IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 12 q. 4Causa XII, Quaestio IV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 12 q. 4 d.a.c. 1

Quod autem queritur, si de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse noscuntur, cui proueniant? ita diffinitur in eodem Concilio.

C. 12 q. 4 c. 1 · De his, qui de suis et ecclesiae rebus aliqua adquisisse noscuntur

Sacerdotes, uel quilibet quibus ecclesiasticarum rerum cura conmissa est, quecumque amministrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis uel uile uel karum habuerint, ad ecclesiae nomen, cui presunt, cartarum conficere instrumenta procurent, non enim iustum est, ut ecclesia quem suscepit externum efficiat in alieno diuitem, et in suo retineat fraudatorem. § 1. Hii uero, qui suarum rerum noscuntur habere conpendium, ex omni re, quam post ordinationis suae diem uisi sunt conquisisse, siue nulla siue aliqua sint instrumenta confecta, conpensatione tam sui iuris quam ecclesiasticarum rerum habita, si se utriusque rei quantitas exequauerit, inter ecclesiam et decedentis heredes equo iure conquisitio pertinebit.

C. 12 q. 4 d.p.c. 1

Si quis uero pro conpendio suarum rerum ecclesiae rebus detrimentum intulerit, uel si occasione rerum ecclesiasticarum in rebus propriis detrimentum passus fuerit, uicissim que lucrum sentiunt detrimenta patientibus resarcient. Unde in Bracarensi Concilio [III. c. 8.] legitur:

C. 12 q. 4 c. 2 · Resarciantur detrimenta sacerdoti uel ecclesiae, que alterius occasione alter senserit

Quicumque sub hoc neglectu res diuinas laborare distulerit, speciali placito distringendus est, ut si de rebus seu augmentis ecclesiae questum laboribus suis proprie auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit, aut minorationem uel perditionem induxit, quicquid in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cuius rebus atque suffragiis suos conuictus fuerit ampliasse labores. Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit, aut dispendii uel perditionis quippiam pertulerit, si hoc conprobare potuerit, totum illi a rebus ecclesiae eiusdem reformabitur, pro cuius utilitate id expendisse probatur.

C. 12 q. 4 d.p.c. 2

Si uero de rebus ecclesiae tantummodo aliqua adquisisse noscuntur, et ad nomen ecclesiae instrumenta debent conponere, nec aliquibus poterunt illa donare. Unde in Agatensi Concilio [c. 54.] legitur:

C. 12 q. 4 c. 3 · De hiis, que sacerdotes emunt, ad ecclesiae nomen faciant scripturam

Presbiter, cum diocesim tenet, de his, que emerit, ad ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab eius, quam tenet, ecclesiae ordinatione discedat.