IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 12 q. 2Causa XII, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 12 q. 2 d.a.c. 1

Nunc queritur, si sacerdotes aliqua de rebus ecclesiae dedisse noscuntur, an his, qui eas acceperunt aliqua firmitate constabunt? Quod res ecclesiae nullo modo distrahi possunt et distractae possideri, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Stephanus Papa:

C. 12 q. 2 c. 1 · Ecclesiae pecuniam auferens uelut homicida dampnatur

Qui Christi pecunias et ecclesiae aufert, fraudat et rapit, ut homicida in conspectu iudicis deputabitur.

C. 12 q. 2 c. 2 · Quicquid de sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clero usurpatum fuerit, ecclesiae restituatur · Item Pelagius Hostilio Episcopo.

Augusto sedis nostrae notario suggerente didicimus, quod ei dilectio tua directis apicibus indicasset, quosdam de clero tuo, et maxime parrochiarum ad te pertinentium, non pauca sacrata uasa uel ministeria distraxisse, et aliqua huiusmodi perpetrasse, que aliena a religioso sunt proposito. Karitatem uero tuam, ut hec conpetenti sollicitudine debeat insequi uel ulcisci, nostrae preceptionis auctoritate cupis conmuniri. Qua de re presentibus mandamus affatibus, ut conpetenti uiuacitatis instantia quicquid de sacratis uasis uel ministeriis a quolibet clericorum usurpatum fuisse uel distractum conpereris, sine cuiusquam morae interuentu exigere non dimittas et ecclesiasticis usibus reformare.

C. 12 q. 2 c. 3 · Quicquid Domino consecratur ad ius pertinet sacerdotum · Item Bonifatius Papa.

Nulli liceat ignorare, omne, quod Domino consecratur, siue fuerit homo, siue animal, siue ager, uel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis erit omnis, qui a Domino et ecclesia, cui conpetunt, aufert, uastat, inuadit uel eripit, et usque ad emendationem ecclesiaeque satisfactionem ut sacrilegus iudicetur, et, si emendare noluerit, excommunicetur.

C. 12 q. 2 c. 4 · Excommunicationi subiaceat qui ecclesiastica predia inuadit · Item Gregorius VII. [lib. VI. Regesti, in concilio c. 1.]

Quicumque militum, uel cuiuscumque ordinis uel professionis persona, predia ecclesiastica a quocumque rege, seu seculari principe, uel ab episcopis inuitis, seu abbatibus, aut ab aliquibus ecclesiarum rectoribus susceperit, uel inuaserit, uel eorum consensu tenuerit, nisi eadem predia ecclesiis restituerit, excommunicationi subiaceat.

C. 12 q. 2 c. 5 · Sacrilegii crimen incurrit qui predia ecclesiastica uexat · Item Pius Papa. [epist. II.]

Predia diuinis usibus tradita quidam humanis applicant usibus, et Deo nostro, cui tradita sunt, ea subtrahunt, ut sibi inseruiant. Quapropter ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia usibus secretorum celestium dicata a quibusdam inruentibus uexentur. Quod si quis presumpserit, ut sacrilegus iudicetur.

C. 12 q. 2 c. 6 · De eodem · Item Anacletus. [Papa, epist. I.]

Qui abstulerit patri uel matri aliquid, dicetque hoc peccatum non esse, homicidae particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creauit: mater uero nostra ecclesia est, que nos in baptismo regenerauit. Ergo, qui Christi pecunias et ecclesiae rapit, aufert et fraudat, homicida est.

C. 12 q. 2 c. 7 · In quadruplum restituat qui res inuadit ecclesiae · Item Iohannes Papa III. [ad Zachariam Archiepisc.]

In antiquis ecclesiae statutis decretum est, ut qui aliena inuadit non exeat inpunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde in euangelio scriptum est: "Quod si aliquid defraudaui, reddo quadruplum." Et in seculi legibus cautum habetur: "Qui rem subripit alienam etc." (ut infra in auctoritate Eusebii Papae).

C. 12 q. 2 c. 8 · Pro tenore secularium legum puniantur inuasores ecclesiasticarum rerum · Item Gregorius ad Constantiam Reginam Galliae. [lib. IV. epist. 33.]

Cum deuotissimam dominam sciam de celesti uita atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me conmittere uehementer estimo, si ea, que pro timore omnipotentis Dei sunt suggerenda, siluero, et te sanctissimam de ecclesiastica pace sedule non conmonuero. Nimis me Iuliani fratris nostri et coepiscopi proclamatio nuper contristauit, maxime cum uillae suae, uidelicet ecclesiae, a nequissimis predonibus sint depredatae, atque nocturnis incendiis more furum conbustae, et dum idem maligni iuxta nostri predecessoris Bonifatii decreta pro emunitate illud emendare noluerint, et dum seculi leges hec eadem ita se habere uoluerint, lege uulgari teste, in qua sic scribitur: "Si quis manu armata usque ad quatuor homines in uicum alterius ad malefaciendum uenerit, ille, qui prior est, pro illicita presumptione conponat solidos nongentos, sequaces uero eius unusquisque solidos octoginta. Si uero incendium fecerit, nouies conponat: predam uero in quadruplum restituat."

C. 12 q. 2 c. 9

Si seculi leges talem iustitiam habere uoluerunt, lex diuina cur inferior esse debebit, cum in ipsius ueritatis presentia a Zacheo collaudatum sit, ut, si aliquem defraudaret, in quadruplum restitueret? Et quia summum in rebus bonum est iustitiam colere, ac sua cuique iura seruare, et in subiectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod equum est custodiri (quod et uos diligere, et omnino confidimus studere): quapropter excellentiae uestrae mense nouembrio presentis anni, secunda indictione, Petrum fratrem et coepiscopum nostrum a gremio sanctae Romanae ecclesiae transmittimus, ut, fratribus eiusdem prouinciae in unum congregatis, emunitas et presumptio, et sacrilegium canonica auctoritate et uestra regia dignitate talem terminum accipiant, ne post hac membra diaboli, filii nequam, in sancta ecclesia te etiam ibi regnante talia presumant.

C. 12 q. 2 c. 10 · Ecclesiae rem subripiens in undecuplum restituat quod abstulit · Item Eusebius Papa. [epist. II.]

In legibus seculi cautum habetur: "Qui rem subripit alienam, illi, cui res direpta est, in undecuplum que sublata sunt restituat." Et in lege diuina legitur: "Maledictus omnis, qui transfert terminos proximi sui." Talia ergo non presumantur absque ultione, nec exerceantur absque dampnatione. Proinde si quis ecclesiasticas oblationes et quod Deo consecratum est rapuerit, uel consenserit facientibus, ut sacrilegus diiudicetur, et dampnum in quadruplum restituat, et canonice peniteat.

C. 12 q. 2 d.p.c. 10

Econtra Gregorius scribens [cap. 4. responsionum] Augustino Anglorum Episcopo, de his, qui furtim auferunt aliquid de ecclesia:

C. 12 q. 2 c. 11 · Sine augmento sibi ablata ecclesiam recipere oportet

Fraternitas tua ex persona furis pensare potest, qualiter ualeat corrigi. Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant: et sunt alii, qui in hac re ex inopia delinquunt. Unde necesse est, ut quidam dampnis, quidam uero uerberibus corrigantur. Et cum paulo districtius agitur, ex karitate agendum est, et non ex furore, quia ipsi hoc prestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur. § 1. Addis etiam, quo augmento ea, que furto de ecclesiis abstulerint, reddere debeant. Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat quod de terrenis rebus uidetur amittere, et lucra de dampnis querere.

