C. 12 q. 1Causa XII, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 12 q. 1 d.a.c. 1
¶Clericos nichil possidere multis auctoritatibus iubetur. Ait enim Tolletanum Concilium: [IV. c. 23.]
C. 12 q. 1 c. 1 · Inpuberes et adolescentes, in uno conclaui manentes, probatissimo seniori deputentur
¶Omnis etas ab adolescentia in malum prona est. Nichil incertius quam uita adolescentium. Ob hoc constituere oportuit, ut, si qui inpuberes, aut adolescentes in clero existunt, omnes in uno conclaui atrii conmaneant ut lubricae etatis annos non in luxuria, sed in disciplinis ecclesiasticis agant, deputati probatissimo seniori, quem et magistrum doctrinae, et testem uitae habeant. § 1. Quod si aliqui ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foueantur, ut et uita eorum a criminibus intacta sit, et res ab iniuria inpiorum. Qui autem his preceptis resultauerint, monasteriis deputentur, ut uagantes animae et superbae seueriori regula distringantur.
C. 12 q. 1 c. 2 · Omnibus clericis communis est uita seruanda · Item Clemens in epistola IV.
¶Dilectissimis fratribus et condiscipulis, Ierosolimis cum karissimo fratre Iacobo et coepiscopo habitantibus, Clemens episcopus. Communis uita, omnibus est necessaria, fratres, et maxime his, qui Deo inreprehensibiliter militare cupiunt, et uitam apostolorum eorumque discipulorum imitari uolunt. § 1. Communis enim usus omnium, que sunt in hoc mundo, omnibus hominibus esse debuit. Sed per iniquitatem alius hoc dixit esse suum, et alius istud et sic inter mortales facta est diuisio. § 2. Denique Grecorum quidam sapientissimus, hec ita esse sciens, communia debere, ait, esse amicorum omnia. In omnibus autem sunt sine dubio et coniuges. "Et sicut non potest," inquit, "diuidi aer, neque splendor solis, ita nec reliqua, que communiter omnibus data sunt ad habendum, diuidi debere, sed habenda esse communia." Unde et Dominus per Prophetam loquitur, dicens: "Ecce quam bonum et quam iucundum, et reliqua." § 3. Istius enim consuetudinis more retento etiam apostoli eorumque discipuli, ut predictum est, una nobiscum et uobiscum communem uitam duxerunt. Ut enim bene nostis, erat multitudinis eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut nostrum de his, que possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed omnia illis et nobis erant communia, nec quisquam egens erat inter nos. § 4. Omnes uero, qui domos uel agros possidebant, uendebant eos, et precia eorum et reliquas res, quas habebant, offerebant, ponentes ante pedes apostolorum (sicut nobiscum quidam uestrum cognouerunt et uiderunt), et diuidebant singulis, prout cuique opus erat. § 5. Ananias autem uir austerus, et Saphira uxor eius, quia mentiti sunt apostolis de precio agrorum suorum, quos uendiderant, nobis presentibus, in conspectu omnium circumstantium a conspectu apostolorum propter peccatum eorum et mendacium, quod fecerunt, mortui delati sunt ambo. Quapropter hec cauenda uobis mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum obedire precipimus, quia hi, qui mandata eorum postponunt, non solum rei, sed etiam extorres fiunt. Que non solum uobis cauenda, sed etiam omnibus predicanda sunt. § 6. Unde consilium dantes uestram prudentiam hortamur, ut ab apostolicis regulis non recedatis, sed communem uitam ducentes, et scripturas sacras recte intelligentes, que bene nouistis adinplere satagatis.
C. 12 q. 1 c. 3 · Iuxta ecclesiam clericorum claustra constituantur · Item Eugenius Papa [II.] et Leo IX.
¶Necessaria etenim res existit, ut iuxta ecclesiam claustra constituantur, in quibus clerici disciplinis ecclesiasticis uacent. Itaque omnibus sit unum refectorium ac dormitorium, seu ceterae officinae ad usus clericorum necessariae. Ministri uero post episcopum super eos eligantur, quorum uita atque doctrina illos potius exornet quam dehonestet.
