C. 10 q. 2Causa X, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 10 q. 2 d.a.c. 1
¶Sed cum in episcoporum potestate facultates ecclesiae constitutae esse dicantur, potestas dispensandi intelligenda est, non distrahendi uel dilapidandi. Unde in Agatensi Concilio [c. 7.] legitur:
C. 10 q. 2 c. 1 · Res ecclesiae aliquo modo alienare episcopis non licet
¶Casellas uel mancipiola ecclesiae episcopi, sicut prisca canonum precepit auctoritas, uel uasa monasterii quasi conmendata fideli preposito, integro ecclesiae iure possideant, id est ut neque uendere, neque per quoscumque contractus res, unde pauperes uiuunt, alienare presumant. Quod si necessitas conpulerit, ut pro ecclesiae necessitate aut utilitate uel in usufructu, uel indirecta uenditione aliquid distrahatur, apud duos uel tres conprouinciales aut uicinos episcopos causa, que necesse sit uendendi primitus conprobetur, ut, habita discussione sacerdotali, eorum subscriptione que facta fuerit uenditio uel transactio roboretur. Aliter facta uenditio uel transactio non ualebit. Minus uero utiles possessiones peregrinis uel clericis saluo iure ecclesiae in usum prestare permittimus. [Gratian.] Codicis libro I. de sacrosanctis ecclesiis, Inp. Iustinianus: excepta uidelicet causa captiuitatis.
C. 10 q. 2 c. 2
¶Inp. Leo. Ea enim, que ad beatissimae ecclesiae iura pertinent, tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta uenerabiliter conuenit custodiri. Constitutio noua. Hoc ius porrectum est ad omnem locum uenerabilem omneque collegium, quod actio pia constituit, ut nec pignorentur, et perpetuo seruentur in his inmobilibus, que ab inperiali domo predictis locis applicantur. In ceteris eatenus excipitur, si debitum urget. § 1. Et habet superflua uasa, nec aliunde soluere ualet, ne quid inmobile alienetur uel distrahatur, ea, gestis habitis coram eo, cuius est loci ordinatio, aliis scilicet locis uenerabilibus, uel conflata cuilibet uendantur. Qui autem hec accipit citra hanc obseruationem, hisdem penis subiaceat, que in rebus inmobilibus proditae sunt. Si autem debitum ex mobilibus solui non ualet, primo res inmobiles speciali dentur pignori, cuius fructus creditor sibi reputet tam in sortem quam in usuras usque ad quartam centesimae. Quod si nolit, tunc ordinator domus apud eum, a quo ordinatur, habitis absque dispendio gestis iuret, maiore parte ibidem seruientium consentiente, et debitum urgere, nec ex mobilibus solui posse. Quo subsecuto, per uiginti dies rem ecclesiae esse uenalem sit publice notum, ut plus offerenti detur, precio modis omnibus pro debito dando. Aliter enim res emptori non conceditur, et hoc inscribatur nil esse factum in ea re ad dampnum diuinae domus. Emptore non inuento, res estimata districte creditori detur in solutum, addita in precio decima parte uniuersae estimationis et accedente consensu ordinatoris et maioris partis ibidem seruientium. Sit tamen ea res mediocris inter ceteras, inspecta ipsius qualitate, et quantitate, et onere. Et is creditor hic intelligatur, qui quod credidit probat in utilitates religiosae domus processisse. § 2. Sicut autem alienatio rerum ecclesiae interdicitur, ita prohibetur, ne qua sterilis ei detur possessio aut alias onerosa, ueluti nomine fiscalium. § 3. Item predium propter onus fiscalium inutile alienatur gestis ut supra conficiendis, et eodem iuramento prestito, id est quod alia de causa non alienatur, nisi ut inmunitas eiusdem uenerandae domus seruetur. § 4. Sed et permutare principi possunt pro re maiori, uel equali, si respublica hoc exposcit, pragmatica forma super hoc precedente. § 5. Item sibi inuicem recte permutant cum utriusque indempnitate, eorum scilicet consensu, qui et supra referuntur. § 6. Perpetua quoque emphiteosis in his rebus permittitur, si res in eorum geritur presentia, quibus hoc assignatur lege, iurantibus his, quorum interest, ex eo contractu nichil ad lesionem diuinae domus effici, solito redditu ipsius rei, qui fuit, cum diuino iuri dedicaretur, non inminuendo nisi in sextam partem, aut si ob cladem diminuta fuerit, tunc constante nunc pensione in emphiteosim detur. Quod si res preciosa quidem est, parum tamen aut nichil prestet pensionis res subtiliter estimanda est, ut ex hoc iusta pensio constituatur. Ea tamen sola dantur in emphiteosim, que ad hoc congrua uidentur yconomo et aliis gubernatoribus. § 7. Qui rem huiusmodi conductam uel in emphiteosim acceptam fecerit deteriorem, aut canonem per biennium non soluerit, repelli potest, ut tamen soluat totius temporis pensionem, et id, in quo rem lesit, resarciat non repetiturus si quid inpendit nomine meliorationis. § 8. Si quas uero ruinas habent memoratae domus, quas reedificare non ualent in emphiteosim dentur perpetuam, emphiteota usuro materia depositae habitationis domus, ut pensio minuatur in tertiam partem ab ea, que stantibus adhuc habitationibus colligebatur, aut, prius eo edificante, ex additis illic per estimationem pensionibus medietas detur religiosae domui. § 9. Qui uero res iam dictas non gratuito alienationis titulo citra formam legis accipit, rem quidem cum omni incremento medii temporis restituat: eius autem, quod dedit, nullam aduersus uenerabilem locum, sed aduersus eum, qui alienauit, actionem habeat. Donatarius autem et rem cum omni causa restituat, et aliud tantum. Creditor quoque, restituta re pignorata, crediti actionem non habet. Emphiteosis acceptor ab ea cadat nec quod dedit repetat, imo statim soluat quod soluturus esset, si iure contraxisset. § 10. Sed melius dicitur omnino denegandas esse actiones huiusmodi acceptori. Codice libro I. de sacrosancta ecclesia Inp. Leo: § 11. Si yconomus ecclesiae prospexerit expedire, ut cuiquam desideranti certarum possessionum atque prediorum (urbanorum uel rusticorum) ad ius ecclesiasticum pertinentium temporalis ususfructus possessio prestetur, eius tempus, quod inter utrosque conuenerit, siue in diem uitae suae ab eo, qui desiderat, postuletur, pacta cum eo, qui hoc elegerit, ineat yconomus, atque conscribat, per que et tempus, intra quod hoc prestari placuerit, statuatur, et manifestum sit quod quisque acceperit adinuicem.