C. 12 q. 2 d.p.c. 11

Verum illud Eusebii de legum seueritate, istud Gregorii de ecclesiastica mansuetudine dictum intelligitur.

C. 12 q. 2 c. 12 · Non sunt alienanda in episcopatu adquisita · Item Deusdedit Episcopo Mediolanensi.

Res in episcopatu adquisitas sacerdotibus nulla est alienandi licentia.

C. 12 q. 2 c. 13 · Vasa sacra, nisi pro redemptione captiuorum non sunt alienanda · Item ex VI. Sinodo uniuersali, [c. 15.]

Apostolicos et paternos canones renouans hec sancta et uniuersalis sinodus diffiniuit, neminem prorsus episcopum uendere uel utcumque alienare cimilia et uasa sacrata, excepta causa olim ab antiquis canonibus ordinata, uidelicet pro redemptione captiuorum; sed nec tradere salaria ecclesiarum in emphiteotica pacta, nec alias rusticas possessiones uenundare, ac per hoc, ecclesiasticos redditus ledere, quos ad propriam utilitatem, et ob escam pauperum et peregrinorum sustentationem esse decernimus Et paulo post: § 1. Quisquis autem post hanc diffinitionem nostram contrarium quid huic sanctae sedi ac uniuersali sinodo agere temptauerit, deponatur ut preuaricator diuinarum rerum et preceptorum, cassata uidelicet omnino que facta est in scriptis uel sine scriptis ab episcopo uenditione uel emphiteotica traditione, uel alia qualibet alienatione, cimiliorum et salariorum locorum. Qui uero perceperit aut emerit aliquid ex predictis cimiliis uel salariis, et non restituerit ecclesiae iterum que ecclesiae sunt, et non reddiderit ad incidendum cartam uenditionis uel emphiteoseos, sit anathema, usque dum fecerit quod ab hac sancta et uniuersali sinodo confirmatum est. § 2. Si autem episcopus conuictus fuerit construxisse monasterium de ecclesiasticis redditibus, tradat eidem ecclesiae ipsum monasterium.

C. 12 q. 2 c. 14 · Pro redemptione captiuorum uasa sacra non prohibentur alienari · Item Gregorius [lib. VI. epist. 35.] Domino Episcopo Messano.

Et sacrorum canonum, et legalia statuta permittunt, ministeria ecclesiae pro captiuorum esse redemptione uendenda.

C. 12 q. 2 c. 15 · Res ecclesiae licite inpenduntur pro captiuorum redemptione · Idem Demetrio et Valeriano Clericis Firmianis. [lib. VII. Indict. 2. epist. 14.]

Sacrorum canonum statuta et legalis permittit auctoritas, licite res ecclesiasticas in redemptione captiuorum inpendi. Et ideo, cum edocti a uobis simus, ante annos scilicet XVIII. Fauium, episcopum ecclesiae Firmianae, XI. libras argenti de eadem ecclesia pro redemptione uestra, ac patris uestri Passiui fratris et coepiscopi nostri, tunc uero clerici, nec non matris uestrae hostibus inpendisse, atque ex hoc quandam formidinem uos habere, ne hoc, quod datum est, a uobis quolibet tempore repetatur, precepti huius auctoritate suspicionem uestram preuidimus auferendam, constituentes, nullam uos exinde heredesque uestros quolibet tempore repetitionis molestiam sustinere, nec a quoquam uobis aliquam obici questionem.

C. 12 q. 2 c. 16 · Res desolatae ecclesiae non preponantur captiuis · Idem. [lib. VI. epist. 35. ad Dominum Episcopum]

Sicut omnino graue est frustra ecclesiastica ministeria uenundare, sic iterum culpa est inminente huiusmodi necessitate res maxime desolatae ecclesiae captiuis suis preponere, et in redemptione eorum cessare.

C. 12 q. 2 d.p.c. 16

Que uero penitencia huiusmodi inuasoribus atque predonibus, qui uasa sacra et reliqua diuino cultui dedicata pollutis manibus arripiunt et quasi profana contractant, sit indicenda, Nicolaus Papa diffinit scribens Frontario Archiepiscopo Burdegalensi.

C. 12 q. 2 c. 17 · Inuasoribus rerum ecclesiasticarum que penitencia sit inponenda

De uiro nefando, Burgando nomine, qui rabie insana conmotus diabolicis se irretire laqueis non dubitauit, atque gentilium more per abrupta itinera et conpita insidians, uobis in uestrae ecclesiae uilla una cum clericis uestris manentibus, et populum salubribus instruere dogmatum monitis decertantibus, paneque spiritualis uerbi uacua hominum corda reficientibus, atque laudabile salutis propriae desiderium habentibus sancta apostolorum Petri et Pauli limina uisitare, collectis maliciae suae sequacibus et iniquitatis conplicibus, nefarias inuasiones et depredationes inferre uiolentas demoniaco ausu presumpserit, et, ut epistolae uestrae textus eloquitur, sacrum altare sacraque dominici corporis et sanguinis uasa, insuper et sanctum crisma pollutis arripere manibus quasi uilia et ad usum communem apta presumpsit, dilectio nos uestra consuluit, si ipse, uel qui cum eo in tam inpio et iniquo scelere fuerunt, ad penitenciam quandoque gratia tracti diuina uenire uoluerint, quo eos penitenciae uinculo constringatis, nostrae institutionis censuram exposcere curastis. De quibus (si tamen ita est) iubemus, cum ad penitenciam reuerti accelerauerint, uno anno extra ecclesiam Dei consistere, cuius sacratissima uasa extra ritum fidei Christianae diripiendo auferre non dubitauerunt. Secundo uero anno ante fores ecclesiae sine communione maneant. Tertio uero anno ecclesiam Dei ingrediantur, et inter audientes astent sine oblatione, non manducantes carnem neque bibentes uinum, preter natalis et resurrectionis dominicae dies. Quarto preterea anno, si his prioribus tribus eorum fructuosus fuerit penitenciae labor, communioni fidelium restituantur, totaque mentis intentione spondentes, talia se ulterius numquam facturos, corpus et sanguinem Domini suscipere mereantur, et usque ad septimum annum tribus in ebdomada diebus sine esu carnium et uini potatione maneant penitentes.

C. 12 q. 2 c. 18 · Res ecclesiae episcopus alienare uel usurpare non presumat · Item in Concilio Leonis Papae IV.

Monemus et inrefragabiliter affirmamus, ut nullus episcoporum uel sacerdotum rem tituli sui usurpare presumat, sed neque salarium a Christianis sanctis locis oblatum causa amicitiae, uel timoris, aut muneris pertemptet auferre, ne ecclesia Dei ad nichilum redigatur. Quod qui facere presumpserit episcopus uel sacerdos, canonicam sine dubio subeat ultionem, et quod ecclesiae iniuste ablatum est reddere conpellatur, ita ut deinceps nullas uires pro his ad litigandum uel possidendum habere possint.

C. 12 q. 2 c. 19 · Episcopo uel abbati res ecclesiae alienare non licet · Item ex hystoria Eusebii Episcopi Cesariensis capitulo XII.

Quisquis episcopus uel abbas de salariis episcopii uel monasterii quicquam transferre in principum manus, uel etiam alii personae conferre uoluerit, irritum sit quod datum esse constiterit, secundum canonem sanctorum Apostolorum, qui dicit: "Omnium ecclesiasticarum rerum episcopus habeat sollicitudinem, et dispenset eas tamquam Deo contemplante. Non liceat autem ei fraudare quicquam ex illis, uel cognatis propriis donare que Dei sunt. Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus largiatur, sed non sub horum occasione que sunt ecclesiae defraudentur." § 1. Quod si excusationem pretenderit episcopus dampnum facere et nichil ad profectum agrum existere, nec sic principibus tribuatur ager uel locus, sed clericis uel agricultoribus. § 2. Quod si calliditate usus fuerit princeps, et uel a colono uel a clero agrum emerit, sit irrita uenditio, et restituatur episcopio et monasterio. Episcopus uel abbas hoc faciens abiciatur, tamquam qui dispersit que non collegit.