C. 12 q. 1 d.p.c. 3
¶Nec in atrio ecclesiae alia edificia nisi clericorum ponantur. Unde Nicolaus Papa:
C. 12 q. 1 c. 4 · In atrio ecclesiae nisi clericorum edificia minime ponantur
¶Nulla edificia in atrio ecclesiae ponantur nisi tantum clericorum.
C. 12 q. 1 c. 5 · Clericus nichil seculare possideat · Item Ieronimus ad Nepotianum.
¶Clericus, qui Christi ecclesiae seruit, interpretetur primum uocabulum suum, et, nominis diffinitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim KLEROS grece latine sors appellatur, propterea clerici dicuntur, quia de sorte Domini sunt, uel quia ipse Dominus sors, id est pars, clericorum est. Et quia uel ipse pars Domini est, uel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut ipse possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino. Qui Dominum possidet et cum Propheta dicit: "Pars mea Dominus," nichil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit preter Dominum, pars eius non erit Dominus; uerbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si uariam suppellectilem, cum istis partibus Dominus non dignatur fieri pars eius. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus hereditatis eius, non accipio partes inter ceteras tribus, sed quasi Leuita et sacerdos uiuo de decimis, et altari seruiens altaris oblatione sustentor. Habens uictum et uestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequor.
C. 12 q. 1 c. 6 · Nichil preter Deum habeat qui in eius sortem eligitur · Item Ambrosius de fuga seculi. [c. 2.]
¶Cui portio Deus est nichil debet curare nisi Deum, ne alterius inpediatur necessitatis munere. Quod enim ad alia offitia confertur, hoc religionis cultui atque huic nostro offitio decerpitur. Hec enim uera est sacerdotis fuga, abdicatio domesticorum, et quedam alienatio karissimorum, ut suis se abneget qui Deo seruire gestit.
C. 12 q. 1 c. 7 · Clericis et Deo deuotis nec causas agere, nec aliquid proprium habere licet · Item Ieronimus ad quendam suum Leuitam, de duobus generibus hominum.
¶Duo sunt genera Christianorum. Est autem genus unum, quod mancipatum diuino offitio, et deditum contemplationi et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare conuenit, ut sunt clerici, et Deo deuoti, uidelicet conuersi. KLEROS enim grece latine sors. Inde huiusmodi homines uocantur clerici, id est sorte electi. Omnes enim Deus in suos elegit. Hi namque sunt reges, id est se et alios regentes in uirtutibus, et ita in Deo regnum habent. Et hoc designat corona in capite. Hanc coronam habent ab institutione Romanae ecclesiae in signo regni, quod in Christo expectatur. Rasio uero capitis est temporalium omnium depositio. Illi enim uictu et uestitu contenti nullam inter se proprietatem habentes, debent habere omnia communia. § 1. Aliud uero est genus Christianorum, ut sunt laici. LAOS enim est populus. His licet temporalia possidere, sed non nisi ad usum. Nichil enim miserius est quam propter nummum Deum contempnere. His concessum est uxorem ducere, terram colere, inter uirum et uirum iudicare, causas agere, oblationes super altaria ponere, decimas reddere, et ita saluari poterunt, si uicia tamen benefaciendo euitauerint.
C. 12 q. 1 c. 8 · Clerici nichil possideant proprium · Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo. [responsionum c. 1. et 2.]
¶Quia tua fraternitas monasterii regulis erudita seorsum non debet fieri a clericis suis in ecclesia Anglorum, que auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conuersationem, que in inicio fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex his, que possidebat, proprium habebat, sed erant illis omnia communia. § 1. Si qui uero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et stipendia sua accipere exterius, quia et de eisdem Patribus nouimus scriptum: "quod diuidebant prout cuique opus erat." De eorum quoque stipendio cogitandum atque prouidendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus uiuant, et canendis psalmis inuigilent, et ab omnibus illicitis cor, et linguam, et corpus Deo auctore conseruent. § 2. Communiter autem uiuentibus iam de faciendis porcionibus, uel exhibenda hospitalitate, et adinplenda misericordia a nobis quid erit loquendum, cum omne, quod superest necessitatibus in causis piis ac religiosis erogandum est? Domino magistro omnibus dicente: "Quod superest date elemosinam, et omnia munda sunt uobis."
