C. 10 q. 1Causa X, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 10 q. 1 d.a.c. 1
¶De prima questione sic diffinitur in Concilio Ylerdensi: [cap. 3.]
C. 10 q. 1 c. 1 · Basilica, que consecratur, a diocesiana lege non segregetur
¶Si ex laicis quisquam se factam basilicam consecrari desiderat, nequaquam eam sub monasterii specie, ubi congregatio non colligitur, a diocesiana lege audeat segregare.
C. 10 q. 1 c. 2 · Ecclesiae cum dotibus suis in episcopi potestate consistant · Item ex Concilio Tolletano III. [c. 19.]
¶Sic quidam contra omnem auctoritatem ecclesias, quas edificauerint, postulant consecrari, ut dotem, quam eidem ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum taliter in preterito corrigatur, ut et in futuro ne fiat prohibeatur, et omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
C. 10 q. 1 c. 3 · Ecclesiae et omnia iura earum ad episcopi ordinationem pertinent · Item ex Concilio II. Cabillonensi.
¶Decretum est ut omnes ecclesiae cum dotibus suis, et decimis, et omnibus suis, in episcopi potestate consistant, atque ad ordinationem suam semper pertineant.
C. 10 q. 1 c. 4 · Unaqueque parrochia episcopi prouisione regatur · Item Leo IV. [in epistola ad Episc. Britanniae, c. 2.]
¶Regenda est unaqueque parrochia sub prouisione ac tuitione episcopi per sacerdotes uel ceteros clericos, quos ipse cum Dei timore preuiderit cui iure pertinere uidetur, et circuire, ut sibi necessarium uisum fuerit ecclesiastica utilitate cogente.
C. 10 q. 1 c. 5 · Iudicio et potestate episcopi res ecclesiasticae gubernentur · Item ex Concilio Antioceno. [c. 24.]
¶Quecumque res ecclesiasticae sunt conuenit cum omni diligentia et bona fide, que Deo debetur, qui omnia preuidet et cuncta iudicat, gubernari et dispensari cum iudicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae uidentur esse conmissae.
C. 10 q. 1 c. 6 · Basilicarum conditores in rebus ecclesiarum nullam se potestatem habere cognoscant · Item ex Concilio Tolletano IV. [c. 32.]
¶Nouerint conditores basilicarum, in rebus, quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam se potestatem habere, sed iuxta canonum instituta sicut ecclesiam, ita et dotem eius ad ordinationem episcopi pertinere.
C. 10 q. 1 c. 7 · De eodem · Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 17.]
¶De his, que parrochiis in terris, uineis, mancipiis atque peculiis quicumque fideles obtulerint, antiquorum canonum statuta seruentur, ut in episcoporum potestate consistant. De his tamen, que altario accesserint, tertia pars fideliter episcopis deferatur.
C. 10 q. 1 c. 8 · De his, que altario offeruntur, medietatem sibi episcopus uendicet · Item ex eodem. [c. 16.]
¶Antiquos canones relegentes priora statuta credimus renouanda, ut de his, que in altario oblationes fidelium conferuntur, medietatem sibi episcopus uendicet, et medietatem sibi dispensandam secundi gradus clerus accipiat tam de propriis prediis, quam de omni commoditate in episcoporum potestate durantibus.
C. 10 q. 1 c. 9 · De episcopis, qui diocesim suam uisitare contempnunt et ad redimendas mansiones, que uisitantibus debentur, clericos cogunt · Item ex Concilio Tolletano.
¶Relata est coram sancta sinodo querimonia plebium, quod sint quidam episcopi nolentes ad predicandum uel ad confirmandum suas per annum parrochias circuire, qui tamen exigunt, ut mansiones, quibus in profectione uti debuerant, alio precio redimant qui parare debent. Que duplex infamia, negligentiae et auaritiae sanctae sinodo magno fuit horrori. Statuerunt itaque, ne quis ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut solicitiores sint episcopi de suis gregibus uisitandis.
C. 10 q. 1 c. 10 · Annuis uicibus ecclesiae ab episcopis uisitentur · Item ex Concilio Terraconensi. [c. 8.]
¶Decreuimus, ut antiquae consuetudinis ordo seruetur, et annuis uicibus ab episcopo dioceses uisitentur, et si qua forte basilica fuerit reperta destituta, ordinatori eius reparari precipiatur, ab episcopis autem tertia pars ex omnibus accipiatur sicuti antiqua traditione nouimus esse statutum.