C. 12 q. 2 c. 20 · Predia ecclesiae Papae alienare non licet · Item Simacus Papa. [in Sinodo III. c. 4. et seqq. usque ad c. 9.]

Non liceat Papae predium ecclesiae alienare aliquo modo pro aliqua necessitate, nec in usufructu rura dare, nisi tantummodo domus, que in quibuslibet urbibus non modica inpensa sustentantur. Qua lege omnes custodes astringantur, ut donator, assentator, uenditor honorem perdat. Et qui subscripserit anathema sit cum eo, qui dederit uel qui receperit, nisi restituatur. Liceat etiam quibuslibet ecclesiasticis personis contradicere, et cum fructibus alienata reposcere. Quod non modo in apostolica seruandum est ecclesia, uerum etiam in uniuersis ecclesiis per prouincias quidem dicitur conuenire.

C. 12 q. 2 c. 21 · Qui res ecclesiasticas uendit ad altare non audeat accedere · Item. [in Sinodo VI.]

Indigne ad altare Domini properare permittitur, qui res ecclesiasticas audet inuadere aut iniuste possidere, aut iniqua uel iniusta defensione in eis perdurare. § 1. De quibus tanta debet esse prouisio, ut uindictam ammonitio precedat, et res usurpatas iniuste qui abstulit, aut iniuste ablatas retinet, equitate patrocinante legibus restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit, demum predonem sacerdotalis districtio maturata percellat. § 2. Valde enim iniquum et ingens sacrilegium est, ut quecumque uel pro remedio peccatorum, uel pro salute ac requie animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime seruari conuenit, id est Christianis et Deum timentibus hominibus, in aliud transferri uel conuerti. Propterea, qui hec non preuiderit, et aliter quam scriptum est predia ecclesiae tradita petierit, uel acceperit, aut possederit, nisi se cito correxerit, quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, sitque accipienti, et donanti, uel possidenti anathema, et institutae penae contubernium assiduum. Nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat qui a religiosis animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit.

C. 12 q. 2 c. 22 · Excommunicentur qui auctoritate principum res inuadunt ecclesiae · Item Nicolaus Adoni, Viennensi Archiepiscopo. [in epistola, cuius initium: "Quia sanctitatis uestrae"]

De rebus, que semel Deo contributae atque dicatae sunt, et postea sub occasione concessionis principum a quibusdam inuaduntur atque diripiuntur, sancimus, ut prius consulatis principem ad resecandam tam presumptiuam factionem, et cognoscendum, utrum illius sit concessio, an inuasoris presumptio. Quod si principis inordinata fuerit largitio, ipse sit princeps pro emendatione redarguendus. Si autem inuasoris declaratur presumptio, usque ad emendationem excommunicationis sit uindicta cohercendus.

C. 12 q. 2 c. 23 · De rebus ecclesiae non est alienandum aliquid · Item Gelasius Iustino Archidiacono et Fausto Defensori.

Vobis enim et famae uestrae consultum duximus, ut pontificis uestri loco uobiscum ab eodem aliquis subrogetur, qui eius nomine pariter uniuersa disponat, quatinus omnia predia ad uestrum reuocetis studium, nec cuiquam clerico pro portione sua aliquod solum ecclesiae putetis esse deputandum, ne per incuriam et negligentiam minuatur, sed omnem pensionis summam ex omnibus prediis rusticis urbanisque collectam ad antistitem deferatis. Ex qua tamen collectione habeatur ratio, quid ad causas uel expensas accedentium necessitatum opus esse perspicitur, ut de medio sequestretur, et quatuor portiones uel de fidelium oblatione, uel de hac fiant modis omnibus pensione, ita ut unam sibi tollat antistes, aliam clericis pro suo iudicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus sub omnium conscientia faciat erogari, fabricis uero que conpetit ad ordinationem pontificis, erogatione uestra decernimus esse pendendam. Si quid forte sub annua remanebit expensa, electo idoneo ab utraque parte custode, condatur enthecis, ut, si maior emerserit fabrica, sit subsidio quod diuersi temporis diligentia potuerit custodiri, aut certe ematur possessio, que utilitates respiciat communes.

C. 12 q. 2 c. 24 · Diuini muneris participatione priuetur qui ecclesiastica priuilegia calcat · Idem Maiorico, Sereno et Iohanni Episcopis.

Qui et humanis legibus inciuili dampnatione calcatis, et reuerentia religionis abiecta, uel ecclesiastica priuilegia calcare contendunt, uel ubilibet in pauperum prosilire dispendium, nec huiusmodi saltem conmoniti conuictique nequiciam sopire consentiunt atque illata sacris rebus detrimenta sarcire, merito diuini muneris sunt participatione priuandi, ut huius perceptione careant, quod sacrilegis ausibus habuere despectui. Celestinus uero presbiter fratris et coepiscopi nostri Sereni, qui contra pontificale iudicium contraque apostolicae sedis mandata prorumpens, supradictis communionem sacram ministrare presumpsit, cum non potuerit ignorare sententiam proprii sacerdotis, ab offitio protinus ecclesiastico repellatur, ut nullus ecclesiae ministrorum contra pontificalia instituta uenire contendat.

C. 12 q. 2 c. 25 · De eodem · Idem eisdem.

Volateranae ecclesiae actus uel patrimonium, quod hactenus conperimus destitutum, post dampnationem Eucharisti, quo fuerat deprauante dispersum, curae uestrae decreuimus esse delegandum, ut diligentia (qua uos pro utilitatibus ecclesiae estimamus esse uigilantes) predia culturae restituatis antiquae, reuocetis si qua sunt uendita aut donata mancipia. Possessiones etiam, quas ab Eumacio et Opilione episcopis, uel ceteris quouis iure uideritis teneri, quia contra constituta sinodi ab episcopis predia alienari nullo potuerunt conmento, nichilominus reuocentur. Sit emptoribus ad eum recursus, qui presumpsit aliquid de ecclesiae rebus illicita uenditione distrahere, ita ut pensiones annuas ad pontificem deferatis, cui priuilegia sua integra conuenit omni ratione seruari, ut eius dispensatione portiones proueniant consuetae, ita ut portionem quartam, que ad eos pertinet, sua pontifex ordinatione distribuat, prout cuiusque locum meritumque cognoscit. Pariter etiam ex fidelium oblatione est faciendum, ut quartam clericis eroget pro consideratione suae electionis antistes. Fabricarum etiam portio episcopo sciente et disponente uestra erogatione pendatur, quatinus nichil penitus in detrimentum alicuius rei patiamini generari.

C. 12 q. 2 c. 26 · Reddituum et oblationum duae portiones clericis conmittantur · Idem Clero, et ordini, et plebi Brundusii.

Concesso uobis quem petistis antistite, fratre iam et coepiscopo meo Iuliano, necessarium fuit (eodem ad ecclesiam suam mox remisso) ad uos nostra scripta pariter destinari, quibus agnosceretis eidem fuisse preceptum, ne umquam ordinationes presumat illicitas. Et infra: § 1. Redditus et oblationes fidelium in quatuor partes diuidat, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro offitiorum suorum sedulitate distribuat, fabricis tertiam, quartam pauperibus et peregrinis habeat fideliter erogandam, quarum rationem diuino est redditurus examini.