C. 12 q. 1 c. 9 · Clericis omnia communia esse debent · Item Urbanus Papa omnibus catholicis. [epistola unica, c. 1.]
¶Scimus uos non ignorare, quia hactenus uita communis inter omnes Christianos uiguit, et adhuc Dei gratia uiget, et maxime inter eos, qui in sorte Domini sunt electi, id est clericos, sicut in Actibus apostolorum legitur: "Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, nec quisquam eorum, que possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia." Et infra: § 1. Quicumque uestrum communem uitam susceptam habet, et uouit se nichil proprium habere, uideat ne pollicitationem suam irritam faciat, sed hoc, quod Domino pollicitus est, fideliter custodiat, ne dampnationem sibi, sed premium acquirat quoniam satius est non uouere, quam uotum, prout melius potest, non perficere. Grauius enim puniuntur qui uotum fecerunt aut fidem perceperunt, et uotum non perfecerunt aut in malis uitam finierunt, quam illi, qui sine uoto aut fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera.
C. 12 q. 1 c. 10 · De eodem · Item Augustinus in sermone de communi uita clericorum.
¶Nolo, ut aliquis de nobis inueniat male uiuendi occasionem. Prouidemus enim bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Propter nos conscientia nostra nobis necessaria est, propter uos fama nostra non pollui, sed pollere debet in uobis. Duae sunt res, conscientia et fama. Conscientia necessaria est tibi, fama proximo tuo. Qui fidens conscientiae negligit famam suam, crudelis est. Et infra: § 1. Nulli in societate nostra licet aliquid habere proprium; sed forte aliqui habent, nulli licet, sed qui habuerint faciunt quod non licet. Et post pauca: § 2. Enthecam habere non licet. Non est episcoporum aurum seruare, et a se reuocare mendicantis manum. Cottidie tam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi inopes nos interpellant, ut plures tristes relinquamus, quia quod dare omnibus possimus non habemus. Non habemus ergo enthecam. Et infra: § 3. Qui habuerit proprium, uel habere uoluerit, et de proprio uiuere, et contra precepta ista facere, parum est ut dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit. Dixeram enim, et scio me dixisse, ut si nollent etiam suscipere socialem uitam mecum, non illis tollerem clericatum, seorsum manerent, seorsum uiuerent. Malui enim habere uel claudos, quam plangere mortuos. Qui enim ypocrita est mortuus est. Quomodo ergo, quicumque uoluisset extra manere, et de suo uiuere, non tollerem clericatum ei? ita modo, quia placuit eis Deo propitio hec socialis uita, quisquis cum ypocrisi uixerit, quisquis inuentus fuerit habens proprium, non illi permitto, ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Item: § 4. Qui non uult mecum manere et in communi uiuere, habeat libertatem, sed uideat, utrum habere possit felicitatis hereditatem.
C. 12 q. 1 c. 11 · Non licet aliquid habere his, qui suis renunciant et communiter uiuere spondent · Idem. [serm. III. de communi uita clericorum]
¶Non dicatis uos aliquid habere proprium, sed sint uobis omnia communia. Et infra: § 1. Quicumque autem progressus in tantum fuerit malum, ut occulte litteras ab aliquo uel quodlibet munus accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro illo. Si autem deprehenditur atque conuincitur, secundum arbitrium presbiteri uel prepositi grauius emendetur. Et infra: § 2. Cum huius nostrae congregationis fratres non solum facultatibus, sed uoluntatibus propriis in ipsa ordinis susceptione renunciauerint, et se per promissam obedientiam penitus aliorum potestati, et inperiis in Christo et pro Christo subdiderint, certum est eos nichil habere, possidere, dare, uel accipere sine superioris licentia debere. § 3. Quod si propinquus, uel amicus, uel quilibet fratrum cuiquam aliquid offerre uoluerit, primo quidem priori insinuetur, et sic suscipiatur, si ipse mandauerit. De quo tamen nichil aliud fiat, nisi quod priori placuerit.