C. 10 q. 1 d.p.c. 10
¶Si autem episcopus inualitudine inpeditus dioceses suas per semetipsum uisitare non poterit uisitationis offitium aliis conmittat. Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 35.] legitur:
C. 10 q. 1 c. 11 · Inualitudine grauatus episcopus uisitationis offitium aliis conmittat
¶Episcopum per cunctas dioceses parrochiasque suas per singulos annos ire oportet, ut exquirat, quo unaqueque basilica in reparatione sui indigeat. Quod si ipse aut languore detentus aut aliis occupationibus inplicatus adinplere nequiuerit, presbiteros probabiles aut diacones mittat, qui et redditus basilicarum, et reparationes, et uitam ministrantium inquirant.
C. 10 q. 1 d.p.c. 11
¶Visitantes autem episcopi quid a clericis suis exquirere debeant, et quid eos docere, in Concilio Bracarensi II. [cap. I.] sic statutum legitur:
C. 10 q. 1 c. 12 · Que uisitantes episcopi a clericis suis exquirere debent
¶Placuit omnibus episcopis, ut per singulas ecclesias episcopi et per dioceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant uel missarum, et qualiter quecumque offitia in ecclesia peragant. Et si recte quidem inuenerint, Deo gratias; sin autem minime, docere debent ignaros, et hoc modis omnibus precipere, sicut antiqui canones iubent, ut ante dies uiginti baptismi ad purgationem exorcismi cathecumini currant, in quibus uiginti diebus omnino cathecumini symbolum, quod est "Credo in Deum Patrem omnipotentem," specialiter doceantur. Postquam ergo hoc suos clericos discusserint uel docuerint episcopi, alia die, conuocata plebe ipsius ecclesiae, doceant illos, ut errores fugiant ydolorum, uel diuersa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt sibi fieri alteri ne faciant, et ut credant resurrectionem omnium et diem iudicii, in quo unusquisque secundum opera sua recepturus sit. Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.
C. 10 q. 1 c. 13 · Oblationes ecclesiae laicis usurpare non licet · Item Ieronimus ad Damasum Papam: [de oblationibus altaris]
¶Quia sacerdotes pro omnibus orare solent, quorum elemosinas et oblationes accipiunt, qua fronte presumunt laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suis offerunt, uel ipsi comedere, uel aliis concedere, cum ipsi non debeant ex offitio pro populo orare? Ob hoc, Papa gloriose, mittere oportet illos presumptores in excommunicationem perpetuam, ut ceteri metum habeant, et amplius hec in ecclesia non fiant.
C. 10 q. 1 c. 14 · Minime auferantur a laicis oblationes altaribus uel crucibus factae · Item Calixtus Papa. [II.]
¶Sanctorum Patrum canonibus consona sancientes oblationes de sacratissimo et reuerentissimo altari B. Petri, et Saluatoris, et S. Mariae rotundae, aut de aliis ecclesiarum altaribus siue crucibus, a laicis auferri penitus interdicimus et sub districtione anathematis prohibemus, et ecclesias a laicis incastellari aut in seruitutem redigi auctoritate apostolica prohibemus.
C. 10 q. 1 c. 15 · Ecclesiarum oblationes sub laicorum dominio non detineantur · Item Damasus Papa.
¶Hanc consuetudinem, que contra sanctam ecclesiam catholicam augeri uidetur, omnino interdicimus, ut nullo modo umquam ullo tempore oblationes, que intra sanctam ecclesiam offeruntur, sub dominio laicorum detineantur. Sed tantummodo sacerdotibus, qui cottidie Domino seruire uidentur, illis solis licet comedere et bibere, quia in ueteri testamento prohibuit Dominus panes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo Aaron et filiis eius, qui longe erant ab istis panibus, qui nunc in sancta ecclesia offeruntur, quia illi sub umbra legis erant, qui uero modo sub gratia Spiritus sancti toto mundo euangelio coruscante lucidiores esse uidentur. Qua fronte aut qua consciencia oblationes uultis accipere, qui uix ualetis pro uobis, nedum pro aliis Deo preces offerre? quia prauum est et contra preceptum dominicum detrimentum suae animae infert qui illud agere conatur, quod ei nulla ratione conceditur. Quia omnibus sanctis Patribus nostrisque prioribus placuit hanc sanctionem fieri, et nos similiter in eisdem persistere uolumus, ut nullus audeat irritum facere hoc, quod constitutum est, si in perpetua dampnatione noluerit persistere. Si quis uero contra hanc regulam nostram et contra regulam sanctorum Patrum CCC., qui in Niceno concilio hoc constituerunt, temerarius presumptor fuerit, et ulterius oblationes de sacris ecclesiis molitus auferre fuerit, sub anathematis uinculo sit colligatus et condempnatus. Responderunt omnes: Fiat, fiat.
C. 10 q. 1 d.p.c. 15
¶Premissis auctoritatibus ecclesiae cum omnibus rebus suis ad episcopi ordinationem pertinere monstrantur, et tam ecclesiae quam oblationes et facultates earum a laicorum dispositione probantur esse inmunes.