C. 13 q. 1Causa XIII, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →C. 13 q. 1 d.a.c. 1
¶Quod priori ecclesiae hec omnia iure persoluenda sint, actores his argumentis probare contendunt. Constat unamquamque baptismalem ecclesiam habere diocesim sibi legitime assignatam, sicut et parrochiales ecclesiae habent parrochias distributas. Unde Dionisius Episcopus Seuero Episcopo: [ep. II.]
C. 13 q. 1 c. 1 · Singuli sacerdotes proprios debent habere ecclesias
¶Ecclesias singulas singulis presbiteris dedimus; parrochias et cimiteria eis diuisimus, et unicuique ius proprium habere statuimus, ita uidelicet, ut nullus alterius parrochiae terminos aut ius inuadat, sed unusquisque terminis suis sit contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi conmissam custodiat, ut ante tribunal eterni iudicis ex omnibus sibi conmissis rationem reddat, et non iudicium, sed gloriam pro suis actibus percipiat.
C. 13 q. 1 d.p.c. 1
¶In diocesi autem designata quecumque predia coluntur, prouentus decimationum baptismali ecclesiae assignatus debet persolui. Quia ergo predia hec intra terminos nostrae diocesis continentur, et prouentus decimationum nobis legitime assignatus nostrae persoluendus est ecclesiae. § 1. His ita respondetur: Decimae a Deo constitutae sunt per Moysen, ut persoluerentur a populo filiis Leui pro ministerio, in quo deseruiebant ei in tabernaculo. Non accipiebant filii Leui decimas, nisi ab eis, pro quibus offerebant preces et sacrificia. Quia ergo nos seruimus Domino in tabernaculo, offerendo pro istis preces et sacrificia, et ipsi debent nobis persoluere decimas et primicias. § 2. Item, cum decimae darentur filiis Leui, non electione offerentis persoluebantur, ut contempto Leuita, qui secum erat, ipse eligeret cui uellet decimas dare. Nam dictum est; "Leuita, qui tecum moratur et intra muros urbis tuae habitat, comedet eas." Ideo etiam ex singulis tribubus ciuitates ad habitandum acceperunt, ut unaqueque tribus illis persolueret decimas, qui secum erant. Nam Moyses precepit filiis Israel, (sicut legitur in Deuteronomio): "In loco, quem elegerit dominus Deus uester, ut sit nomen eius in eo, illuc omnia, quae precipio, conferetis holocausta, et hostias, et decimas, et primicias manuum uestrarum, et quicquid precipuum est in muneribus que uouistis Domino. Ibi epulabimini coram Domino Deo uestro uos et filii ac filiae uestrae famuli et famulae uestrae, atque Leuites, qui in uestris urbibus conmorantur. Neque enim habet aliam partem atque possessionem inter uos." Et infra: § 3. "Decimam frumenti et uini et olei primogenita armentorum et pecorum, et omnia, que uoueris, et sponte offerre uolueris, et primicias manuum tuarum coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu, et filius tuus, et filia tua, seruus et ancilla, atque Leuites, qui manent in urbibus tuis." § 4. Quia ergo nos intra muros urbis istorum sedemus, et eis habitatione iuncti sumus, rite ab eis decimas accipimus. Item ait Propheta: "Producens fenum iumentis, et herbam seruituti hominum." Fenum et herba ex terra producitur: sed quibus? iumentis rigantibus eam, hominibus colentibus eam, et in hoc seruientibus ipsi. Item Apostolus: "Communicet autem is, qui cathezizatur uerbo, ei, qui se cathezizat." Hoc Galatis. Corinthiis autem probat specialiter sibi deberi sumptus, quia eis spiritualia ministrauit, dicens: "Si seminauimus uobis spiritualia, magnum est si uestra carnalia metamus?" Item: "Si alii participes uestrae potestatis facti sunt, cur non magis et nos?" Item: "Quis plantat uineam, et de fructu eius non edit?" Nos plantauimus uineam, et uos uultis edere fructus eius? Item precepit Dominus Moysi, ut nemo mittat falcem in alienam messem. Nec messis nostra est, et uos uultis in eam falcem mittere? Item: "Non alligabis os boui trituranti." Nos sumus boues triturantes: queritis uos alligare os nostrum, et de nostra tritura uictum uobis queritis? Item Apostolus: "Qui altario seruiunt de altario uiuant." Sed numquid de eo, cui non seruiunt? Item: "Qui in sacrario operantur cum sacrario participant." Sed numquid cum illo, in quo non operantur? Nos seruimus altario, uos ei participare uultis, nos uero uacuos et inanes dimittere queritis? Item Apostolus: "Laborantem agricolam prius oportet suscipere de fructibus suis:" uos autem econtra queritis? Nos sumus agricolae laborantes, uos primum uultis percipere de fructibus nostris? immo non primum, quia nec ultimum nobis relinquere uultis. A prioribus enim incipientes paullatim serpitis, et totum usurpare contenditis, ut pro uobis uideatur dictum: "frustatim lupus comedit agnum." Item: "Quis umquam suis militat stipendiis? quis pascit gregem, et de lacte eius non edit?" Nos militamus: et uos stipendia nostrae miliciae uobis queritis? Nos gregem pascimus: et uos lac eius et lanam accipere uobis uultis? Sapere est de