C. 12 q. 1 c. 12 · De eodem · Idem. [tractatu L. ad c. 12. Iohannis]
¶Exemplum Domini accipite conuersantis in terra. Quare habuit loculos cui angeli ministrabant, nisi quia ecclesia ipsius loculos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut eius ecclesia fures cum patitur tolleret?
C. 12 q. 1 c. 13 · Ecclesiarum prepositi rerum earundem dispensatores efficiuntur · Item Prosper. [de uita contemplatiua, lib. II. c. 9.]
¶Expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contempni. Non enim propriae sunt, sed communes ecclesiae facultates, et ideo quisquis omnibus, que habuit, dimissis aut uenditis fit rei suae contemptor, cum prepositus factus fuerit ecclesiae, omnium, que habet ecclesia, efficitur dispensator. Denique S. Paulinus, ut ipsi melius nostis, ingentia predia, que fuerunt sua, uendita pauperibus erogauit; sed cum factus esset episcopus, non contempsit ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensauit. Quo facto satis ostendit, et propria debere propter perfectionem contempni, et sine impedimento perfectionis posse ecclesiae facultates, que sunt profecto communia, possidere. Quid S. Ylarius? nonne et ipse omnia sua aut parentibus reliquit, aut uendita pauperibus erogauit? Is tamen, cum merito perfectionis suae fieret ecclesiae Arelatensis episcopus, que illa tunc habebat ecclesia non solum possedit, sed etiam acceptis fidelium numerosis hereditatibus ampliauit. Itaque homines tam secularium quam diuinarum litterarum sine ambiguitate doctissimi, si scirent res ecclesiae contempni debere, nunquam eas debuerant suscipere, qui omnia reliquerant.
C. 12 q. 1 c. 14 · Diaconi uel quelibet religiosae personae regularem uitam ducere cogantur · Item Gregorius Felici Episcopo de Acropoli. [lib. II. ep. 29.]
¶Quoniam Velina, Vixentina, et Blandina ecclesiae, tibi in uicino constitutae sunt, propterea fraternitati tuae earum solempniter operam uisitationis iniungimus, illud pre omnibus conmonentes, ut, ubicumque prefatarum ecclesiarum, siue dioceseos earum, uel diaconi uel religiosae personae inuentae fuerint, districte ac canonice uiuant.
C. 12 q. 1 c. 15 · Quare in primitiua ecclesia predia uendebantur · Item Melciades Papa.
¶Futuram ecclesiam in gentibus apostoli preuidebant; idcirco predia in Iudea minime sunt adepti, sed precia tantummodo ad fouendos egentes. At uero, cum inter turbines et aduersa mundi succresceret ecclesia, ad hoc usque peruenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent. E quibus uir religiosissimus Constantinus, primus fidem ueritatis patenter adeptus, licentiam dedit per uniuersum orbem suo degentibus inperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandi ecclesias, et predia constituit tribuenda. Denique idem prefatus princeps donaria inmensa contulit, et fabricam templi primae sedis B. Petri instituit, adeo ut sedem inperialem relinqueret, et B. Petro suisque successoribus profuturam concederet. § 1. Idem uero presidens sanctae sinodo, que apud Nicenam congregata est, cum querelam quorumdam coram se conspiceret deferendam, ait: "Vos a nemine diudicari potestis, quia Dei solius iudicio reseruamini. Dii etenim uocati estis, et idcirco non potestis ab hominibus iudicari." Ab illo etenim tempore, et deinceps, uiri religiosi non solum possessiones et predia, que possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, edificantes basilicas in suis fundis in honore sanctorum martirum per ciuitates ac monasteria innumera, in quibus cetus Domino seruientium conueniret.