C. 12 q. 2 c. 27 · De oblationibus fidelium quot portiones fiant, et que cui proueniat · Idem. [in epistola ad episcopos per Lucaniam et Brutios, c. 29.]

Quatuor autem tam de redditu quam de oblatione fidelium, prout cuiuslibet ecclesiae facultas admittit (sicut dudum rationabiliter est decretum), conuenit fieri portiones quarum una sit pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis est applicanda. De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clericus ultra delegatam sibi summam nichil insolenter nouerit expetendum. Ea uero, que ecclesiasticis edificiis attributa sunt, huic operi ueraciter prerogata locorum doceat instauratio sanctorum manifesta, quia nefas est, si sacris edibus destitutis in lucrum suum presul inpendia his deputata conuertat. Ipsam nichilominus ascriptam pauperibus portionem quamquam diuinis rationibus se dispensasse monstraturus esse uideatur, tamen iuxta quod scriptum est: "Ut uideant opera uestra bona, et glorificent patrem uestrum, qui in celis est," oportet etiam presenti testificatione predicari, et bonae famae preconiis non taceri. Quapropter nec clericorum quispiam etc.

C. 12 q. 2 c. 28 · Oblationum et reddituum ecclesiarum tres portiones presbitero dispensandae credantur · Item Simplicius papa Florentio, et Equitio Episcopis. [epist. III.]

De redditibus ecclesiae uel oblatione fidelium sola episcopo ex his una portio remittatur, duae ecclesiasticis fabricis, et erogationi pauperum profuturae a presbitero sub periculo sui ordinis ministrentur; ultima clericis pro singulorum meritis diuidatur. Et infra: § 1. Cui (id est Gaudentio episcopo), specialiter hoc precipimus, ut tres illas portiones, quas triennio sibi tantummodo dicitur uendicasse, restituat.

C. 12 q. 2 c. 29 · De redditibus ecclesiae etiam nouiter adquisitis quarta pars clericis erogetur · Item Gregorius Maximiano Episcopo Siracusano. [lib. III. epist. 11.]

Cognouimus de redditibus ecclesiae nouiter adquisitis canonicam dispositionem quartarum minime prouenire, sed episcopos locorum tantummodo distribuere quartam antiquorum reddituum, nunc uero quesita suis usibus retinere. Quam rem prauam subintroductamque consuetudinem fraternitas tua uiuaciter emendare festinet, ut siue de preteritis redditibus siue de his, que obuenere, uel obuenientibus, quartae secundum distributionem canonicam dispensentur. Incongruum namque est unam eandemque ecclesiae substantiam dupplici quodammodo iure censeri.

C. 12 q. 2 c. 30 · De stipendio ecclesiae quatuor debent fieri portiones · Idem Augustino Episcopo Anglorum. [in respons. ad Primam interrogationem]

Mos est apostolicae sedis ordinato episcopo precepta tradere, ut de omni stipendio, quod accidit, quatuor debeant fieri portiones, una uidelicet episcopo et familiae eius propter hospitalitatem atque susceptionem, alia clero, tertia pauperibus, quarta ecclesiis reparandis.

C. 12 q. 2 c. 31 · De eodem · Item ex Concilio Tolletano.

Sancimus omnibus episcopis curam laicorum instare, ut, si quos in fide Christi inuenerint, nimio affectu diligant. Insuper confirmamus, ut, si aliqua ab ipsis accipiant dona, statim in quatuor diuidant partes, ita, ut prima pars secundum apostolorum precepta titulorum, nec non cimiteriorum restaurationibus diligenter attribuatur, secunda clericis, tertia cunctis pauperibus, quarta uero aduenis.

C. 12 q. 2 c. 32 · Omnes presbiteri secundum iussionem episcopi res ecclesiae dispensare studeant · Item ex Concilio Agatensi. [c. 22.]

Statuimus (quod omnes iubent) ut ciuitatenses siue diocesiani presbiteri uel clerici, saluo iure ecclesiae, rem ecclesiae, sicut permiserint episcopi, teneant, uendere autem aut donare penitus non presumant. Quod si fecerint, et facta uenditio non ualebit, et de facultatibus, si quas habent proprias, indempnem ecclesiam reddant, et communione priuentur.

C. 12 q. 2 c. 33 · De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt aut aduersariis tradunt · Item ex eodem. [Concilio, c. 26.]

Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio firmatur, aut subprimere, aut negare, aut aduersariis fortasse tradere dampnanda et punienda obstinatione presumpserit, quicquid per absentiam documentorum dampni ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddat, et communione priuetur. Hi autem, qui in dampno ecclesiae inpie sollicitati, a traditoribus aliquid susceperint, superiori sententia teneantur.

C. 12 q. 2 c. 34 · Episcopus heredes non habens non alium quam ecclesiam sibi heredem instituat · Item ex eodem. [c. 33.]

Episcopus, qui filios aut nepotes non habens, alium quam ecclesiam relinquit heredem, si quid de ecclesia non in ecclesiae causa aut necessitate presumpsit, quod distraxit aut donauit irritum habeatur. Qui uero filios habet, de bonis, que reliquit ab heredibus eius indempnitatibus ecclesiae consulatur.

C. 12 q. 2 c. 35 · Qui in clero constituti sunt de rebus ecclesiae nichil alienare presumant · Item ex eodem. [c. 49.]

Diaconi uel presbiteri in parrochia constituti de rebus ecclesiae sibi creditis nichil audeant conmutare, uendere uel donare, quia res sacratae esse Deo noscuntur. Similiter et sacerdotes nichil de rebus ecclesiae sibi conmissae (ut superius conprehensum est) alienare presumant. Quod si fecerint, conuicti in concilio, et ab honore depositi, de suo proprio aliud tantum restituant, quantum uisi sunt presumpsisse. § 1. Libertos etiam quos sacerdotes uel diacones de ecclesia sibi conmissa facere uolunt, actus ecclesiae prosequi iubemus. Quod si facere contempserint, placuit eos ad proprium reuerti seruitium.

C. 12 q. 2 c. 36 · De possessione ecclesiastici iuris quicquid a presbitero distrahitur, inane habeatur et uacuum · Item ex eodem. [c. 53.]

Quicquid parrochiarum presbiter de ecclesiastici iuris possessione distraxerit, inane habeatur et uacuum uenditione conparantis et actione uendentis.

C. 12 q. 2 c. 37 · Alienationes factae ab intrusis et ordinationes sine consensu clericorum irritae sunt · Item Urbanus Papa.

Alienationes omnium per intrusionem, seu canonice electorum sub episcopi nomine, aut abbatis, qui secundum usum ecclesiae suae consecrandus est, alienationes quocumque modo factas, nec non personarum ordinationes ab eisdem sine communi consensu clericorum ecclesiae, siue per symoniam itidem factas, irritas iudicamus. § 1. Illud etiam per omnia interdicimus, ut nullus clericus prebendam suam seu beneficium aliquod ecclesiasticum aliquo modo alienare presumat. Quod si presumptum olim fuit uel aliquando fuerit, irritum erit, et ultioni canonicae subiacebit.

C. 12 q. 2 c. 38 · Episcopo defuncto, uel adhuc in supremis agente, de rebus eius nichil est usurpandum · Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 16.]

