, ut contestarer assidue, ut publice predicarem, fratres non esse lugendos accersione dominica de seculo liberatos, cum sciamus non amitti, sed premitti, recedentes precedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent.
C. 13 q. 2 c. 26 · Ex pusillanimitate mortuos lugere contingit
¶Item Iohannes Crisostomus, in epistola ad Ebreos. Ubicumque sepeliamur, Domini est terra et plenitudo eius. Scilicet quod oportet fieri efficiatur. Lugere autem et deplorare et lamentari eos, qui de hac uita decedunt, ex pusillanimitate contingit.
C. 13 q. 2 d.p.c. 26
¶Hoc autem ex desperatione futurae resurrectionis intelligitur. Unde et Apostolus non simpliciter ait: "Nolumus uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini," sed addidit: "sicut et ceteri, qui spem non habent." Pietatis namque affectu et humanitatis intuitu mortuos lugere non prohibemur, sicut nonnullos sanctorum aliorum exequiis pias lacrimas inpendisse legimus. Hinc etiam Anastasius Papa: [ep. II. ad Nerianum]
C. 13 q. 2 c. 27 · Qui spem futurae resurrectionis habent de mortuis nimium tristari non debent
¶Habent forsitan illi iustam longi doloris excusationem, qui uitam alteram nesciunt, qui de hoc seculo ad melius esse transitum non confidunt. Nos autem, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc magis nobis in culpa sit. Nam diffidentiae quodammodo genus est contra hoc, quod quisque predicat, querere, iustitiam amans, dicente Apostolo: "Nolumus autem uos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent."
C. 13 q. 2 c. 28 · De eodem · Item ex Concilio Tolletano III. [c. 22.]
¶Qui diuina uocatione ab hac uita recedunt, cum psalmis tantummodo et psallentium uocibus debent ad sepulcrum deferri. Sufficiat autem, quod in spe resurrectionis Christianorum corporibus famulatus diuinorum inpenditur canticorum. Prohibet nos sanctus Apostolus lugere defunctos, dicens: "De dormientibus autem nolo uos contristari, sicut et ceteri, qui spem non habent." Et Dominus non fleuit mortuum Lazarum, sed ad huius uitae erumpnas plorauit resuscitandum. Si autem potest hoc episcopus omnibus Christianis prohibere, non moretur agere. Religiosis tamen omnino aliter fieri non debere censemus. Sic enim Christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.
C. 13 q. 2 d.p.c. 28
¶De mortuis etiam queritur, utrum sciant ea, que hic a uiuis geruntur? Ysaias ex persona populi afflicti ait: "Abraham pater noster nesciuit." Augustinus quoque in libro de agenda cura pro mortuis illud idem testatur, dicens: [c. 15.]
C. 13 q. 2 c. 29 · Mortui ex se nesciunt que hic geruntur
¶Fatendum est, nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis, qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed que sinuntur etiam isti meminisse et que illos quibus hec indicant, oportet audire. Possunt et ab angelis, qui rebus, que hic aguntur, presto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. § 1. Multi quoque ad uiuos aliquos ex mortuis uenire credunt, sicut e contrario Paulum ex uiuis in paradisum raptum esse diuina scriptura testatur.
C. 13 q. 2 d.p.c. 29
¶De his autem, qui in patibulis suspenduntur, queritur, an iuxta ecclesiam sint sepeliendi? De quibus in Magonciensi Concilio [II. sub Rab ano, c. 27.,] ita statutum est:
C. 13 q. 2 c. 30 · Non est deneganda communio his, qui in patibulis suspenduntur
¶Quesitum est ab aliquibus fratribus de his, qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem Deo peractam, utrum cadauera eorum ad ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et missae celebrandae, an non? Quibus respondemus, si omnibus de peccatis suis puram confessionem agentibus et digne penitentibus communio in fine secundum canonum precepta danda est, cur canones communionem uel sepulturam eis interdicunt, qui pro peccatis suis penam extremam persoluerunt et confitentur, uel confiteri desiderant? Scriptum est enim: "Non iudicat Deus bis in id ipsum."
C. 13 q. 2 c. 31
¶Fures et latrones, si in furando aut depredando occidantur, uisum est pro eis non orandum. Si conprehensi aut uulnerati presbitero uel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus.]
C. 13 q. 2 c. 32 · De eodem · Item ex Concilio Aurelianensi.
¶Si fur aut latro captus in preda absque occisione potest conprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem Dei creati et in nomine eius baptizati sunt, interfectores eorum quadraginta diebus non intrent ecclesiam. Lanea ueste induti ab escis et potibus, qui interdicti sunt, a toro, a gladio, ab equitatu se abstineant. In tertia, quinta feria et sabbato aliquo genere leguminum uel olerum, et pomis, paruisque pisciculis, cum mediocri cereuisia uicissim utantur et temperate. Sin autem a ueridicis conprobatur testibus, quod sine odii meditatione se suaque liberando diaboli membra interfecerint, et capi non poterant, penitenciam pro homicidio eis non iniungimus, nisi ipsi uoluerint aliquid quod humanitatis est facere. At si presbiter est, non deponatur; cunctis tamen diebus uitae suae penitenciam agat.