C. 12 q. 1 c. 16 · Quare predia fidelium hodie ab ecclesia non alienentur · Item Urbanus Papa. [epistola unica, c. 1.]
¶Videntes autem summi sacerdotes, et alii, atque Leuitae, et reliqui fideles, plus utilitatis posse conferre, si hereditates et agros, quos uendebant, ecclesiis, quibus presidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam presentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem uitam ducentibus, quam ex precio ipsorum, ceperunt predia et agros, quos uendere solebant, matricibus ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum uiuere. § 1. Ipsae uero res in ditione singularum parrochiarum episcoporum (qui locum tenent apostolorum) erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper debent esse temporibus. Ex quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus communi uita degere uolentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint, ut nemo in eis egens inueniatur. § 2. Ipsae enim res oblationes fidelium appellantur, que a fidelibus Domino offeruntur. § 3. Memoratis augmentationibus ergo in tantum ecclesiae, quibus episcopi president, Domino adminiculante creuerunt, et in tantis maxima pars earum habundant rebus, ut nullus sit in eis communem uitam degens indigens, sed omnia necessaria ab episcopo suisque ministris percipiat. § 4. Ideo, si aliquis extiterit modernis aut futuris temporibus qui hoc auellere nitatur, iam dicta dampnatione feriatur.
C. 12 q. 1 c. 17 · Item Augustinus. [tractatu LXII. in Iohannem]
¶Habebat Dominus loculos, a fidelibus oblata conseruans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat: Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ut intelligeremus quod precepit, non esse cogitandum de crastino, non ad hoc fuisse preceptum, ut nichil pecuniae seruetur a sanctis, sed ne Deo propter ista seruiatur, et propter inopiae timorem iustitia deseratur.
C. 12 q. 1 d.p.c. 17
¶His omnibus claret, quod clericis nullo modo licet habere quid proprium; quod si habuerint, non clerici erunt, non tamen clericatus eis tollendus est. Unde Augustinus ait in eodem sermone:
C. 12 q. 1 c. 18 · Clericatus non tollitur eis, qui uolunt habere aliquid proprium
¶Certe ego sum qui statueram, nullum ordinare clericum, nisi qui mecum uellet manere, ut si uellet a proposito discedere, recte illi tollerem clericatum. Ecce in conspectu Dei et uestro muto consilium. Qui uolunt aliquid habere proprium, quibus non sufficit Deus et ecclesia eius, maneant ubi uolunt et ubi possunt, non eis aufero clericatum, nolo habere ypocritas. Malum esse quis nesciat? Malum est cadere a proposito, sed peius est simulare propositum. Et post pauca: § 1. Si non seruat sanctitatem foris, dimidius cecidit: si intus habuerit simulationem, totus cecidit. Nolo, ut habeat necessitatem simulandi. Scio, quomodo homines amant clericatum. Nemini eum tollo nolenti mecum communiter uiuere.
C. 12 q. 1 d.p.c. 18
¶Econtra sunt aliae auctoritates, quibus conceditur propria habere, non solum aliis sed etiam episcopis. Unde in Concilio Agatensi [c. 8.] legitur:
C. 12 q. 1 c. 19 · De rebus propriis uel acquisitis episcopi heredibus suis reliquant
¶Episcopi de rebus propriis uel acquisitis, uel quicquid de proprio habent, heredibus suis, si uoluerint, derelinquant. Quidquid uero de prouisione ecclesiae suae fuerit siue de agris, siue de frugibus, siue de oblationibus, omnia in iure ecclesiae reseruare censuimus.
C. 12 q. 1 c. 20 · De eodem · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 15.]
¶Manifesta autem debent esse que ad ecclesiam pertinent his, qui circa episcopos sunt, presbiteris et diaconis, ut, si episcopo contigerit inopinatus transitus, res ecclesiae nullo modo possint minui et perire; neque res propriae episcopi inportunitatem patiantur pro rebus ecclesiae, ut nec ecclesia dampnum incurrat, nec episcopus in suis rebus pro rebus ecclesiae proscribatur.