Hec huius placiti constitutione inter nos censura placuit custodiri, ut defuncto antistite, uel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum, cuiuslibet ordinis offitii gradusue sit, quicquam de domo eius presumat, uel de utilitate que instrumenti domus esse noscitur, id est mobilis et inmobilis rei ecclesiasticae conetur inuadere, nichil furto, nichil dolo subprimens auferens atque abscondens; sed is, cui domus conmissa est, subiunctis sibi uno uel duobus fidelissimis, omnia usque ad tempus substituendi pontificis debet conseruare, uel his, qui in domo inueniuntur, clericis consuetam alimoniam administrare. Substitutus autem antistes susceptae sedis commoda ordinabit uelut Deus inperabit, ut eis uti debeat cum his, quos cognouerit disciplinae et karitati predecessoris sui fideliter paruisse. Quod si quisquam post hec cuiuslibet ordinis (ut superius dictum est) clericus quacumque occasione uel de omni facultate quippiam probatus fuerit abstulisse uel forsitan dolo aliquo subpressisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condempnetur, et uix ei peregrina communio concedatur, quia durum est, ut hi, quos constat in seruitio Domini cum primae sedis antistite desudasse, ab his, qui suarum rerum incubatores uel utilitatibus seruientes atque uacantes fuisse noscuntur, despecti aliquatenus crucientur.

C. 12 q. 2 c. 39 · Episcopi, qui nichil ecclesiae conferunt, famulos eius libertati non donent · Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 66.]

Et si illi, qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt, eterni iudicis uoce in futuro condempnabuntur, quanto magis hi, qui auferunt pauperibus quod non dederunt? Quapropter episcopi, qui nichil ex suo proprio ecclesiae Christi conpensauerunt, hanc diuinam sententiam metuant, et liberos ex famulis ecclesiae ad condempnationem suam non presumant facere. Inpium enim est, ut qui res suas ecclesiae Christi non contulerit dampnum inferat, et ius ecclesiae alienare contendat. Tales igitur liberos successor episcopus absque ulla oppositione ad ius ecclesiae reuocabit, quia eos non equitas, sed inprobitas absoluit.

C. 12 q. 2 c. 40 · De clericis, qui documenta ecclesiae subprimunt, aut negant, aut aliis dampnabiliter tradunt · Item ex Concilio Aurelianensi.

Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio firma tenetur, aut subprimere, aut negare, aut auertere, aut fortasse tradere dampnabili et punienda obstinatione presumpserit, quicquid pro absentia documentorum ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddat.

C. 12 q. 2 c. 41 · Ministris ecclesiae de rebus eiusdem absque episcopi permissu alienare nichil licet · Item ex eodem.

Abbatibus, presbiteris, aliisque ministris de rebus ecclesiasticis uel sacro ministerio deditis alienare uel obligare absque permissu et subscriptione episcopi nichil liceat. Quod si presumpserint degradentur communione concessa, et quod temere alienatum est ordinatione episcopi reuocetur.

C. 12 q. 2 c. 42 · De rebus ecclesiae, que absente episcopo distrahuntur, ad ius ecclesiasticum reuocentur · Item ex Sinodo Anchiritana. [c. 15.]

Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est presbiteri uendiderint, placuit rescisso contractu ad ius ecclesiasticum reuocari. In iudicio autem erit episcopi constitutum, si precium debeat recipi necne, propter quod sepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto precio reddi.

C. 12 q. 2 c. 43 · Post mortem episcopi res ad eum pertinentes clerici non rapiant · Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 22.]

Non licet clericis post mortem episcopi sui rapere res pertinentes ad eum, sicuti precedentibus regulis constitutum habetur. Si uero hec fecerint, periclitari se nouerint a proprio gradu.

C. 12 q. 2 c. 44 · Rescindantur precariae et commutationes ab inuasoribus factae · Item ex Concilio Mediomatricis.

Precariae et conmutationes tempore uiduatarum ecclesiarum factae ab his, qui loca episcoporum occupauerant, rescindantur, et cum auctoritate ecclesiastica uel ciuili, si faciendae sunt, fiant.

C. 12 q. 2 c. 45 · Pro labore inuentarii nichil accipiant yconomi de rebus ecclesiae · Item Gregorius Maximiano Siracusano Episcopo: [lib. III. epist. II.]

Karitatem tuam curauimus conmonere, ut, si quispiam episcoporum de hac luce migrauerit, uel (quod absit) pro suis remotus fuerit excessibus, conuenientibus yconomis cunctisque clericis prioribus, atque in sui presentia inuentarium ecclesiae rerum facientibus, omnia, que reperta fuerint, subtiliter describantur, nec (sicut antea fieri dicebatur) species quedam aut aliud quodlibet de rebus ecclesiae quasi pro faciendi inuentarii labore tollatur. § 1. Visitatores ecclesiarum clericique earum, qui cum ipsis non per suae ciuitatis parrochias fatigantur, aliquid laboris sui capiant te disponente subsidii. Iustum namque est, ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore suum conmodare reperiuntur obsequium.

C. 12 q. 2 c. 46 · Excommunicentur laici, qui morientium clericorum audent bona diripere · Item ex Concilio Urbani Papae Aluerniae habito.

De laicis questio facta est, qui morientibus episcopis siue aliis clericis res defunctorum inuasas ecclesiae pauperibusque subripiunt. Contra quos commune totius concilii anathema prolatum est, ipso Papa huiusmodi sententiam promulgante: "Si quis post interdicti presentis cognitionem episcoporum, seu presbiterorum, aut clericorum aliorum res inuaserit, usque ad satisfactionem excommunicetur. § 1. Episcoporum uero deficientium res per archipresbiterorum seu archidiaconorum manus, aut secundum mortuorum iudicium pro ipsorum salute in elemosinas dispensentur, aut successori, qui futurus est, reseruentur. Id ipsum de presbiterorum seu clericorum aliorum rebus per episcopum, uel supradictas personas, aut cui deficientes conmiserint, fiat. Si quis autem aduersus ista presumpserit, anathema sit."

C. 12 q. 2 c. 47 · De eodem · Item Innocentius II. [in Concilio Lateranensi, cap. 4.]

Illud, quod in sacro Calcedonensi concilio constitutum est, inrefragabiliter conseruari precipimus, ut uidelicet decedentium bona episcoporum a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus ecclesiae et successoris sui in libera yconomi et clericorum permaneant potestate. Si quis autem hoc amodo attemptare presumpserit, excommunicationi subiaceat. Qui uero morientium presbiterorum uel clericorum bona rapuerint simili sententiae subiciantur.

C. 12 q. 2 d.p.c. 47

Hoc non solum de laicis, uerum etiam de metropolitanis et quibuslibet aliis clericis intelligendum est: sicut Sexta Sinodo [c. 35.] legitur:

C. 12 q. 2 c. 48 · Res episcopi morientis metropolitano non licet inuadere

Non liceat alicui metropolitano moriente episcopo qui sub eo est, aut res suas aut ecclesiae suae auferre, sed sint sub custodia cleri ecclesiae defuncti episcopi, usque dum alius ordinetur episcopus. Si uero clerici in ecclesia non fuerint, tunc metropolitanus illibata omnia episcopo, qui ibi ordinabitur, reddat.

C. 12 q. 2 d.p.c. 48

Sicut autem res ecclesiae nulli usurpare licet, ita ecclesiae aliena inuadere non permittitur. Unde Gregorius: [lib. II. epist. 43. ad Bonifatium Episcopum]

C. 12 q. 2 c. 49 · Aliena ecclesiae non licet inuadere

Sicut ecclesia proprias res amittere non debet, ita eam rapacitatis ardore alienas inuadere non oportet.