C. 10 q. 2 c. 3
¶Huiusmodi beneficii gratia prestando quidem ecclesiastici predii pro tempore usum fructum, post statutum autem tempus et placitum ipsorum redditum proprietate ad dominium et ius ecclesiasticum recurrente firmiter.] Conpleto uero spatio, quod inter eos fuerit constitutum, seu mortis suae tempore (si hoc quoque conuenerit) is, qui possessionem ecclesiasticam et ceterorum reddituum usumfructum habendi gratia pacto interueniente susceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis, quantae acceperat, redditus, cum ipsorum prediorum dominio, et rebus inmobilibus, eorumque colonis et mancipiis ecclesiae derelinquat. Nisi enim hac conditione pacta inita fuerint, ea quoque non decernimus ualere. § 1. N. C. Hec usus prestatio locum habet in omni domo religiosa. Quo finito res utraque pleno iure perueniat in domum iam dictam, nec tributis quidem sit grauata maioribus ea res, que datur inuicem. § 2. Quibuscumque modis aliis permittitur, interdicitur certis personis rem huiusmodi accipere, ut yconomo eiusque cognatis.
C. 10 q. 2 c. 4 · Ecclesiasticarum rerum precariae qualiter fieri debeant · Item ex Concilio Mediomatricis.
¶Precariae a nemine de rebus ecclesiasticis fieri presumantur, nisi quantum de qualitate conuenienti datur ex proprio, duplum accipiant ex rebus ecclesiae, in suo tantum, qui dederunt nomine si res proprias et ecclesiasticas fructuario usu tenere uoluerint. Si autem res proprias ad presens dimiserint, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare, ut alienarum dispensatorem conuenit, non propriarum largitorem. § 1. Decreuit etiam sancta sinodus, et inperialis auctoritas denunciat, ut a nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus Deo et Sanctis eius dicatis, cum ratio et usus obtineat neminem cui non uult contra utilitatem et rationem cogi de proprio facere beneficium. § 2. Nec conmutationes rerum uel mancipiorum ecclesiasticorum quelibet persona sine licentia et regio consensu facere presumat.
C. 10 q. 2 c. 5 · De eodem · Item ex Concilio Belluacensi.
¶Precariae de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem renouentur.]
C. 10 q. 2 c. 6 · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi.
¶De precariis, que a rectoribus ecclesiarum inrationabiliter fiebant, et se suosque successores pena graui obligabant, ut facta ipsorum nequiuissent dissoluere, precipimus, ut nemo successor in antecessoris sui pena sit obligatus, sed suae prouidentiae sit concessum, ut, si antecessor eius res ecclesiae inrationabiliter distribuit, ab eo ad ius ecclesiae eiusdem reuocentur.
C. 10 q. 2 c. 7 · Res ecclesiae dispensandi potestatem habeat episcopus · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 16.]
¶Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae, ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reuerentia et timore Dei. Participare etiam eum oportet que necessaria sunt. Si tamen ipse aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquo, ut necessitatem nullo modo patiantur, secundum Apostolum sanctum dicentem: "Victu et tegumento, his contenti sumus." Si autem res ecclesiasticas episcopus in suas uoluntates usurpare uoluerit, aut fratribus uel filiis, uel quibuscumque propinquis suis dederit potestatem, ut per eos latenter res ledantur ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio; sin aliter, episcopus uel qui cum eo sunt presbiteri aut diaconi accusentur, quia ea, que ex redditu, uel ex quolibet actu ecclesiae ueniunt, in suos usus colligunt, et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripi oportet secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio.
C. 10 q. 2 d.p.c. 7
¶Si uero contra hanc prohibitionem aliquam de rebus ecclesiae episcopum uendere contigerit, et res ipsa ecclesiae restauranda, et ipse gradu suo eiciendus decernitur. Unde in eodem Concilio Martini Papae [c. 14.] legitur:
C. 10 q. 2 c. 8 · De episcopo, qui nulla necessitate res ecclesiae uendit
¶Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate conpulsus in suo clero, aut ubi forte presbiter non est, de rebus ecclesiasticis presumpserit aliquid uendere, res ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in iudicio episcoporum deiciatur auditus et conuictus, et tamquam furti aut latrocinii reus suo priuetur honore.