C. 12 q. 1 c. 21 · De eodem · Idem statutum est in canonibus Apostolorum, [c. 40.] in quibus legitur:
¶Sint manifestae res propriae episcopi (si tamen habet proprias), et manifestae dominicae, ut potestatem habeat de propriis moriens episcopus sicut uoluerit et quibus uoluerit derelinquere, nec sub occasione ecclesiasticarum rerum ea, que episcopi probantur esse, interdicantur. Fortassis enim aut uxorem habet, aut filios, aut propinquos, aut seruos. Et iustum est hoc apud Deum et homines, ut nec ecclesia patiatur detrimentum ignorantia rerum pontificis, nec episcopi uel eius propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur, et in causas incidant qui ad eum pertinent, mortisque eius iniuriis infamentur.
C. 12 q. 1 c. 22 · Ex rebus ecclesiae, si episcopus indiget, sibi et suis necessaria sumat
¶Item in eisdem canonibus. [c. 41.] Ex his autem, quibus episcopus indiget, (si tamen indiget), in suas necessitates et peregrinorum fratrum usus et ipse percipiat, ut nichil ei possit omnino deesse. Lex enim Dei precipit, ut qui altario deseruiunt pascantur ex ipso.
C. 12 q. 1 c. 23 · Res ecclesiasticas episcopus dispenset · Item ex Concilio Antioceno, c. 25.
¶Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes, qui indigent; cum summa reuerentia et timore Dei. Participet et autem et ipse quibus indiget, (si tamen indiget), tam in suis quam fratrum, qui ab eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis, ita ut nulla qualibet occasione fraudentur, iuxta sanctum Apostolum sic dicentem: "Habentes uictum et tegumentum, his contenti sumus." Quod si contentus istis minime fuerit, conuertat autem res ecclesiae in suos domesticos usus, et eius commoda uel agrorum fructus non cum presbiterorum diaconorumque conscientia pertractet, sed horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus filiisque conmittat, ut per huius modi personas occulte res ledantur ecclesiae, sinodo prouinciae penas iste persoluat. Si autem et aliter accusatur episcopus, aut presbiteri, qui cum ipso sunt, quod ea, que pertinent ad ecclesiam, uel ex agris, uel ex alia qualibet ecclesiastica facultate sibimet usurpent, ita ut ex hoc pauperes affligantur, criminationi uero et blasphemiis tam sermo predicationis, quam hii, qui dispensant, taliter exponantur, et hoc oportet corrigi, sancta sinodo id quod condecet conprobante.
C. 12 q. 1 c. 24 · Res ecclesiae sint in episcopi potestate · Item in canonibus Apostolorum. [c. 41.]
¶Precipimus, ut in potestate sua ecclesiae res episcopus habeat. Si enim animae hominum preciosae illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam de pecuniis agere ita ut potestate eius indigentibus omnia dispensentur per presbiteros et diacones, et cum timore et omnia sollicitudine ministrentur. Ex his autem, quibus indiget etc. ut supra.