C. 12 q. 2 d.p.c. 49

His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur, quod nulli sacerdotum res ecclesiasticas alicui tradere licet, et ille, qui de manu sacerdotis facultates ecclesiae acceperit, nullo iure eas uendicare poterit. Potius cogetur restituere quod illicite accepit. § 1. Sed notandum est, quod quibusdam causis exigentibus res ecclesiae distrahi possunt. Causa enim necessitatis cum consilio clericorum, uel ut meliora prospiciant, res ecclesiae a sacerdotibus distrahi possunt. Unde in Affricano Concilio legitur:

C. 12 q. 2 c. 50 · Nisi causa necessitatis nec episcopo liceat rem ecclesiae usurpare

Non habenti necessitatem nec episcopo liceat matricis ecclesiae rem sui tituli usurpare.

C. 12 q. 2 c. 51 · Nec presbiteri episcopis ignorantibus, nec episcopi ignorante concilio rem ecclesiae uendant · Item ex Concilio Cartaginensi. [unico, c. ult.]

Placuit, ut presbiteri non uendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti nescientibus episcopis suis, quomodo nec episcopis licet uendere predia ecclesiae inconsulto concilio uel cuncto presbiterio sine ulla necessitate.

C. 12 q. 2 c. 52 · Nisi ut meliora prospiciat, rem ecclesiae distrahere non licet episcopo · Item ex epistola Leonis Papae, uniuersis Episcopis per Siciliam constitutis.

Sine exceptione decernimus, ne quis episcopus de rebus ecclesiae suae quicquam donare, uel conmutare, uel uendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium profuturum ecclesiae. Et infra: § 1. Episcopus rebus ecclesiae tamquam conmendatis, non tamquam propriis utatur. Irrita enim episcoporum uenditio et conmutatio rei ecclesiasticae erit absque conniuentia et subscriptione clericorum.

C. 12 q. 2 d.p.c. 52

Item domus urbium uel castrorum, que ecclesiae plus incommodi quam utilitatis afferunt, licet rectoribus ecclesiarum (sicut in superiori capitulo Simaci: "Non liceat Papae etc." continetur) uendere uel conmutare. Item, sicut in Agatensi Concilio [c. 45.] legitur.

C. 12 q. 2 c. 53

"Terrulas aut uineolas exiguas, et ecclesiae minus utiles, aut longe positas paruas, episcopus sine consilio fratrum (si necessitas fuerit) distrahendi habeat potestatem." [Gratian.] Seruos quoque fugitiuos, qui reuocati retineri non possunt, similiter episcopis distrahere licet.

C. 12 q. 2 c. 54 · Alienentur fugitiui, qui teneri non possunt · Unde in eodem Concilio legitur: [c. 46.]

Fugitiui domos suas aut familias deserentes, qui, etiamsi reuocati fuerint, teneri non possunt, simili ratione ab episcopis, si uoluerint, aut si ita meruerint distrahantur.

C. 12 q. 2 c. 55 · Item ex Concilio apud Tansiacum c. 2

Iniustum uidetur et inpium, ut mancipia, que fideles uiri seu feminae pro redemptione animae suae Deo et sanctis eius consecrauerint, cuiuscumque muneris precio uel conmutationis commercio iterum in secularem seruitutem redigantur, cum canonica auctoritas seruos fugitiuos tantummodo distrahi permittat. Et ideo omnes rectores ecclesiarum summopere caueant, ne unius elemosina alterius peccatum fiat, et est absurdum, ut ecclesiastica dignitate seruus decedens humanae obnoxius sit seruituti.

C. 12 q. 2 d.p.c. 55

Item si rectores ecclesiae de rebus propriis tantumdem ecclesiae restituere uoluerint, ecclesiasticas facultates libere dare possunt, et constabunt his, quibus datae fuerint, perpetua firmitate. Unde in Agatensi Concilio [c. 49.] legitur:

C. 12 q. 2 c. 56 · Alienatio de rebus ecclesiae quomodo rata esse poterit

Si quis qualibet conditione de rebus ecclesiae aliquid alienare presumpserit, si de suo proprio tantum ecclesiae contulerit, quantum uisus est abstulisse, tunc demum istud stare licebit.

C. 12 q. 2 d.p.c. 56

Item si seruos ecclesiae libertati episcopus donauerit, ea, que in manumissione data illis fuerant perpetua firmitate tenebunt, si tamen quantitatem canonibus prefixam data non excesserint. Unde in eodem Concilio [c. 7.] legitur:

C. 12 q. 2 c. 57 · De eodem

Si quos de seruis ecclesiae bene meritos sibi episcopus libertati donauerit, collatam libertatem a successoribus custodiri cum hoc, quod manumissor eis in libertatem contulerat placuit. Quod tamen iubemus uiginti solidorum numerum et modum in terrula, uineola uel hospitiolo tenere. Quod autem amplius datum fuerit post manumissoris mortem ecclesiae reuocetur.

C. 12 q. 2 d.p.c. 57

Sed notandum est, quod serui ecclesiarum manumitti non possunt, non retento ecclesiastico patrocinio, nisi forte manumissor duos eiusdem meriti et eiusdem peculii ecclesiae conferre uoluerit. Unde in Concilio Tolletano IV. [c. 86.] legitur:

C. 12 q. 2 c. 58 · De episcopo, qui non retento patrocinio seruos ecclesiae manumittit

Episcopus, qui mancipium iuris ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duos eiusdem meriti et peculii coram concilio ecclesiae, cui preminet, per conmutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et iusta inueniatur diffinitio conmutantis. Tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio ecclesiae concedere poterit, quia eum, quem libertati tradere disposuit, iam iuri proprio adquisiuit. § 1. Huiusmodi autem liberto aduersus ecclesiam, cuius iuris extitit, accusandi uel testificandi denegetur licentia. Quod si presumpserit, placet, ut stante conmutatione in seruitutem propriae ecclesiae reuocetur, quam nocere conatur.

C. 12 q. 2 d.p.c. 58

Libertus enim (nisi uenia inpetrata) patronum in ius uocare non permittitur. Unde in libro 2. Digestorum, titulo de in ius uocando: [l. fin.] "Si sine uenia edicti inpetrata libertus patronum in ius uocauerit, ex querela patroni uel supradictam penam, id est quinquaginta aureos, dat, uel a prefecto urbis quasi inofficiosus castigatur, si inopia dinoscitur laborare." § 1. Si uero a collegio quis manumissus fuerit, non singulis, sed uniuersitati reuerentiam debet. Unde in eodem libro, titulo eodem: [l. Sed si hac] "Qui manumittatur a corpore aliquo, uel collegio, uel ciuitate, singulos in ius uocabit. Nam non est illorum libertus, sed reipublicae honorem habere debet. Et si aduersus rempublicam uel uniuersitatem uelit experiri, ueniam edicti petere debet, quamuis actorem eorum constitutum in ius sit uocaturus." § 2. Si uero ingenuum princeps facit, patrono reuerentiam non debet. § 3. In criminali uero, si patronum in ius uocauerit, caput eius et fortunas petiturus, ante litis exordium capite puniendus est. Crimen maiestatis excipitur, uel si patronam illicito serui concubitu uti deprehenderit, quo casu etiam seruo cum munere libertatis dominam accusare permittitur, sicut in 9. libro Codicis titulo de mulieribus, que seruis propriis, [l. unica] inperator Constantinus constituisse legitur: "Si qua cum seruo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententiae subiugetur, tradendo ignibus uerberone. Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit offitio copia nunciandi, sit etiam seruo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur." § 4. In patronos etiam testificari non possunt, nisi in quibusdam casibus, in quibus etiam serui in dominos torqueri iubentur. Unde in libro Codicis, titulo de questionibus, [l. prima] Inp. Antoninus:

C. 12 q. 2 c. 59

"Questionem de seruis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati census accusationibus, et crimine maiestatis, quod ad salutem principis pertinet. § 1. In ceteris autem, quamquam ea, que seruus contra dominum dixit, iudicaturi sententiam formare non debeant tamen, si aliis quoque probationibus fides ueritatis inuestigetur, prescriptionis inuidia euanescit. § 2. In pecuniariis uero causis nec inopia probationum seruos contra dominum interrogari posse manifestum est."