alieno labore uictum querere, si sapere est uelle quod non possis. § 5. Item Dominus dixit discipulis suis: "In quamcumque domum intraueritis, in eadem manete, edentes et bibentes que apud illos sunt. Cum autem intraueritis, primum dicite: pax huic domui." Nos domum hanc ingressi sumus, ei pacem obtulimus: uos autem alieno cibo quasi otiosi pasci gaudetis? Videte, ne in uobis uertatur illud: "Videte quid faciat otium et alienus cibus." § 6. Item Propheta: "Sumite psalmum et date tympanum." Isti a nobis sumunt psalmum: et uos ab eis queritis tympanum? § 7. Item Leo IV.: "De decimis non tantum nobis, sed etiam maioribus iusto ordine uisum est plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, debere dari." § 8. Quibus autem plebibus debentur? illis, a quibus baptisma accipiunt an aliis? Nos eos baptizamus, et uos ab eis decimas sumitis? Honesta interpretatio est: utinam inueniatis qui sic pro uobis interpretentur. Quia nos ergo rigamus populum hunc, imbrem doctrinae ei ministrantes, quia colimus eum uomere predicationis, corda eius ad fidem aperientes, si non uultis sinere, uel patimini eum nobis fructificare, et qualia uobis fieri non uultis nobis inferre cauete, ne, si pergitis dicere que uultis, audiatis que non uultis. § 9. Ad hec: Callida quidem et multiplici argumentatione nostra iura auferre contenditis, ita ut, si fides uerbis adhiberetur; non uerba pro uerbis, sed res pro uerbis reportaretis. Sed Deo propicio, si uerba dedistis, uerba recipietis. § 10. Arguitis nos, quod ea, que uobis debentur, subripere querimus, quia nostra persequimur. Sapientis quidem et philosophico ore prolata sententia; suum persequi est aliena rapere? Unde ad uos hec sententia manauit, nisi quia tanto ardore nostra concupiscitis, ut uestra putetis uobis auferri, cum nos nostra consequimur? Unde, cum causa nostra debitum finem sortita fuerit, exclamabitis: "Ah miser, crucior tantum bolum esse ereptum ex faucibus." Sed uidete, ne dampnum effusi unguenti uobis recompensare queratis. Constituistis uos plantatores uinearum, fossores agrorum, trituratores arearum, rigatores camporum, multa alia offitia huiusmodi uobis assumpsistis, et debita uobis obsequia a nobis subtrahi conquesti estis. Sed non negamus quod uestrum est. Boui trituranti paleae et integumenta seruantur. Sint hec uobis, et grana nobis relinquite. Pastinatores uinearum, fossores agrorum, rigatores camporum, diurna mercede accepta, prouenientes fructus dominis relinquunt. Vos ergo recepta mercede uestri operis in cottidianis oblationibus, et aliis obsequiis, que pro spiritualibus, que a uobis accipiunt, cottidie deferuntur prouenientes fructus decimationum et primiciarum nobis relinquite. § 11. Item precepit Dominus discipulis suis, ut comederent et biberent ea, que apud auditores suos erant, sed non iussit eis, ut dominos de domibus suis eicerent, et rebus suis expoliarent. Non facile inuenies qui tales hospites libenter suscipiant. Mus in pera, ignis in sinu, serpens in gremio male suos remunerant hospites. Unde in prouerbiis dicitur: "Qui serpentem in sinu suo nutrit, percutietur ab eo." Tales inueniatis uobis hospites, quales nobis esse uultis. Non sufficit uobis edere et bibere que in domo nostra sunt, dum cottidianos fructus oblationum percipitis, ex quibus uictum et uestitum habeatis, quibus cum Apostolo deberetis esse contenti; sed non uultis, quia imitatores eius non estis; potius de domo nostra expellere, et rebus nostris nos penitus expoliare contenditis, dum nec etiam horum decimationes nobis relinquere uultis, § 12. Ut autem uniuersaliter omnia colligantur, cuncta, que pro uobis inducta sunt, siue de laborante agricola, siue de eo, qui suis stipendiis non militat, ad hunc articulum deferimus, ut fructum uestri operis, quem adeo recipere contenditis, in oblationibus et cottidianis obsequiis istorum recipiatis, decimationes uero eorum, que nobis debentur, intactas nobis relinquite, ne, dum queritis usurpare quod uestrum non est, iusta animaduersione etiam illud cogamini amitterre, quod uobis aliquo modo uidebatur conpetere. § 13. Quod autem hae decimationes nullo iure uobis debeantur, facile probabimus. Dicitur enim in quodam concilio: "Si quis laicus, uel clericus, seu utriusque sexus persona proprietatis suae loca etc." sicut in eodem capitulo in causa monachorum notata inueniuntur. Si ergo laicus, uel clericus, uel quelibet persona, loca suae proprietatis uendens aut donans, prouentum decimationum ab ecclesia, cui legitime assignatus est, nullo modo potest abstrahere, nec isti de diocesi transeuntes ad diocesim decimas suorum prediorum, que intra terminos nostrae parrochiae continentur, nobis auferre possunt. Quantum enim ad ius percipiendarum decimarum attinet, idem est possessorem de diocesi ad diocesim transire, quod possessionem de diocesiano ad diocesianum transferre.