C. 12 q. 1 d.p.c. 24
¶Cum ergo in concilio Agatensi, et Martini Papae, et in canonibus Apostolorum dicatur: "Sint manifestae res propriae episcopi," cum in eisdem canonibus, et in concilio Antioceno precipiatur, ut episcopus participet res ecclesiae, si tamen indiget, nonne patenter ostenditur, quod episcopus habeat libere propria? Dicendo enim: "si indiget rebus ecclesiae," notat eum habere propria, que forte suis necessitatibus non sufficiunt. Quomodo ergo clericus, si proprium habere uoluerit, clericus non erit, et episcopus habens propria non solum non desinit esse episcopus, uerum etiam cunctas ecclesiasticas facultates in sua iubetur habere potestate? § 1. Sed notandum est, episcopos orientales uxores habere et filios, quosdam autem ex nostris partibus, cum in laicatu siue in minoribus ordinibus constituti habeant uxores et filios, siue morte uxoris interueniente siue continentia pari uoto seruata, ad sacros ordines accedere. His omnibus conceditur habere propria ad suos et suorum usus. Qui autem ab infantia sacrae miliciae traditi sunt, nullo modo eis permittitur habere propria, quia nulla est eis excusatio proprietatis, nisi forte retinendo sua a sumptibus ecclesiae abstineant. Quod fieri posse Prosper [de uita contemplatiua, lib. II. cap. 12.] testatur dicens:
C. 12 q. 1 c. 25 · De his, qui tam infirmi sunt, quod rebus suis renunciare non possunt
¶Illi autem, qui tam infirmi sunt, ut possessionibus suis renunciare non possint, si ea, que accepturi erant, dispensatori relinquant, nichil habentibus conferenda, sine peccato possident sua, quia et ipsi quodammodo sua relinquunt, quando propriis contenti rebus nichil eorum, que labori uel ordini suo deberi arbitrantur, accipiunt.
C. 12 q. 1 d.p.c. 25
¶De rebus uero ecclesiae queritur, an liceat eas per prebendas diuidi, ut annuos redditus quisque sibi specialiter uendicet? Hoc non posse fieri, argumento et auctoritate probatur. Clerici successores sunt eorum, de quibus dicitur. "Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una." Necesse est ergo, ut eorum consequantur uitam, quorum in ecclesia gradum administrant. Non ergo aliquid propriam sibi uendicabunt, sed erunt eis omnia communia. Item Urbanus Papa ait: [in epistola unica, c. 2.]
C. 12 q. 1 c. 26 · Res ecclesiae quasi communes episcopus dispenset
¶Res ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes et Domino oblatae cum summo timore non in alios, quam in prefatos usus sunt fideliter dispensandae.
C. 12 q. 1 c. 27 · Non liceat episcopo res ecclesiarum in proprios usus conuertere · Item ex Sinodo habita Romae ab Eugenio Papa: [II. c. 16.]
¶Nulli episcoporum liceat res mobiles aut inmobiles de subiectis plebibus aliisque piis locis in proprio usu habere, ne maiores enormiter locupletentur, et minores tali facto pauperes inueniantur. Contra agens canonica auctoritate coartatus existat.
C. 12 q. 1 d.p.c. 27
¶Si ergo res ecclesiae non quasi propriae, sed quasi communes habendae sunt, cum de communi nullus dicat, hoc meum est, nec de rebus ecclesiae, hec mea est, potest aliquis dicere, ne uideatur non imitari karitatem illorum, in qua nulli aliquid erat proprium, sed erant illis omnia communia. § 1. His ita respondetur: Sicut perfectione karitatis manente secundum discretionem ecclesiarum ecclesiasticarum facultatum distributio fit dum aliis possessiones huius ecclesiae ad dispensandum conmittuntur, ex quibus, licet res ecclesiae omnibus debeant esse communes, primum tamen sibi et suae ecclesiae deseruientibus necessaria subministret, reliqua, que supersunt, fidelium usibus ministraturus, ita et prebendae ecclesiarum eadem karitate manente pie et religiose possunt distribui, nec tunc rebus ecclesiae ut propriis, sed ut communibus utilitatibus deseruiturus ut ex his, que sibi assignata sunt, primum necessaria sibi percipiat; si qua uero suis necessitatibus supersunt, in communes usus ecclesiae expendat. Unde Augustinus ad Bonifatium: [Comitem, ep. L.]
C. 12 q. 1 c. 28 · De eodem
¶Si priuatum possidemus, quod nobis sufficiat, non illa nostra sunt, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione dampnabili uendicamus.
C. 12 q. 1 d.p.c. 28
¶Ostensum est, quomodo liceat clericis habere proprium, quomodo non. Item, quomodo res ecclesiae per prebendas diuidi possunt.