C. 12 q. 2 c. 60 · Idem.

"Insolitum est et graue exemplo, audiri seruos aduersus tutores uel matrem dominorum suorum, nisi tutelae agatur." [Gratian.] Si uero libertus sua auctoritate a patrocinio ecclesiae recesserit, si admonitus redire contempserit, in seruitutem reuocabitur.

C. 12 q. 2 c. 61 · De libertis ecclesiae, qui ab eius patrocinio discedunt · Unde in eodem Concilio legitur:

Liberti ecclesiae, qui a patrocinio eius discedentes quibuscumque personis adheserint, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per in obedientiae contemptum ingrati actione tenentur.

C. 12 q. 2 c. 62 · Reuocentur in seruitutem ecclesiarum liberti, qui contra eas superbiunt · Item ex Concilio Spalensi. [II., c. 8.]

Octaua discussio agitata est de quodam Elisep ex familia Egabrensis ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus libertati de libertate confestim ad contumaciae morbum transsiliit, sicque per superbiam non solum eiusdem episcopi malis uel insidiosis artibus salutem ledere uoluit, sed etiam patronam ecclesiam libertatis inmemor predampnauit. Aduersus quem ingrati actio canonum ac legum auctoritate iuste dirigitur, scilicet, ut inmeritae libertatis dampno mulctatus ad seruitutis nexum coactus reuocetur. Talium enim status, qui contra episcopum suum uel patronam ecclesiam nituntur, decidi potius quam conseruari conuenit, ut quorum libertas perniciosa est sit salutifera seruitus, et qui superbire nouerint adepta libertate, proditi discant obedire subiecti.

C. 12 q. 2 c. 63 · A patrocinio non discedant ecclesiae liberti ad sacros ordines promoti · Item ex Concilio Tolletano III. [c. 6.]

De libertis autem hoc precepit sancta sinodus, ut, si qui presbiteri uel diaconi ab episcopis facti sunt secundum modum, quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi, et tamen a patrocinio ecclesiae tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant. § 1. Ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis conmendati patrocinio episcopi colligantur, et ne cuiquam donentur hoc a principe episcopus postulet.

C. 12 q. 2 d.p.c. 63

Ne uero longinquitate temporis obscuretur conditio originis, tempore suae manumissionis scribant liberti professionem, qua se profiteantur de familia esse ecclesiae, et ab eis obsequio se numquam recessuros. Unde in eodem Concilio legitur:

C. 12 q. 2 c. 64 · Professionem suae conditionis liberti ecclesiae faciant

Longinquitate sepe fit temporis, ut non pateat conditio originis. Unde iam decretum est in anteriori uniuersalis concilii canone, ut professionem suam liberti ecclesiae debeant facere, qua profiteantur se et de familia ecclesiae esse, et eius obsequium numquam relicturos. Unde his quoque nos adicimus, ut quociens cursum uitae sacerdos inpleuerit, et de hac uita migrauerit, mox, cum successor eius aduenerit, omnes liberti ecclesiae, uel ab eis progeniti cartulas suas in conspectu omnium debent ipsi qui substituitur pontifici publicare, et professionem in conspectu ecclesiae renouare, quatinus status sui uigorem et illi obtineant et obedientia eorum ecclesia non careat. Si autem scripturas libertatis suae intra annum ordinationis noui pontificis manifestare contempserint, aut professiones renouare noluerint, uacuae et inanes cartulae ipsae remaneant, et illi origini suae redditi sint perpetuo serui.

C. 12 q. 2 c. 65 · Nec liberti, nec eorum posteri a patrocinio discedant ecclesiae · Item ex eodem.

Liberti ecclesiae, quia numquam eorum moritur patrona, a patrocinio ecclesiae numquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreuerunt. Ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas sese ab ecclesiae patrocinio non subtrahat, necesse est, ut tam idem liberti, quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam ex familia ecclesiae libertos effectos se esse fateantur, eiusque patrocinium non relinquant, sed iuxta uirtutem suam obsequium ei uel obedientiam prebeant.

C. 12 q. 2 d.p.c. 65

Pro remuneratione etiam inpensi obsequii res ecclesiasticae utiliter possunt donari. Unde in IV. Concilio Tolletano [c. 36.] legitur:

C. 12 q. 2 c. 66 · Que de rebus ecclesiae in remuneratione obsequii prestantur rata permanebunt

Quicumque suffragio cuiuslibet aliquid ecclesiasticae utilitatis prouiderint, et pro eo quodcumque commodum in remuneratione promiserint, promissi solutionem eos absoluere oportebit, ita ut ad concilium conprouinciale deferatur, ut eorum conuentu confirmetur, quia (sicut Paulus ait) dignus est mercenarius mercede sua.

C. 12 q. 2 c. 67 · Serui ecclesiarum in eorum dominium transferri possunt, qui ecclesiasticis deseruiunt utilitatibus · Item Gregorius. [lib. II. Indict. 11. epist. 18. Theodoro Conciliario]

Ecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se uoluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subiciunt digne nostris prouisionibus consolentur. Quia igitur Theodorum uirum eloquentissimum, consiliarium nostrum, mancipiorum cognouimus ministerio destitutum ideo puerum nomine Acosimum, natione Siculum, iuri dominioque suo dari tradique precipimus, quem quoniam traditum ex nostra uoluntate iam possidet, huius necesse fuit pro futuri testimonio ac robore largitatis auctoritate fulciri, quatinus Domino protegente secure eum semper sine ullius retractationis suspicione, ut dominus, ualeat possidere.

C. 12 q. 2 d.p.c. 67

Miserationis quoque intuitu serui ecclesiarum libertati donari possunt. Unde Gregorius Montanae et Thomae: [lib. V. epist. 12.]

C. 12 q. 2 c. 68 · Miserationis et pietatis intuitu serui ecclesiarum possunt manumitti

Cum redemptor noster, totius conditor creaturae, ad hoc propiciatus humanam uoluit carnem assumere, ut diuinitatis suae gratia dirupto, quo tenebamur captiui, uinculo seruitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur, si homines, quos ab initio natura liberos protulit, et ius gentium iugo substituit seruitutis, in ea, qua nati fuerant, manumittentis beneficio libertati reddantur. Atque ideo pietatis intuitu, et huius rei consideratione permotus, uos, Montanam atque Thomam, famulos sanctae Romanae ecclesiae, cui Deo auctore deseruimus, liberos ex hac die ciuesque Romanos efficimus, omneque uestrum uobis relaxamus seruitutis peculium. § 1. Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictauimus, et propria manu una cum tribus presbiteris prioribus et tribus diaconibus pro plenissima firmitate subscripsimus, uobisque tradidimus. Actum in urbe Roma.

C. 12 q. 2 d.p.c. 68

Item serui ecclesiarum publicis angariis fatigari non debent. Unde in III. Tolletano Concilio [c. 21.] legitur:

C. 12 q. 2 c. 69 · Serui ecclesiarum publicis angariis non fatigentur

Ecclesiarum seruos, et episcoporum, uel omnium clericorum, a iudicibus uel actoribus publicis in diuersis angariis fatigari dolemus. Propter quod omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut tales usus deinceps inhibeat, sed serui suprascriptorum offitiorum in eorum usibus uel ecclesiae laborent. Si quis uero iudicum uel actorum clericum aut seruum clerici uel ecclesiae in publicis ac priuatis negotiis occupare uoluerit, a communione ecclesiastica, cui inpedimentum facit, efficiatur extraneus.

