IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 12 q. 5Causa XII, Quaestio V

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 12 q. 5 d.a.c. 1

Testamenta uero non licet eis conficere, nisi de propriis rebus. Unde Gregorius scribit Lucido Episcopo: [lib. X. epist. 42.]

C. 12 q. 5 c. 1 · Quomodo de rebus ecclesiae sacerdotibus testari liceat

Nulli dubium est, quod sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, ita de eis, quas ante habuerint, quicquid iudicare uoluerint non uetentur. Itaque fraternitatem tuam tempore, quo ad nos fuit, conquestam esse recolimus, quod quedam mobilia, que Constantius decessor uester Luminosae ancillae Dei, et fratribus suis, testamenti serie legati titulo dereliquit, iam episcopus adquisisset, decreuissetque nos, ut, si hoc constat, nullum ex his ecclesia uestra preiudicium pateretur. Quod et uos oportet recolere, et molestiam aliquam predictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione de his, que possidet, quicquam auferre.

C. 12 q. 5 c. 2 · De eodem · Idem. [lib. IV. epist. 22. Cypriano Diacono]

Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam iam credimus cognouisse. Sed quia testamentum dicitur condidisse, subtiliter te ne quid de rebus ecclesiae suae consumpsisset oportet inquirere. Et siquidem eum exinde aliquid incongrue minuisse didiceris, ita age, ut res ab eo, cuius interest, modis omnibus reparentur.

C. 12 q. 5 c. 3 · Que monasteriis ab episcopo conferuntur reuocari non debent · Item Gregorius Mariniano Episcopo Rauennati. [lib. V. epist. 1.]

Quia Iohannes quondam decessor tuus sepius a nobis expetiit, ut ea, que in monasterio illo contulerat, quod iuxta ecclesiam S. Apollinaris ipse construxerat, nostra debuissemus auctoritate firmare, et hec facturos nos esse promisimus, fraternitatem uestram necessarium preuidimus adhortandam, ut nichil de his, que illic contulit atque constituit, aliquo modo patiatur inminui, sed omnia firma stabilitate studeat seruari. Huius igitur monasterii et collectarum illic rerum quia in testamento, quod condidit, fecisse noscitur mentionem, sciendum uobis est, non nos ideo ea confirmasse, quoniam suppremam eius sequimur uoluntatem, sed quia hoc ei (sicut diximus) uiuenti promisimus. Hec itaque omnia sic sollicite fraternitas uestra inplere festinet, quatinus et que in suprascripto monasterio constituit et a nobis sunt firmata seruentur, et illa, que in dampno dari uel fieri per testamentum suae decreuerit ecclesiae, nullam, prohibente lege, obtineant firmitatem.

C. 12 q. 5 c. 4 · Que ante suam ordinationem, uel post, hereditaria successione quesiuit episcopus, cui uult derelinquat · Item ex Concilio Spalensi.

Fixum abhinc et perpetuo mansurum esse decreuimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum, aut certe in episcopatu hereditaria successione acquisiuit, secundum auctoritatem canonicam cui uult conferat et quicquid de eis uult, faciat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesiae aut suo, aut alterius nomine conparauerit, decreuimus, ut non in propinquorum suorum, sed ecclesiae, cui preest, iura deueniant.

C. 12 q. 5 d.p.c. 4

De rebus uero ecclesiasticis testari licet episcopo, si tantumdem de propriis restituat. Unde in Agatensi Concilio [c. 51.] statutum est:

C. 12 q. 5 c. 5 · Quomodo possint esse rata que de ecclesiae proprietate testamento legantur

Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici iuris proprietate legauerit, aliter non ualebit, nisi tantum de proprii iuris facultate suppleuerit.

C. 12 q. 5 d.p.c. 5

Sed si episcopus uel quilibet ex gradu ecclesiastico intestatus defunctus fuerit, nec aliqui inuenti fuerint, qui iure cognationis ei succedant, ecclesia ei succedat in integrum, nec licebit alicui aliqua ex rebus eius presumere. Unde in Terraconensi Concilio [c. 12.] statutum est:

C. 12 q. 5 c. 6 · Episcopo intestato ecclesia succedat ex integro

Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post hanc diffinitionem a presbiteris eius et diaconibus de rebus ipsius breuis conscriptio fiat a minimo usque ad maximum, id est de utensilibus et omni supellectile, ita tamen, ut si quis exinde uel presumpsisse aliquid, uel occulte tulisse fuerit conuictus, secundum furti tenorem restituat uniuersa.

C. 12 q. 5 c. 7 · De eodem · Item ex Concilio Triburiensi.

Quicumque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognatione decesserit, hereditas eius ad ecclesiam, ubi deseruiuit, euoluatur. Similiter de sanctimonialibus.