C. 12 q. 2 d.p.c. 69

Item pro alimonia pauperum, pro redemptione captiuorum res sacras distrahi licet. Unde Ambrosius ait in libro [II.] de offitiis: [c. 28]

C. 12 q. 2 c. 70 · Res sacrae quibus ex causis alienari debeant

Aurum ecclesia habet, non ut seruet, sed ut eroget et subueniat in necessitatibus. Quid est opus custodire quod nihil adiuuat? An ignoramus, quantum auri atque argenti de templo Domini Assirii sustulerunt? Nonne melius conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si aliqua subsidia desunt, quam si sacrilegus contaminat et asportat hostis? Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame mori? Et certe habebas aurum, ministrasses alimoniam. Cur tot captiui in commercium ducti nec redempti, ab hoste occisi sunt? Melius fuerat, ut uasa uiuentium seruares quam metallorum. His non posset responsum referri. Quid enim diceres? Timui, ne templo Dei ornatus deesset? Respondet: Aurum sacramenta non querunt, neque auro placent que auro non emuntur. Ornatus sacrorum redemptio captiuorum est, et uere illa sunt uasa preciosa, que redimunt animas a morte. Ille uerus est thesaurus Domini, qui operatur quod sanguis eius operatus est. Et post pauca: § 1. Nemo potest dicere, cur pauper uiuit? Nemo potest queri, quia captiui redempti sunt. Nemo potest accusare, quia templum Dei edificatum est. Nemo potest indignari, quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt. Nemo potest dolere, quia in sepulcris Christianorum requies defunctorum est. In his tribus generibus uasa ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, uendere licet. Opus est, ut de ecclesia mistici populi forma non exeat, nec ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur. Ideo primum intra ecclesiam quesita sunt uasa, que initiata non essent, denique conminuta, postremo conflata, per minutas erogationes dispensata egentibus captiuorum quoque preciis profecerunt. Quod si desunt noua et que nequaquam initiata uideantur, in huiusmodi, quos supra dixi usus, arbitror omnia pie posse conuerti.

C. 12 q. 2 c. 71 · Non parietes ornare templi, sed pauperibus prouidere gloria episcopi est · Item Ieronimus. [ad Nepotianum de uita clericorum]

Gloria episcopi est pauperum opibus prouidere; ignominia sacerdotis est propriis studere diuiciis. Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui uix milio et cibario pane rugientem uentrem saturare poteram, nunc similam et mella fastidio. Eiusdem: § 1. Multi edificant parietes, et columpnas ecclesiae subtrahunt, marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla est electio. Neque uero michi aliquis obponat diues in Iudea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, cyphos, mortariola, et cetera ex auro fabrefacta. Tunc hec probabantur a Domino, quando sacerdotes hostias inmolabant, et sanguis pecudum erat remissio peccatorum, quamquam hec omnia precesserint in figuram; scripta sunt autem propter nos, in quos fines seculorum deuenerunt. Nunc uero, cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicauit, portemus crucem et delicias lutum putemus. Eiusdem: § 2. Amico rapere quippiam furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est; accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis illud reseruare, uel cautum uel timidum est aut, quod apertissimi sceleris est, exinde aliquid subtrahere, omnium predonum crudelitatem superat. Item eiusdem: [ad Paulinum, de institutione monachi] § 3. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit, nec putauit, se posse et uirtutes simul et diuicias possidere. Nos suffarcinati auro Christum pauperem sequimur, et, sub pretextu elemosinae pristinis incubantes opibus, quomodo possumus aliena fideliter distribuere qui nostra timide reseruamus? Plenus uenter de ieiuniis facile disputat. Non Ierosolimis fuisse, sed Ierosolimis bene uixisse laudandum est.

C. 12 q. 2 d.p.c. 71

Item largitate etiam episcopi stipendium de rebus ecclesiae clericis dare licet, cuius professio sub precariae nomine fieri debet. Unde in VII. Concilio Tolletano legitur:

C. 12 q. 2 c. 72 · Qui beneficium ab ecclesia accepit, eius professionem nomine precariae faciat

Sepe fit, ut proprietati originis obsistat longinquitas temporis. Quapropter prouidentes decernimus, ut si quis clericorum stipendium de rebus ecclesiae cuiuscumque episcopi percipit largitate, sub precariae nomine debeat professionem scribere, ne per retentionem diuturnam preiudicium afferat ecclesiae, et quecumque in usu perceperit debet utiliter laborare, ut nec res diuini iuris uideantur aliqua occasione negligi, et subsidium ab ecclesia, cui deseruiunt, percipere possint clerici. Quod si quis eorum contempserit facere, ipse se stipendio suo uidebitur priuare.

C. 12 q. 2 d.p.c. 72

Religionis quoque intuitu ea, in quibus ecclesia detrimentum non patitur, monasteriis tradi possunt. Unde in Tolletano Concilio I. [c. 4.] legitur:

C. 12 q. 2 c. 73 · Licet religionis intuitu res ecclesiae alienare

Si episcopus unam de parrochitanis ecclesiis suis monasterium dicare uoluerit, ut in ea monachorum congregatio regulariter uiuat, hoc de consensu concilii sui licentiam habeat faciendi. Qui etiam, si de rebus ecclesiae pro eorum substantia aliquid, quod detrimentum ecclesiae non exhibeat, eidem loco donauerit, sit stabile. Rei enim bonae statuendae sanctum concilium dat consensum.

C. 12 q. 2 c. 74 · Non ultra quinquagesimam partem rerum ecclesiae monasterio, quod construit, episcopo licet conferre · Item in eodem concilio Tolletano X. [c. 5.]

Bonae rei dare consultum et presentis habetur uitae subsidium, et eternae remunerationis expectare cernitur premium. Quisquis itaque episcoporum in parrochia sua monasterium constituere forte uoluerit, et hoc ex rebus ecclesiae, cui presidet, ditare decreuerit, non amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit, ut, hac temperamenti equitate seruata, et cui tribuit conpetens subsidium conferat, et cui tollit dampna grauia non infligat. Ecclesiam uero, que monasticis non informabitur regulis, aut quam pro suis magnificare uoluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui presidet, ibidem conferre licebit, ea tamen cautela seruata, ut unam tantummodo, que placuerit, ex his duabus remunerationem assumat.

C. 12 q. 2 c. 75 · Iure proprietatis res ecclesiae monasteriorum edificiis tradere licet · Item Gregorius. [lib. II. Indict. 11. epist. 17. Gratioso Subdiacono]

Religiosam uitam eligentibus nos oportet congrua consideratione prospicere, ne cuiusdam necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur (quod absit) conuersationis infringat. Idcirco presenti tibi auctoritate precipimus, quatinus domum positam in hac urbe, regione quarta, iuxta locum, qui appellatur gallinas albas, uel ortum iuris sanctae Romanae, cui auctore Deo presidemus ecclesiae, in qua Campana quondam Patricii mansisse dinoscitur, simul et ortum atque hospitia, que intra eandem domum ianua conclusit, eidem debeas tradere proprietatis iure proculdubio possidendam, in qua domo monasterium ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo adiuuante construere, et tam ipsa quam que in eius honore locoque successerit predictam domum et ortum cum omnibus ad se pertinentibus (sicut diximus) quieto et inconcusso iure a nobis pietatis consideratione concessam ualeat possidere.

C. 12 q. 2 d.p.c. 75

Ecce ostensum est, quomodo res ecclesiae sine culpa dari possunt, et constare his, quibus datae fuerint.